Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. Custodiae officium conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant, diutius initiant antequam consignant, cum epoptas quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent, atque ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur iam silentii officium. Attente custoditur quod tarde invenitur. Ceterum tota in adytis divinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat. Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes facili caritati ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est, Eleusinia Valentiniani fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate caelestia. Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. Si cominus certes, tuam simplicitatem sua caede dispergunt. Ne discipulis quidem propriis ante committunt quam suos fecerint. Habent artificium quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet. Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae. Aut si nos propterea insipientes quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes? Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. Et tamen malim eam partem meliori sumi vitio. Si forte praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. Porro facies dei expectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. Deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant? Nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant. Repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum, ut malitia infantes per simplicitatem, ita demum sapientes sensibus; simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis. In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero temptare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis praedo. Ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et prodere. Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines Solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis damnare praevenit? Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia nec facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est. Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur, testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit. Ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus astu colubroso viam delineavit. Eam postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis ut sensus et affectus motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. Multum circa imagines legis Theotimus operatus est. Ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam quotidie supparare sollemne est. Quidui? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium, nec unitatem, sed diversitatem. Ideoque prospicimus seposita illa sollemni dissimulatione sua plerosque dividi, de quibusdam articulis etiam bona fide dicturos, Hoc ita non est, et, Hoc aliter accipio, et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies. Habet etiam colores ignorantiarum. Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum adfectatis ducibus passivorum discipulorum. Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot iam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus et prodiderunt et retuderunt, ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, virginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. Aut s(??)in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus praedicator illarum. Porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. Nemo tam otiosus fertur stilo ut materia habens fingat.