<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia <lb/>
            patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a <lb/>
            patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere <lb/>
            monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? <lb/>
            hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum<lb n="5"/>
            non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne <lb/>
            tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem <lb/>
            eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot <lb/>
            deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas <lb/>
            inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem<lb n="10"/>
            apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum <lb/>
            deo et patri. oportet enim eum regnare usque <lb/>
            dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, <lb/>
            — scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, <lb/>
            donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum<lb n="15"/>
            — cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. <lb/>
            qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, <lb/>
            qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. <lb/>
            uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie <lb/>
            apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum <lb n="20"/>
            suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine <lb/>
            destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et <lb/>
            a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo <lb/>
            epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse <lb/>
            duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii <lb n="25"/>
            etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item <lb/>
            qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est. 
</p></div></div></body></text></TEI>