<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas <lb/>
            etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius<lb n="20"/>
            ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi <lb/>
            ut secundam personam conditam: primo dominus creauit <lb/>
            me initium uiarum in opera sua, priusquam terram <lb/>
            faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes <lb/>
            autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et <lb n="25"/>
            generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce:

<note type="footnote"> 22] Prou. 8, 22. 23. 25. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">MF,</hi> quo <hi rend="italic">P,</hi> quam <hi rend="italic">Urs</hi> 4 agi <hi rend="italic">i23,</hi> age <hi rend="italic">PMR1</hi> 7 orati.. <lb/>
            <hi rend="italic">scrijm:</hi> ratio <hi rend="italic">PMF</hi> necesse est in animo <hi rend="italic">MP (inuertit ordinem R <lb/>
            secund. Hirsaugiensem),</hi> in animo necesse est <hi rend="italic">FJt uulgo</hi> 9 in quo est <lb/>
            lex ipsa ratio <hi rend="italic">F</hi> 10 secundus = <hi rend="italic">secunda, id est alia persona (cf. supra</hi> <lb/>
            conlocutorem puteris sermonem <hi rend="italic">et guae infra sequuntur 1.15 sqq.)</hi> 11 por <lb/>
            quern-alius est <hi rend="italic">seclusi</hi> 12 quanto R3, quando <hi rend="italic">PMFR1</hi> 13 agitur <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> 14 quod habeat-Bermonem <hi rend="italic">seclusi</hi> 18 fecerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> faceret <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> cogitando <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 22 secundam <hi rend="italic">MFR,</hi> secundum <hi rend="italic">P (corr. <lb/>
            Jt)</hi> 26 &lt;in) ipsa operatione <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. 287, 3 <hi rend="italic">operari = creare; operatio <lb/>
            igitur = creatio cf. 262, 12):</hi> ipsa separatione <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo <lb/>
            fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, <lb/>
            et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, <lb/>
            ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem <lb/>
            gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius. <lb n="5"/>
            iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione <lb/>
            et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas <lb/>
            edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas <lb/>
            suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent <lb/>
            uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et <lb n="10"/>
            facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut <lb/>
            coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur <lb/>
            et tenerentur. 
</p></div></div></body></text></TEI>