<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro <lb/>
            patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita <lb/>
            quid quomodo dicatur agnosces. ecce enim dico alium esse <lb n="15"/>
            patrem et alium filium et alium spiritum, — male accipit <lb/>
            idiotes quisque aut peruersus hoc dictum, quasi diuersitatem <lb/>
            sonet et ex diuersitate separationem protendat patris et filii <lb/>
            et spiritus sancti; necessitate autem hoc dico, cum eundem <lb/>
             patrem et filium et spiritum contendunt, aduersus oikonomian <lb n="20"/>
            monarchiae adulantes — non tamen diuersitate alium filium <lb/>
            a patre, sed distributione, nec diuisione alium, sed distinctione, <lb/>
            quia non sint idem pater et filius, uel modulo alius <lb/>
            ab alio (alii.) pater enim tota substantia est, filius uero deriuatio <lb/>
            totius et portio, sicut ipse profitetur: quia pater <lb n="25"/>
            maior me est. a quo et minoratus canitur in psalmo

<note type="footnote">25] Ioh. 14, 28. 26] cf. Ps. 8, 6. </note>

<note type="footnote"> 12 oikonomiae <hi rend="italic">PMF,</hi> otxovojxiai; <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 quid modo quo modo <hi rend="italic">P\' <lb/>
            (corr. R)</hi> 16 <hi rend="italic">parenihesin indicaui:</hi> spiritum. male <hi rend="italic">uulgo; non tamen <lb/>
            refragarer secludenti ea quae infra kguntur:</hi> non tamen diuereitatedistinctione, <lb/>
            <hi rend="italic">quae haud scio an prior auctoris manus sint</hi> accipit <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            accepit <hi rend="italic">PFuulgo</hi> 18 portendat <hi rend="italic">Iun</hi> 19 spiritus sancti <hi rend="italic">PM,</hi> spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">FSuttlgo</hi> 20 oikonomian <hi rend="italic">PMF, oixovo|iiav uulgo</hi> 28 sint <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">PMF</hi> 24 alii <hi rend="italic">addidi (intellege: quippe qui etiam modulo alius ab</hi> <lb/>
            nrėo <hi rend="italic">diuersi sinf)</hi> 26 minoratus <hi rend="italic">R*,</hi> minor natu <hi rend="italic">PMFR1</hi> modicum R3 <lb/>
            modico <hi rend="italic">RI,</hi> dico <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="240"/>
            modicum quid citra angelos. sic et pater alius a filio, dum filio <lb/>
            maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius <lb/>
            qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per <lb/>
            quem fit. bene, quod et dominus usus hoc uerbo in persona <lb/>
            paracleti non diuisionem significauit, sed dispositionem: rogabo<lb n="5"/>
            enim, inquit, patrem, et alium aduocatum mittet uobis, <lb/>
            spiritum ueritatis, sic alium a se * paracletum, quomodo <lb/>
            et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet <lb/>
            in paracleto, sicut nos secundum in filio propter oikonomiae <lb/>
            obseruationem. ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne<lb n="10"/>
            alius ab alio (alius) est? utique enim omnia quod uocantur, <lb/>
            hoc erunt, et quod erunt, hoc uocabuntur, et permiscere se <lb/>
            diuersitas uocabulorum non potest omnino, quia nec rerum. <lb/>
            quarum erunt uocabula. est, est, non, non; nam quod <lb/>
            amplius est, hoc a malo est. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>