<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. <lb/>
            quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa <lb/>
            regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum <lb n="10"/>
            deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum <lb/>
            sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam <lb/>
            numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt <lb/>
            unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non <lb/>
            destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam<lb n="15"/>
            iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, <lb/>
            quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim <lb/>
            faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. <lb/>
            \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter <lb/>
            exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos <lb n="20"/>
            tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam <lb/>
            sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt <lb/>
            etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. <lb/>
            monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et <lb/>
            unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo.

<note type="footnote"> 1 spiritum <hi rend="italic">PM,</hi> spiritum sanctum <hi rend="italic">FRuulgo parenthesin indicaui. <lb/>
            sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda</hi> 5 qui <lb/>
            <hi rend="italic">addidi:</hi> quomodo &lt;aut(\'rn) <hi rend="italic">Urs</hi> 6 retractatua <hi rend="italic">Pam</hi> 12 oikonomiit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF, otxovofA-a R uulgo</hi> eIpauescunt, quod <hi rend="italic">Eng:</hi> expaueBCunt ad <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> ikonomiam <hi rend="italic">PMF,</hi> oixovojxiav <hi rend="italic">R uulgo o:*ovojiiav</hi>. numerum <hi rend="italic">uulgo,</hi> <lb/>
            uikonomiam, numerum <hi rend="italic">Eng</hi> 13 numerus = <hi rend="italic">plures (cf, supra l. 6 et adu. <lb/>
            Mure. cap. 5:</hi> post unum enim numerus) 14 quando = <hi rend="italic">icdhrend doch</hi> <lb/>
            19 inquiunt <hi rend="italic">FR,</hi> inquit <hi rend="italic">PM</hi> sonum <hi rend="italic">R3,</hi> solium <hi rend="italic">PMR1, solmn F</hi> isturn <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 20 et tam opifice (= <hi rend="italic">so meisterlich) PMFRI,</hi> etiam Opici <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> etiam modifice <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 21 sed monarchiam-etiam Graeci <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            22 oikonomiam <hi rend="italic">PMF,</hi> oixovojjL{av <hi rend="italic">R uulgo</hi> 23 at ego <hi rend="italic">PM,</hi> at nero F </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="231"/>
            quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut <lb/>
            ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per <lb/>
            quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita <lb/>
            unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam <lb/>
            per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit <lb n="5"/>
            officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia <lb/>
            sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si <lb/>
            particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse <lb/>
            principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius <lb/>
            est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis <lb n="10"/>
            continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et <lb/>
            exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies <lb/>
            centies centena milia adsistebant ei, et milies centena <lb/>
            milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat <lb/>
            monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: <lb n="15"/>
            quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur <lb/>
            in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis <lb/>
            locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in <lb/>
            tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia. <lb/>
            tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim <lb n="20"/>
            ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non <lb/>
            recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. <lb/>
            euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum <lb/>
            alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc <lb/>
            aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, <lb n="25"/>
            t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: <lb/>
            tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.

<note type="footnote"> 12] Dan. 7, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 eum <hi rend="italic">Rig:</hi> eius <hi rend="italic">PMF</hi> non <hi rend="italic">om. P ladd. in mg. m. 1)</hi> 3 uelit <hi rend="italic">RF</hi>. <lb/>
            uenit <hi rend="italic">PM</hi> 10 unitis <hi rend="italic">Eng:</hi> unicis <hi rend="italic">PMF</hi> 15 quia <hi rend="italic">om. F</hi> 19 et quidem <lb/>
            tam (alienorum) <hi rend="italic">Gel:</hi> et quidem tam <hi rend="italic">PMF,</hi> et quid? demta <hi rend="italic">Eng,</hi> <lb/>
            eeqaid <hi rend="italic">nata Oehlerus</hi> 20 patris membra <hi rend="italic">Oehlerus Eng</hi> 24 alio <hi rend="italic">P</hi> 26 tunc <lb/>
            male <hi rend="italic">PMF,</hi> cum Marcione <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> tunc mage <hi rend="italic">t= magis) Eng: mihi<lb/>
             totwt hic locus inde a uerbis</hi> cum alius deus <hi rend="italic">tuqtte in finem capitis <lb/>
            interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis <lb/>
            leguntur arctisaime se applicant ad uerba</hi> euer-sio-superducitur 26 Prodieo. <lb/>
            <hi rend="italic">IPmg. (rf. I pag. 178,</hi> 29): prodigoa <hi rend="italic">PMFR1,</hi> Proclos <hi rend="italic">R]</hi> </note> 
<pb n="232"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>