Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum, filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo, inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum 3] Rom. 8, 11. 10] cf. I Cor. 15, 3. 17] ib. 24] Gal. 3, 13. cf. Deut. 21, 23. 4 est seclusi tamquam PMF, iamque Rig 5 pater seclusi 6 pater est PM, pater F 9 non om. F 10 adiecit R, adicit PMF 13 Christo Ieau PM, Iesu Christo F 14 cum PMF, sicut Urs, ut Oehlerus 15 qua P, quae MF 16 qua P, quasi MF 17 dicendo denique PM, denique dicendo F 19 quo scrtpsi: quod PMF 5 scilicet Othlerus: sicut PMF . sic enim Urs 7 quidem Urs: si quidem PMF, sic quidem Oehlertus 10 uel timore tuo scripsi: ueluti morituro MF, ueluti mortuo p, uel hoc timore tuo Urs 11 incompassibilis R3, compassibilis PMFR1 13 si filius passus est. non scripsi: filius passus est, si non PMF 16 de fonte om. P (add. R ex Hirsaugiensi) 18 sit quae Rig: sitiue PMF 20 ut pati (ut concessiue intellegendum) scripsi: qui pati PMFRt, qui pati R3G, quod pati Oehlerus possit PMF, posset Urs quia in filio.