Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo. 1 spiritum PM, spiritum sanctum FRuulgo parenthesin indicaui. sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda 5 qui addidi: quomodo