<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi <lb/>
            debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique <lb/>
            enim obducti distinctione patris et filii, quam manente <lb/>
            coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, <lb n="20"/>
            per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam <lb/>
            ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque <lb/>
            in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc. <lb/>
            10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27. <lb/>
            51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12, <lb/>
            1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29; <lb/>
            10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19, </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ad uerba</hi> ChriBtum-negat <hi rend="italic">cf. quae adnotaui infra ad l. 5</hi> 2 agnitum <lb/>
            <hi rend="italic">P:łl,</hi> cognitum <hi rend="italic">F</hi> exultans <hi rend="italic">F,</hi> insultana <hi rend="italic">PM uulgo</hi> 4 sapientibus, hic <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. hic quoque <hi rend="italic">cf. 278, 23</hi> et in istis euangeliis 5 adfirmans <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            patris <hi rend="italic">PM,</hi> patri <hi rend="italic">F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1<lb/>
             leguntur, hoc modo:</hi> et patris filium Christum se dei a Petro agnitum <lb/>
            non negat, confessurus confessurus <hi rend="italic">MF,</hi> confessurum P <hi rend="italic">uulgo</hi> negaturus <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> negaturum <hi rend="italic">Puulgo</hi> 9 soli <hi rend="italic">PM,</hi> sibi <hi rend="italic">F</hi> 17 manifestis <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            manifestatis <hi rend="italic">F</hi> congredi <hi rend="italic">Pill,</hi> aggredi <hi rend="italic">FB uulgo</hi> 19 (de) distinctione <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 23 dicentes <hi rend="italic">MF,</hi> discentes <hi rend="italic">P uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem <lb/>
            autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum <lb/>
            eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere <lb/>
            illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius <lb/>
            Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et<lb n="5"/>
            pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse <lb/>
            didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et <lb/>
            Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei <lb/>
            uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem <lb/>
            faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et<lb n="10"/>
            ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/ <lb/>
            inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur <lb/>
            sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata <lb/>
            est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum <lb/>
            est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod<lb n="15"/>
            concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, <lb/>
            [et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur <lb/>
            nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum <lb/>
            deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur <lb/>
            sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est <lb n="20"/>
            deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est <lb/>
            in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus <lb/>
            in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris <lb/>
            uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc <lb/>
            quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi <lb n="25"/>
            transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. <lb/>
            ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse <lb/>
            est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.

<note type="footnote"> 12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5. </note>

<note type="footnote"> 5 &lt;alius) pater <hi rend="italic">R3,</hi> pater <hi rend="italic">P]łfFBl</hi> 7 <hi rend="italic">uerba</hi> duos facere Ieaum et <lb/>
            Christum, <hi rend="italic">quae in libr. mss. paulo supra post</hi> didicerunt <hi rend="italic">comparent, huc <lb/>
            transtuli (cf. I p</hi>. 350, 3) * 8 praetractatis <hi rend="italic">MF,</hi> retractatis <hi rend="italic">P (corr. R <lb/>
            ex HiTsaugiensi)</hi> 10 ipse <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsae <hi rend="italic">PMF</hi> 13 itaque <hi rend="italic">seclusi</hi> 17 et <lb/>
            pariundum <hi rend="italic">seclusi</hi> 24 dum sermo in carne <hi rend="italic">scripsi:</hi> sermo in carne <lb/>
            dum <hi rend="italic">PMF,</hi> natus est: igitur sermo in carne. tum <hi rend="italic">Eng</hi> 26 in carnem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> in carne <hi rend="italic">PMF</hi> an indutus carnem <hi rend="italic">RF, om. ltIP (add. haec<lb/>
             in mg. R ex Hirsaugiensi)</hi> 28 ut aeternum <hi rend="italic">PM,</hi> in aetemum <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse <lb/>
            quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque <lb/>
            desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et <lb/>
            sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in <lb/>
            sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, <lb n="5"/>
            ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur <lb/>
            et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera <lb/>
            sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione <lb/>
            substantiae caro factus est, una iam erit substantia <lb/>
            Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut <lb n="10"/>
            electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id <lb/>
            est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero <lb/>
            mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus — <lb/>
            sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro] <lb/>
            caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque <lb n="15"/>
            neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. <lb/>
            sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. <lb/>
            ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo <lb/>
            natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; <lb/>
            certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum <lb n="20"/>
            et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. <lb/>
            sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus <lb/>
            neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque <lb/>
            eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine <lb/>
            Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus <lb n="25"/>
            est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et <lb/>
            [sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum. <lb/>
            ?&lt;sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,

<note type="footnote"> 18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1, </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">om. F</hi> 4 aeternum <hi rend="italic">P (corr. R in</hi> aeuum <hi rend="italic">ex Hirsaugimsi)</hi> <lb/>
            •&gt; transfigurari <hi rend="italic">Urs:</hi> configurari <hi rend="italic">PMF</hi> 6 fit <hi rend="italic">PMR1,</hi> sit <hi rend="italic">FR3</hi> 9 erit <lb/>
            <hi rend="italic">Frs:</hi> erat <hi rend="italic">PMF</hi> 10 mixtura <hi rend="italic">PM,</hi> ei mixtura <hi rend="italic">F</hi> 11 id est spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">(Jfn. F</hi> 13 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 14 caro <hi rend="italic">seclusi</hi> 15 non <hi rend="italic">am. F</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">Crs:</hi> quia <hi rend="italic">PMF</hi> 16 dam <hi rend="italic">add. Eng</hi> 19 et aedificauit <hi rend="italic">PMR1,</hi> aedificauit <lb/>
            <hi rend="italic">FR3uulgo</hi> 20 cam deum et hominem <hi rend="italic">seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide- <lb/>
            (ur</hi> 27 sermo <hi rend="italic">seclusi:</hi> sermo &lt;dei,&gt; dei filius <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            — de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas <lb/>
            substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes <lb/>
            et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. <lb/>
            esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, <lb/>
            anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi<lb n="5"/>
            tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non <lb/>
            tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed <lb/>
            et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. <lb/>
            aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae <lb/>
            ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua <lb n="10"/>
            non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim <lb/>
            immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae <lb/>
            ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et <lb/>
            operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo <lb/>
            quia quod in carne natum est caro est et quod de <lb n="15"/>
            spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus <lb/>
            caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es <lb/>
            carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, <lb/>
            qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium <lb/>
            hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans <lb n="20"/>
            sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui <lb/>
            filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' <lb/>
            aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis <lb/>
            haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et <lb/>
            sermo deus et dei sermo. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>