<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum <lb/>
            sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est <lb n="15"/>
            natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus <lb/>
            ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus <lb/>
            condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: <lb/>
            cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum <lb/>
             patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est, <lb n="20"/>
            primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus <lb/>
            ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum <lb/>
            quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem <lb/>
            optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem <lb/>
            in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie <lb n="25"/>
            genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex

<note type="footnote"> 1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou. <lb/>
            8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \'</note>

<note type="footnote"> 1 quomodo (= úJ(;) <hi rend="italic">PM,</hi> quom <hi rend="italic">R,</hi> cum <hi rend="italic">reliqui</hi> 3 quomodo <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            quoia <hi rend="italic">R,</hi> cum <hi rend="italic">reliqui</hi> 4 quem <hi rend="italic">PMFRl,</hi> quam <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 6 iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nam <hi rend="italic">PMF</hi> 8 edere <hi rend="italic">R,</hi> sedere <hi rend="italic">PMF</hi> 9 socias <hi rend="italic">addidi</hi> rationem <lb/>
            et sophiam <hi rend="italic">Urs:</hi> rationes sophiam <hi rend="italic">PMF</hi> 19 illi &lt;simul.&gt; exinde <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            20 patrem <hi rend="italic">MF,</hi> parem <hi rend="italic">Puulgo lacunam signaui:</hi> generatur <hi rend="italic">intercidisse <lb/>
            puto (cf236, 15)</hi> 24 gaudentem in <hi rend="italic">Pam:</hi> gaudenti in <hi rend="italic">PMFR</hi> <lb/>
            gaudentem <hi rend="italic">R3</hi> 25 inquit <hi rend="italic">addidi</hi> 26 et ante luciferum genui te <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="236"/>
            sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus <lb/>
            condidit me initium uiarum in opera sua; ante <lb/>
            omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem <lb/>
            sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias <lb/>
            eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse<lb n="5"/>
            et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius <lb/>
            caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires <lb/>
            eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam <lb/>
            eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione <lb/>
            sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et<lb n="10"/>
            quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine <lb/>
            qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit <lb/>
            sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi <lb/>
            et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo <lb/>
            generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam<lb n="15"/>
            esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? <lb/>
            plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per <lb/>
            substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri <lb/>
            possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere <lb/>
            patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, <lb n="20"/>
            sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, <lb/>
            aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio <lb/>
            quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane <lb/>
            et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, <lb/>
            nec carere substantia quod de tanta substantia processit <lb n="25"/>
            et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt

<note type="footnote">1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou. <lb/>
            8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 2 in opera sua <hi rend="italic">RF,</hi> in sua opera <hi rend="italic">M (corr. m. 1) P</hi> 8 sermon? M <lb/>
            14 est <hi rend="italic">om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 15 dare = <hi rend="italic">annehmen, <lb/>
            ut uidetur</hi> 17 plane. non uis enim <hi rend="italic">MFGR,</hi> plane nouimus <hi rend="italic">P</hi> 18 ne <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> (ut res et persona <hi rend="italic">intellege: sicut res ita et persona)</hi> 19 capiat <lb/>
            <hi rend="italic">R:.,</hi> capias <hi rend="italic">PMFR1</hi> 20 dicis <hi rend="italic">scripsi:</hi> dices <hi rend="italic">PMF</hi> 21 sermo <hi rend="italic">R,</hi> sermoni <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> 24 prodire <hi rend="italic">R,</hi> prodere <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> 25 quod <lb/>
            ile tanta substantia <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 26 tantas Bubstant-ias <lb/>
            <hi rend="italic">RF,</hi> tanta substantias <hi rend="italic">M</hi> (tantas m. 3), tanta substantia <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil <lb/>
            factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis <lb/>
            corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri <lb/>
            diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, <lb/>
             quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei, <lb n="5"/>
            qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo <lb/>
            erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non <lb/>
            sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie <lb/>
            dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem <lb/>
            deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen <lb n="10"/>
            in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus <lb/>
            spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. <lb/>
            sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum <lb/>
            et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia <lb/>
            sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est <lb n="15"/>
            sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis <lb/>
            fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum <lb/>
            filium agnosco, secundum a patre defendo. -
</p></div></div></body></text></TEI>