<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Hic si qui putauerit me probolen aliquam introducere, <lb/>
            id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, <lb n="20"/>
            alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem <lb/>
            dicam tibi: non ideo non utitur et ueritas uocabulo isto et <lb/>
            re ac censu eius, quia et haeresis utatur; immo haeresis <lb/>
            potius ex ueritate accepit quod ad mendacium suum strueret. <lb/>
             prolatus est sermo dei an non? hic mecum gradum fige. si <lb n="25"/>
            prolatus est, cognosce probolen ueritatis, et uiderit haeresis,

<note type="footnote">6] Ioh. 1, 1. 7J Ex. 20, 7. 8] Phil. 2, 6. 13] cf. Rom. 1, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 aut <hi rend="italic">addidi</hi> 5 si <hi rend="italic">addidi</hi> .6 dictus est, qui <hi rend="italic">tiulgo</hi> cognominatus <lb/>
            est. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 uanam. <hi rend="italic">hic uulgo</hi> 10 aliqua <hi rend="italic">scripsi:</hi> alia <hi rend="italic">PMF</hi> 11 negabit <lb/>
            <hi rend="italic">B3,</hi> negauit <hi rend="italic">PMFR1</hi> deus <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 13 si <lb/>
            et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et si <hi rend="italic">PMF</hi> 15 substantia emissum <hi rend="italic">i23,</hi> substantiae missum <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> 19 hic <hi rend="italic">Lat:</hi> hoc <hi rend="italic">PMF reliqui</hi> probole <hi rend="italic">PMF,</hi> rcpofJoX-qv <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> si putauerint probolen <hi rend="italic">F</hi> 22 utitur <hi rend="italic">FBI,</hi> utatur <hi rend="italic">PMGR3 uulgo</hi> <lb/>
            23 ac cenau R3, accesau <hi rend="italic">PMFR1</hi> utatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> utitur <hi rend="italic">PMF</hi> 26 probolen <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> <foreign xml:lang="grc">προβολήν</foreign> <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="238"/>
            si quid de ueritate imitata est. iam nunc quaeritur, quis <lb/>
            quomodo utatur aliqua re et uocabulo eius. Valentinus probolas <lb/>
            suas discernit et separat ab auctore et ita longe ab <lb/>
            . eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse <lb/>
            nec potest, immo et paene deuoratur et dissoluitur in reliquam<lb n="5"/>
            substantiam. apud nos autem solus filius patrem nouit et sinum <lb/>
            patris ipse exposuit et omnia apud patrem audiuit et uidit et <lb/>
            quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed <lb/>
            patris perfecit uoluntatem, quam de proximo, immo de intimo <lb/>
            nouerat. quis enim scit quae sint in deo, nisi spiritus, qui<lb n="10"/>
            in ipso est? sermo autem spiritu structus est, et ut ita <lb/>
            dixerim, sermonis corpus est spiritus. sermo ergo et in patre <lb/>
            semper, sicut dicit: ego in patre, et apud deum semper, <lb/>
            sicut scriptum est: et sermo erat apud deum et numquam <lb/>
            separatus a patre, aut alius a patre, quia: ego et pater<lb n="15"/>
            unum sumus. haec erit probola ueritatis, custos unitatis, <lb/>
            qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. <lb/>
            protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus <lb/>
            docet, sicut radix fruticem et fons fluuium et sol radium. <lb/>
            nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex <lb n="20"/>
            quibus prodeunt. nec dubitauerim filium dicere et radicis <lb/>
            fruticem et fontis fluuium et solis radium, quia omnis origo <lb/>
            parens est et omne, quod ex origine profertur, progenies est, <lb/>
            multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit. <lb/>
            nec frutex tamen a radice nec fluuius a fonte nec radius a <lb n="25"/>
            sole discernitur, sicut nec a deo sermo. igitur secundum <lb/>
            horum exemplorum formam profiteor me duos dicere deum

<note type="footnote"> 6] cf. Matth. 11, 27. 7] cf. Ioh. 1, 18. 8] cf. Ioh. 8, 26. 9] cf. <lb/>
            Ioh. 6, 88. 10] cf. I Cor. 2, 11. 13] Ioh. 14, 11. 14] Ioh. 1, 1. <lb/>
            15] Ioh. 10, 30. </note>

<note type="footnote"> 1 imitata (a <hi rend="italic">alt. ex</hi> e) <hi rend="italic">M</hi> 2 probolas <hi rend="italic">PMF,</hi> spogoXas <hi rend="italic">uulgo</hi> 9 de <lb/>
            intimo <hi rend="italic">seripsi:</hi> de initio <hi rend="italic">PMF</hi> 16 probola <hi rend="italic">PMF,</hi> itpo$oX-q <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            S« <lb/>
            17 paratum <hi rend="italic">M,</hi> separatum <hi rend="italic">FGRs,</hi> paratum <hi rend="italic">PJB1</hi> 20 probolae <hi rend="italic">PJJLF. <lb/>
            npijpoXai uulgo</hi> 21 radices <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> 23 et origine <hi rend="italic">P (corr. It)</hi> <lb/>
            26 discernunt <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            et sermonem eius, patrem et filium ipsius. nam et radix et <lb/>
            frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae <lb/>
            species sunt, sed indiuisae; et sol et radius duae formae <lb/>
            sunt, sed cohaerentes. omne, quod prodit ex aliquo, secundum <lb/>
             sit eius necesse est, de quo prodit, non ideo tamen est <lb n="5"/>
            separatum. secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi <lb/>
            est, tres sunt. tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut <lb/>
            tertius a radice fructus ex frutice et tertius a fonte riuus <lb/>
            ex flumine et tertius a sole apex ex radio. nihil tamen a <lb/>
            matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. ita trinitas <lb n="10"/>
            per consertos et conexos gradus a patre decurrens et monarchiae <lb/>
            nihil obstrepit et oikonomiae statum protegit. 
</p></div></div></body></text></TEI>