<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem <lb/>
            ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne <lb n="10"/>
            tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, <lb/>
            secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam <lb/>
            aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia <lb/>
            nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem <lb/>
            confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab <lb n="15"/>
            ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus <lb/>
            dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit <lb/>
            te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur <lb/>
            filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas <lb/>
             praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus <lb n="20"/>
            altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, <lb/>
            scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret: <lb/>
            (deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens <lb/>
            autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo <lb/>
            deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura <lb n="25"/>
            erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut

<note type="footnote"> 4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35. </note>

<note type="footnote"> 1 et deum meum <hi rend="italic">PM (cf. 284, 15),</hi> deum meum <hi rend="italic">FR</hi> 8 Iesum <hi rend="italic">R5,</hi> in <lb/>
            Iesum <hi rend="italic">PMFR1</hi> 10 decurrisse <hi rend="italic">F</hi> 14 nunc <hi rend="italic">scripsi:</hi> non <hi rend="italic">PMF</hi> (de) <lb/>
            natiuitate <hi rend="italic">Pam:</hi> natiuitate <hi rend="italic">PMF</hi> 15 eum <hi rend="italic">R3,</hi> enim <hi rend="italic">PMFR1</hi> 16 adnuntiali <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> adnuntiari <hi rend="italic">PMF</hi> determinate <hi rend="italic">Eng (defendeml</hi> adnuntiari) <lb/>
            <hi rend="italic">17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng <lb/>
            i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui:</hi> ut et spiritus <lb/>
            dei deus est <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> 21 iilis <hi rend="italic">scripsi:</hi> illos <hi rend="italic">PM} illo F</hi> inicere <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> uincere F quod-uerebatur <hi rend="italic">om. F</hi> 24 etsi spiritum dei <hi rend="italic">Eng, <lb/>
            nihil praeterea desiderans lacunam signaui:</hi> deus capit dici <hi rend="italic">supplenda<lb/>
             censto:</hi> deus <hi rend="italic">addidit TJrs</hi> 26 erit (isa<hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">m. 1) M</hi> sicut <hi rend="italic">MF,</hi> sic P </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum <lb/>
            quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem <lb/>
            quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus <lb/>
            substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, <lb/>
            et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. <lb n="5"/>
            carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et <lb/>
            spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei <lb/>
            non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus <lb/>
            est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius <lb/>
            ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius<lb n="10"/>
            est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei <lb/>
            quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. <lb/>
            quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei <lb/>
            tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus <lb/>
            deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res <lb n="15"/>
            est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi  <lb/>
            non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. <lb/>
            quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et <lb/>
            haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque <lb/>
            substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. <lb n="20"/>
            his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone <lb/>
            et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius <lb/>
            dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a <lb/>
            puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse <lb/>
            oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si <lb n="25"/>
            filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus

<note type="footnote"> 1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d. <lb/>
            Luc. 4, 34. </note>

<note type="footnote"> 1 factus <hi rend="italic">PM,</hi> factum <hi rend="italic">F</hi> 8 dei <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus <hi rend="italic">PMF</hi> 9 tamen <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">MF</hi> 10 ipse <hi rend="italic">scripai:</hi> ipsa <hi rend="italic">PMF</hi> cuius est <hi rend="italic">PM,</hi> cuius <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 non <hi rend="italic">om. F</hi> quodsi <hi rend="italic">Urs:</hi> quod <hi rend="italic">PMF</hi> dei, tamquam <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 qua <lb/>
            ex <hi rend="italic">Lat:</hi> quia ex <hi rend="italic">PMF</hi> quae <hi rend="italic">PMF,</hi> qua <hi rend="italic">Urs</hi> quae et substantioa <lb/>
            res est <hi rend="italic">seclusi: explicant haec quae breuius dicta</hi> sunt <hi rend="italic">in</hi> uersu <hi rend="italic">antecedenti:<lb/>
             </hi> substantiua res <hi rend="italic">(cf. infra l.17</hi> quia nec substantiua res est) substantiua <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> substantia <hi rend="italic">F</hi> 16 totius, multo <hi rend="italic">Urs:</hi> totius. multo <lb/>
            <hi rend="italic">reliqui</hi> 17 quia <hi rend="italic">R3,</hi> qui <hi rend="italic">PMFR1</hi> 18 (ut) et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 20 et <lb/>
            uirtus <hi rend="italic">F,</hi> uirtua <hi rend="italic">PM</hi> ipse <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 23 hoc se <hi rend="italic">R3,</hi> si hoc se <hi rend="italic">P]Į[PR:</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei <lb/>
            a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: <lb/>
            confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a <lb/>
            sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio <lb/>
            adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus <lb n="5"/>
            negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, <lb/>
            non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a <lb/>
            malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et <lb/>
            horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, <lb/>
            quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem <lb n="10"/>
            legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, <lb/>
            exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum <lb/>
            ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis <lb/>
            promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in <lb/>
            patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec <lb n="15"/>
            semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur. 
</p></div></div></body></text></TEI>