<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem <lb/>
            ad eum uidemur Iohannis euangelium decucurrisse, ne <lb n="10"/>
            tot manifeste pronuntiata et ante et postea unus sermo subuertat, <lb/>
            secundum omnia potius quam aduersus omnia, etiam <lb/>
            aduersus suos sensus, interpretandus. ceterum ut alia euangelia <lb/>
            nunc interponam, quae (de) natiuitate dominica fidem <lb/>
            confirmant. sufficit eum, qui nasci habebat ex uirgine, ab <lb n="15"/>
            ipso adnuntiali angelo filium dei determinatum: spiritus <lb/>
            dei superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit <lb/>
            te: propterea quod nascetur ex te sanctum uocabitur <lb/>
            filius dei. uolent quidem et hic argumentari, sed ueritas <lb/>
             praeualebit. \'nempe\', inquiunt, (filius dei deus est, **« et uirtus <lb n="20"/>
            altissimi altissimus est), nec pudet illis inicere, quod, si esset, <lb/>
            scriptum fuisset. quem enim uerebatur, ut non aperte pronuntiaret: <lb/>
            (deus superueniet\', et \'altissimus obumbrabit te\'? dicens <lb/>
            autem (spiritus dei\', etsi spiritus dei ♦*, tamen non directo <lb/>
            deum nominans, portionem totius intellegi uoluit, quae cessura <lb n="25"/>
            erat in filii nomen. hic spiritus dei idem erit sermo. sicut

<note type="footnote"> 4] Ioh. 20, 31. 16J Luc. 1, 35. </note>

<note type="footnote"> 1 et deum meum <hi rend="italic">PM (cf. 284, 15),</hi> deum meum <hi rend="italic">FR</hi> 8 Iesum <hi rend="italic">R5,</hi> in <lb/>
            Iesum <hi rend="italic">PMFR1</hi> 10 decurrisse <hi rend="italic">F</hi> 14 nunc <hi rend="italic">scripsi:</hi> non <hi rend="italic">PMF</hi> (de) <lb/>
            natiuitate <hi rend="italic">Pam:</hi> natiuitate <hi rend="italic">PMF</hi> 15 eum <hi rend="italic">R3,</hi> enim <hi rend="italic">PMFR1</hi> 16 adnuntiali <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> adnuntiari <hi rend="italic">PMF</hi> determinate <hi rend="italic">Eng (defendeml</hi> adnuntiari) <lb/>
            <hi rend="italic">17 in te om. F 18 uocabitur sanctum F 20 spiritus dei stisp. Eng <lb/>
            i non probans quam indicaui lacunam) lacunam signaui:</hi> ut et spiritus <lb/>
            dei deus est <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> 21 iilis <hi rend="italic">scripsi:</hi> illos <hi rend="italic">PM} illo F</hi> inicere <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> uincere F quod-uerebatur <hi rend="italic">om. F</hi> 24 etsi spiritum dei <hi rend="italic">Eng, <lb/>
            nihil praeterea desiderans lacunam signaui:</hi> deus capit dici <hi rend="italic">supplenda<lb/>
             censto:</hi> deus <hi rend="italic">addidit TJrs</hi> 26 erit (isa<hi rend="italic">a</hi><hi rend="italic">m. 1) M</hi> sicut <hi rend="italic">MF,</hi> sic P </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            enim Iohanne dicente: sermo caro factus est, spiritum <lb/>
            quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem <lb/>
            quoque agnoscimus in nomine spiritus. nam et spiritus <lb/>
            substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, <lb/>
            et duo unum sunt. ceterum alium Iohannes profitebitur. <lb n="5"/>
            carnem factum, alium angelus carnem futurum, si non et <lb/>
            spiritus sermo est et sermo spiritus. sicut ergo sermo dei <lb/>
            non est ipse, cuius est, ita nec spiritus, et si dei dictus <lb/>
            est, non tamen ipse est, cuius est dictus. nulla res alicuius <lb/>
            ipse est, cuius est. plane cum quid ex ipso est et sic eius<lb n="10"/>
            est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse, quale et ipse, ei <lb/>
            quo est et cuius est. et ideo spiritus deus et sermo deus. <lb/>
            quia ex deo, non tamen ipse, ex quo est. quod(si) deus dei <lb/>
            tamquam, substantiua res, non erit ipse deus, sed hactenus <lb/>
            deus, qua ex ipsius dei substantia [quae et substantiua res <lb n="15"/>
            est] et ut portio aliqua totius, multo magis uirtus altissimi  <lb/>
            non erit ipse altissimus, quia nec substantiua res est. <lb/>
            quod est spiritus, sicut nec sapientia, nec prouidentia. (ut) et <lb/>
            haec enim substantiae non sunt, sed accidentia uniuscuiusque <lb/>
            substantiae, et uirtus spiritui accidit nec ipsa erit spiritus. <lb n="20"/>
            his itaque rebus, quodcumque sunt, spiritu dei et sermone <lb/>
            et uirtute, conlatis in uirginem, quod de ea nascitur filius <lb/>
            dei est. hoc se et in istis euangeliis ipse testatur statim a <lb/>
            puero: non scitis, inquit, quod in patris mei me esse <lb/>
            oportet? hoc et satanas eum in temptationibus nouit: si <lb n="25"/>
            filius dei es, hoc et exinde daemonia confitentur: scimus

<note type="footnote"> 1] lob, 1, 14. 24] Luc. 2,49. 25] Matth. 4,3. 6. 26] Marc. 1.24. d. <lb/>
            Luc. 4, 34. </note>

<note type="footnote"> 1 factus <hi rend="italic">PM,</hi> factum <hi rend="italic">F</hi> 8 dei <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus <hi rend="italic">PMF</hi> 9 tamen <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">MF</hi> 10 ipse <hi rend="italic">scripai:</hi> ipsa <hi rend="italic">PMF</hi> cuius est <hi rend="italic">PM,</hi> cuius <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 non <hi rend="italic">om. F</hi> quodsi <hi rend="italic">Urs:</hi> quod <hi rend="italic">PMF</hi> dei, tamquam <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 qua <lb/>
            ex <hi rend="italic">Lat:</hi> quia ex <hi rend="italic">PMF</hi> quae <hi rend="italic">PMF,</hi> qua <hi rend="italic">Urs</hi> quae et substantioa <lb/>
            res est <hi rend="italic">seclusi: explicant haec quae breuius dicta</hi> sunt <hi rend="italic">in</hi> uersu <hi rend="italic">antecedenti:<lb/>
             </hi> substantiua res <hi rend="italic">(cf. infra l.17</hi> quia nec substantiua res est) substantiua <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> substantia <hi rend="italic">F</hi> 16 totius, multo <hi rend="italic">Urs:</hi> totius. multo <lb/>
            <hi rend="italic">reliqui</hi> 17 quia <hi rend="italic">R3,</hi> qui <hi rend="italic">PMFR1</hi> 18 (ut) et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 20 et <lb/>
            uirtus <hi rend="italic">F,</hi> uirtua <hi rend="italic">PM</hi> ipse <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 23 hoc se <hi rend="italic">R3,</hi> si hoc se <hi rend="italic">P]Į[PR:</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            qui sis, filius dei. patrem et ipse adorat. Christum se dei <lb/>
            a Petro agnitum non negat. exultans in spiritu ad patrem: <lb/>
            confiteor, inquit, tibi, pater, quod absconderis haec a <lb/>
            sapientibus. hic quoque patrem nemini notum nisi filio <lb/>
            adfirmat. et patris filium f confessurus confessores et negaturus <lb n="5"/>
            negatores suos apud patrem, inducens parabolam filii, <lb/>
            non patris, in uineam missi post aliquot seruos et occisi a <lb/>
            malis rusticis et a patre defensi, ignorans et ipse diem et <lb/>
            horam ultimam soli patri notam. disponens regnum discipulis, <lb/>
            quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem <lb n="10"/>
            legiones angelorum postulandi ad auxilium a patre si uellet, <lb/>
            exclamans quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum <lb/>
            ponens, et post resurrectionem spondens missurum se discipulis <lb/>
            promissionem patris, et nouissime mandans ut tinguerent in <lb/>
            patrem et filium et spiritum sanctum, non in unum. nam nec <lb n="15"/>
            semel, sed ter, ad singula nomina in personas singulas tinguimur. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea congredi <lb/>
            debeam, de quibus manifesta obumbrare quaerunt? undique <lb/>
            enim obducti distinctione patris et filii, quam manente <lb/>
            coniunctione disponimus ut solis et radii et fontis et fluuii, <lb n="20"/>
            per indiuiduum tamen numerum duorum et trium, aliter eam <lb/>
            ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque <lb/>
            in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, dicentes

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 10, 21. cf. Luc. 9,20—21 (Matth. 16,16—17). 2] cf. Luc. <lb/>
            10, 21. 3] Luc. 10, 21; Matth. 11,25. 4] cf. Luc. 10, 22; Matth. 11,27. <lb/>
            51 cf. Matth. 10,32-83; Luc. 12,8-9. 6] cf. Matth. 21,33-41; Marc. 12, <lb/>
            1-9;Luc. 20, 9-16. 8] cf.Matth. 24, 36; Marc. 13,32. 9] cf. Luc. 22,29; <lb/>
            10] cf. Matth. 26,53. 12] cf.Luc. 23,46. 13] cr. Luc. 24,49. 14] cf. Mattb. 28,19, </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 ad uerba</hi> ChriBtum-negat <hi rend="italic">cf. quae adnotaui infra ad l. 5</hi> 2 agnitum <lb/>
            <hi rend="italic">P:łl,</hi> cognitum <hi rend="italic">F</hi> exultans <hi rend="italic">F,</hi> insultana <hi rend="italic">PM uulgo</hi> 4 sapientibus, hic <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. hic quoque <hi rend="italic">cf. 278, 23</hi> et in istis euangeliis 5 adfirmans <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            patris <hi rend="italic">PM,</hi> patri <hi rend="italic">F nescio an huc sint inserenda quae supra l. 1<lb/>
             leguntur, hoc modo:</hi> et patris filium Christum se dei a Petro agnitum <lb/>
            non negat, confessurus confessurus <hi rend="italic">MF,</hi> confessurum P <hi rend="italic">uulgo</hi> negaturus <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> negaturum <hi rend="italic">Puulgo</hi> 9 soli <hi rend="italic">PM,</hi> sibi <hi rend="italic">F</hi> 17 manifestis <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            manifestatis <hi rend="italic">F</hi> congredi <hi rend="italic">Pill,</hi> aggredi <hi rend="italic">FB uulgo</hi> 19 (de) distinctione <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 23 dicentes <hi rend="italic">MF,</hi> discentes <hi rend="italic">P uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem <lb/>
            autem spiritum, id est deum, id est Christum. et qui unum <lb/>
            eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt diuidere <lb/>
            illos potius quam unare. si enim alius est Iesus, alius <lb/>
            Christus, alius erit filius. (alius) pater, quia filius Iesus, et<lb n="5"/>
            pater Christus. talem monarchiam apud Valentinum fortasse <lb/>
            didicerunt. sed et haec iniectio eorum, duos facere Iesum et <lb/>
            Christum, ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei <lb/>
            uel spiritus dei et uirtus altissimi dictus sit quem patrem <lb/>
            faciunt. non enim ipse sunt, cuius dicuntur, sed ex ipso et<lb n="10"/>
            ipsius. et aliter tamen in isto capitulo reuincentur. \'ecce/ <lb/>
            inquiunt, \'ab angelo praedicatum est: propterea quod nascetur <lb/>
            sanctum uocabitur filius dei. caro [itaque] nata <lb/>
            est: caro itaque erit filius dei.\' immo de spiritu dei dictum <lb/>
            est. certe enim de spiritu sancto uirgo concepit et quod<lb n="15"/>
            concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, <lb/>
            [et pariundum] id est spiritus, cuius et uocabitur <lb/>
            nomen Emmanuel, quod est interpretatum: nobiscum <lb/>
            deus. caro autem deus non est, ut de illa dictum sit: uocabitur <lb/>
            sanctum filius dei, sed ille, qui in ea natus est <lb n="20"/>
            deus, de quo et psalmus: quoniam deus homo natus est <lb/>
            in illa et aedificauit eam uoluntate patris. quis deus <lb/>
            in ea natus? sermo, et spiritus, qui cum sermone de patris <lb/>
            uoluntate natus est. igitur, dum sermo in carne, et de hoc <lb/>
            quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi <lb n="25"/>
            transfiguratus in carnem an indutus carnem. immo indutus. <lb/>
            ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse <lb/>
            est, ut aeternum. transfiguratio autem interemptio est pristini.

<note type="footnote"> 12] Luc. 1, 35. 17J Matth. 1, 23. 19] Luc. 1, 35. 21] Ps. 86, 5. </note>

<note type="footnote"> 5 &lt;alius) pater <hi rend="italic">R3,</hi> pater <hi rend="italic">P]łfFBl</hi> 7 <hi rend="italic">uerba</hi> duos facere Ieaum et <lb/>
            Christum, <hi rend="italic">quae in libr. mss. paulo supra post</hi> didicerunt <hi rend="italic">comparent, huc <lb/>
            transtuli (cf. I p</hi>. 350, 3) * 8 praetractatis <hi rend="italic">MF,</hi> retractatis <hi rend="italic">P (corr. R <lb/>
            ex HiTsaugiensi)</hi> 10 ipse <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipsae <hi rend="italic">PMF</hi> 13 itaque <hi rend="italic">seclusi</hi> 17 et <lb/>
            pariundum <hi rend="italic">seclusi</hi> 24 dum sermo in carne <hi rend="italic">scripsi:</hi> sermo in carne <lb/>
            dum <hi rend="italic">PMF,</hi> natus est: igitur sermo in carne. tum <hi rend="italic">Eng</hi> 26 in carnem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> in carne <hi rend="italic">PMF</hi> an indutus carnem <hi rend="italic">RF, om. ltIP (add. haec<lb/>
             in mg. R ex Hirsaugiensi)</hi> 28 ut aeternum <hi rend="italic">PM,</hi> in aetemum <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            omne enim. quodcumque transfiguratur in aliud, desinit esse <lb/>
            quod fuerat, et incipit esse quod non erat. deus autem neque <lb/>
            desinit esse neque aliud potest esse. sermo autem deus, et <lb/>
            sermo domini manet in aeuum, perseuerando scilicet in <lb/>
            sua forma. quem si non capit transfigurari, consequens est, <lb n="5"/>
            ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne et manifestatur <lb/>
            et uidetur et contrectatur per carnem, quia et cetera <lb/>
            sic accipi exigunt. si enim sermo ex transfiguratione et demutatione <lb/>
            substantiae caro factus est, una iam erit substantia <lb/>
            Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut <lb n="10"/>
            electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id <lb/>
            est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero <lb/>
            mutatur et tertium quid efficitur. neque ergo deus erit Iesus — <lb/>
            sermo enim desiit esse qui caro factus est — neque homo [caro] <lb/>
            caro enim non proprie est qui sermo fuit. ita ex utroque <lb n="15"/>
            neutrum (dum) est, aliud longe tertium est quam utrumque. <lb/>
            sedenim inuenimus illum directo et deum et hominem expositum. <lb/>
            ipso hoc psalmo suggerente: quoniam deus homo <lb/>
            natus est in illa, et aedificauit eam uoluntate patris; <lb/>
            certe usquequaque filium dei et filium hominis, [cum deum <lb n="20"/>
            et hominem] sine dubio secundum utramque substantiam in. <lb/>
            sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus <lb/>
            neque caro aliud quam homo. sic et apostolus de utraque <lb/>
            eius substantia docet: qui factus est, inquit, ex semine <lb/>
            Dauid: hic erit homo et filius hominis, qui definitus <lb n="25"/>
            est filius dei secundum spiritum: hic erit deus et <lb/>
            [sermo] dei filius. uidemus duplicem statum, non confusum. <lb/>
            ?&lt;sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum,

<note type="footnote"> 18] Ps. 86, 5. 24—26] Bom. 1, 3-1, </note>

<note type="footnote"> 2 non <hi rend="italic">om. F</hi> 4 aeternum <hi rend="italic">P (corr. R in</hi> aeuum <hi rend="italic">ex Hirsaugimsi)</hi> <lb/>
            •&gt; transfigurari <hi rend="italic">Urs:</hi> configurari <hi rend="italic">PMF</hi> 6 fit <hi rend="italic">PMR1,</hi> sit <hi rend="italic">FR3</hi> 9 erit <lb/>
            <hi rend="italic">Frs:</hi> erat <hi rend="italic">PMF</hi> 10 mixtura <hi rend="italic">PM,</hi> ei mixtura <hi rend="italic">F</hi> 11 id est spiritus <lb/>
            <hi rend="italic">(Jfn. F</hi> 13 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 14 caro <hi rend="italic">seclusi</hi> 15 non <hi rend="italic">am. F</hi> qui <lb/>
            <hi rend="italic">Crs:</hi> quia <hi rend="italic">PMF</hi> 16 dam <hi rend="italic">add. Eng</hi> 19 et aedificauit <hi rend="italic">PMR1,</hi> aedificauit <lb/>
            <hi rend="italic">FR3uulgo</hi> 20 cam deum et hominem <hi rend="italic">seclusi: ex u. 17 irrepsisse uide- <lb/>
            (ur</hi> 27 sermo <hi rend="italic">seclusi:</hi> sermo &lt;dei,&gt; dei filius <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            — de Christo enim differo — et adeo salua est utriusque proprietas <lb/>
            substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est uirtutes <lb/>
            et opera et signa, et caro passiones suas functa sit. <lb/>
            esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide flens Lazarum, <lb/>
            anxia usque ad mortem, denique et mortua [est]. quodsi<lb n="5"/>
            tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non <lb/>
            tam distincta documenta parerent utriusque substantiae, sed <lb/>
            et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione. <lb/>
            aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae <lb/>
            ex confusione. immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua <lb n="10"/>
            non esset, si sermo conuersus esset in carnem; aut caro enim <lb/>
            immortalis fuisset aut sermo mortalis. sed quia substantiae <lb/>
            ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et <lb/>
            operae et exitus sui occurrerunt. disce igitur cum Nicodemo <lb/>
            quia quod in carne natum est caro est et quod de <lb n="15"/>
            spiritu spiritus est. neque caro spiritus fit neque spiritus <lb/>
            caro. in uno plane esse possunt. ex his Iesus constitit. es <lb/>
            carne homo, ex spiritu deus. quem tunc angelus ex ea parte, <lb/>
            qua spiritus erat, dei filium pronuntiauit, seruans carni filium <lb/>
            hominis dici. sic et apostolus eum, dei et hominum appellans <lb n="20"/>
            sequestrem, utriusque substantiae confirmauit. nouissime: qui <lb/>
            filium dei carnem interpretaris, exhibe, qui sit filius hominis.\' <lb/>
            aut numquid spiritus erit? sed spiritum patrem ipsum uis <lb/>
            haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et <lb/>
            sermo deus et dei sermo. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc de Christo. facis patrem. stultissime, qui nec

<note type="footnote">15] Ioh. 3, 6. 18] cf. Luc. 1, 35. 20] cf. I Tim. 2, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">ecripsi:</hi> autem <hi rend="italic">PMF</hi> 4 sitiens P, sitiens iñs (= <hi rend="italic">lesus) J/F</hi> <lb/>
            5 est <hi rend="italic">seclust</hi> 6 electrum <hi rend="italic">Pili,</hi> electvi <hi rend="italic">F,</hi> ut electrum&lt;ex auro et «rgenti»^. <lb/>
            <hi rend="italic">fort., nisi omnino spurium est</hi> 9 aut <hi rend="italic">Urs:</hi> ut <hi rend="italic">PMF</hi> 13 distincte <hi rend="italic">FR,</hi> <lb/>
            distinctae <hi rend="italic">PM</hi> 20 eum <hi rend="italic">scripgi:</hi> etiam <hi rend="italic">PMF (cf. de res. carit. c</hi>. 63 init., <lb/>
            24 quasi-spiritus <hi rend="italic">om. F</hi> 26 <hi rend="italic">miro quodam casu uerus ordo uerborum <lb/>
            hic turbatus est: uerba</hi> nunc de Christo <hi rend="italic">(cf. supra l. 1). quae</hi> in <hi rend="italic">libris</hi> num. <lb/>
            <hi rend="italic">infra 283, 7 post</hi> patrem crederes <hi rend="italic">leguntur, necessario huc erant transferenda. <lb/>
            pro eis hic leguntur:</hi> itaque Christum, <hi rend="italic">nec ipsa suo loco. hiulm <lb/>
            auterti sententia est infra 283, 4 ubi praebent libri mss.:</hi> quam calciatus, <lb/>
            accidens nomini res. <hi rend="italic">quae desunt:</hi> itaque Christus <hi rend="italic">ob eam rem illuc inserui</hi> </note> 
<pb n="283"/>
            ipsam uim inspicias nominis huius, si tamen nomen est <lb/>
            Christus et non appellatio potius; unctus enim significatur. <lb/>
            unctus autem non magis nomen est quam uestitus, quam <lb/>
            calciatus. itaque Christus accidens nomini res. an tu, si ex <lb/>
            aliquo argumento uestitus quoque uocaretur Iesus, quomodo <lb n="5"/>
            Christus ab unctionis sacramento, aeque legum filium dei <lb/>
            diceres, uestitum uero patrem crederes? si pater Christus est, <lb/>
            pater unctus est, et utique ab alio. aut si a semetipso, proba. <lb/>
            sed non ita docent Acta Apostolorum in illa exclamatione <lb/>
            ecclesiae ad deum: conuenerunt enim uniuersi in ista <lb n="10"/>
            ciuitate aduersus sanctum filium tuum (Iesum,) quem <lb/>
            unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus. ita et <lb/>
            filium dei legum contestati sunt et filium a patre unctum. <lb/>
            ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre unctus est, non <lb/>
            pater, qui filium unxit. sic et Petrus: firmissime itaque <lb n="15"/>
            cognoscat omnis domus Israhel, quod et dominum et <lb/>
            Christum, id est unctum, fecerit eum deus, hunc legum, <lb/>
            quem uos crucifixistis, Iohannes autem etiam mendacem <lb/>
            notat eum, qui negauerit Iesum esse Christum, contra de deo <lb/>
             natum omnem, qui crediderit Iesum esse Christum. propter quod <lb n="20"/>
            et hortatur, ut credamus nomini filii eius Iesu Christi, <lb/>
            ut scilicet communio sit nobis cum patre et filio eius <lb/>
            Iesu Christo. sic et Paulus ubique deum patrem ponit et dominum <lb/>
            nostrum legum Christum. cum ad Romanos scribit, gratias <lb/>
             agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; cum ad <lb n="25"/>
            Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert nec per <lb/>
            hominem, sed per legum Christum et deum patrem. et habes

<note type="footnote"> 10] Act. 4, 27. 15] Act. 2, 33. 18] cf. I Ioh. 2, 22. 19] cf. <lb/>
            I loh. 5, 1; 4, 2. 21] I Ioh. 3, 23. 22] I loh. 1, 3. 24] cf. Rom. <lb/>
            1, 8. 26] cf. Gal. 1,1. </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. F</hi> 2 unctus enim <hi rend="italic">R3,</hi> enim nnctus <hi rend="italic">PMFB1</hi> 4 calciatus <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> calceatus <hi rend="italic">Ruulgo</hi> an <hi rend="italic">Urs:</hi> at <hi rend="italic">PMF</hi> 10 ecclesiae <hi rend="italic">om. P <lb/>
            I add. R ex Htrsuugiensi)</hi> 11 Iesum <hi rend="italic">add. Pam</hi> 14 Iesus idem <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> dominus idem <hi rend="italic">P (in mg</hi>. Iesus idem <hi rend="italic">add. R ex Hirsaugiemi)</hi> <lb/>
            16 dominum et <hi rend="italic">M,</hi> deum et <hi rend="italic">P (corr. RI,</hi> deum <hi rend="italic">F</hi> 25 per-Chrietum <lb/>
            <hi rend="italic">om. F (add. in mg. Ubrarius ipse)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="284"/>
            (per) totum instrumentum eius quae in hunc modum pronuntiant <lb/>
            et duos proponunt deum patrem et dominum nostrum <lb/>
            Iesum Christum, filium patris, et legum ipsum esse Christum, <lb/>
            in altero quoque nomine dei filium. nam exinde, [eo iure] quo <lb/>
            utrumque nomen unius est, id est dei filii. etiam alterum<lb n="5"/>
            sine altero eiusdem est. et siue Iesus tantummodo positum <lb/>
            est, intellegitur et Christus, quia Iesus unctus est, siue solummodo <lb/>
            Christus, idem est et Iesus, quia unctus est Iesus. <lb/>
            quorum nominum alterum est proprium, quod ab angelo <lb/>
            impositum est. alterum accidens, quod ab unctione conuenit,<lb n="10"/>
            dum tamen Christus filius sit. non pater. postremo: quam caecus <lb/>
            est qui nec in Christi nomine intellegit alium deum portendi. <lb/>
            si Christi nomen patri adscribat! si enim Christus pater deus <lb/>
            est, qui dicit: ascendo ad patrem meum et patrem ues. <lb/>
            trum et deum meum et deum uestrum, utique alium<lb n="15"/>
            patrem super se et deum ostendit. si item pater Christus est. <lb/>
            alius est, qui solidat tonitruum et condit spiritum et <lb/>
            adnuntiat in homines Christum suum. et si adstiterunt <lb/>
            reges terrae et archontes congregati sunt in unum <lb/>
            aduersus (dominum et aduersus) Christum ipsius, alius <lb n="20"/>
            erit dominus, contra cuius Christum congregati sunt reges et <lb/>
            archontes. et si haec dicit dominus domino meo Christo. <lb/>
            alius erit dominus, qui loquitur ad patrem Christum. et cum <lb/>
            apostolus scribit: uti deus domini nostri Iesu Christi

<note type="footnote"> 14] Ioh. 20, 17. 17J Am. 4, 13. 18] Ps. 2, 2. 22] Ps. 109, 1. <lb/>
            24] Eph. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 &lt;per&gt; totum instrumentum <hi rend="italic">gcripsi:</hi> totum instrumentum <hi rend="italic">PMFB</hi> <lb/>
            tota instrumenta RIIWZ,qo 2 deum patrem <hi rend="italic">PMFH3,</hi> deum et patrem <lb/>
            <hi rend="italic">MxOehlerus</hi> 4 altero <hi rend="italic">FM,</hi> a teruni <hi rend="italic">MP (corr. H u tn</hi> o <hi rend="italic">sec. Hirsaflgiensem) <lb/>
            </hi> eo iure <hi rend="italic">seclmi: iuxta</hi> exinde <hi rend="italic">enim ferri nequit</hi> (exinde, qtiO <lb/>
            <hi rend="italic">Teriulliano sollemne est)</hi> quo <hi rend="italic">PM,</hi> quoque <hi rend="italic">F</hi> 5 filii <hi rend="italic">Urs:</hi> filius <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 7 quia Iesus <hi rend="italic">R3,</hi> quia Iesus Christus <hi rend="italic">PMFR1</hi> 8 Christus, <lb/>
            idem est et <hi rend="italic">JR3,</hi> deest et <hi rend="italic">PMFR1</hi> 11 Christus <hi rend="italic">om. F</hi> 14 patrem <hi rend="italic">PM</hi>. <lb/>
            ad patrem <hi rend="italic">F</hi> 15 et deum meum <hi rend="italic">PM (cf. 277, 1),</hi> et ad deum <lb/>
            meum <hi rend="italic">F</hi> 16 deum <hi rend="italic">om. F</hi> 20 dominum et aduersus <hi rend="italic">addidi</hi> 23 Christum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christi <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="285"/>
            det uobis spiritum sapientiae et agnitionis, alius erit <lb/>
            deus Christi Iesu charismatum spiritalium largitor. certe, ne <lb/>
            per omnia euagemur, qui suscitauit Christum suscitaturus <lb/>
            [est] et m.ortalia corpora nostra tamquam alius <lb/>
            erit suscitator quam pater, mortuus et [pater] suscitatus, si <lb n="5"/>
            Christus, qui est mortuus, pater est. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. sufficiat Christum, <lb/>
            filium dei, mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. <lb/>
            nam et apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, <lb/>
            adiecit secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis <lb n="10"/>
            scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori <lb/>
            euerteret. quamquam cum duae substantiae censeantur in <lb/>
            Christo Iesu, diuina et humana, constet autem inmortalem <lb/>
            esse diuinam, cum mortalem quae humana sit, apparet quatenus <lb/>
            eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et <lb n="15"/>
            filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. <lb/>
            dicendo denique: Christus mortuus est, id est unctus, id <lb/>
            quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. ergo, <lb/>
            inquis, et nos eadem ratione (patrem mortuum) dicentes qua <lb/>
            uos filium, non blasphemamus in dominum deum; non enim <lb n="20"/>
            ex diuina. sed ex humana substantia mortuum dicimus. at <lb/>
            tamen blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, <lb/>
            sed et quia crucifixum, maledictionem enim crucifixi, quae ex <lb/>
            lege in filium competit, - quia ch ris tus pro nobis maledictio <lb/>
             factus est, non pater - [Christum] in patrem conuertentes in <lb n="25"/>
            patrem blasphematis. nos autem dicentes Christum crucifixum

<note type="footnote"> 3] Rom. 8, 11. 10] cf. I Cor. 15, 3. 17] ib. 24] Gal. 3, 13. <lb/>
            cf. Deut. 21, 23. </note>

<note type="footnote"> 4 est <hi rend="italic">seclusi</hi> tamquam <hi rend="italic">PMF,</hi> iamque <hi rend="italic">Rig</hi> 5 pater <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 pater <lb/>
            est <hi rend="italic">PM,</hi> pater <hi rend="italic">F</hi> 9 non <hi rend="italic">om. F</hi> 10 adiecit <hi rend="italic">R,</hi> adicit <hi rend="italic">PMF</hi> 13 Christo <lb/>
            <hi rend="italic">Ieau PM,</hi> Iesu <hi rend="italic">Christo F</hi> 14 cum <hi rend="italic">PMF,</hi> sicut <hi rend="italic">Urs,</hi> ut <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 15 qua <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> quae <hi rend="italic">MF</hi> 16 qua <hi rend="italic">P,</hi> quasi <hi rend="italic">MF</hi> 17 dicendo denique <hi rend="italic">PM,</hi> denique <lb/>
            dicendo <hi rend="italic">F</hi> 19 &lt;patrem mortuum) dicentes <hi rend="italic">Urs:</hi> dicentes <hi rend="italic">PMF reliqui <lb/>
            praeter Rig</hi>. 20 uos filium <hi rend="italic">P,</hi> nos filium <hi rend="italic">M,</hi> nos filii <hi rend="italic">F</hi> 21 dicimus <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> at tamen <hi rend="italic">scripsi:</hi> at cum <hi rend="italic">PMFR1,</hi> atquin <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 23 maledictionem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> maledictio <hi rend="italic">P.1VFRI, maledictione R* uulgo</hi> 25 Christum <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi:</hi> in Christuni patrem <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="286"/>
            non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia <lb/>
            nec apostolus hoc dicens blasphemauit. sicut autem de quo <lb/>
            quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita (de) quo non capit. <lb/>
            blasphemia est, si dicatur. ergo nec compassus est pater filio. <lb/>
            scilicet directam blasphemiam in patrem ueriti, diminui eam<lb n="5"/>
            hoc modo sperant, — concedentes iam patrem et filium duos <lb/>
            esse — si filius quidem patitur, pater uero compatitur. stulti <lb/>
            et in hoc. quid est enim compati quam cum alio pati? porro <lb/>
            si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, <lb/>
            utique passibilis. nihil ei uel timore tuo praestas. times<lb n="10"/>
            dicere passibilem quem dicis compassibilem. tam autem (in)coDlpassibilis <lb/>
            pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione, <lb/>
            qua deus est. sed quomodo, si filius passus est, non <lb/>
            compassus est et pater? separatur a filio, non a deo. nam <lb/>
            et fluuius si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam <lb n="15"/>
            una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen <lb/>
            fluuii iniuria non pertinebit ad fontem; et licet aqua fontis <lb/>
            sit quae patiatur in fluuio, dum non in fonte patitur, sed in <lb/>
            fluuio, non fons patitur, sed fluuius, qui ex fonte est. ita et <lb/>
            spiritus dei, ut pati possit in filio, quia non in patre pateretur, <lb n="20"/>
            sed in filio, pater passus non uideretur. sed sufficit nihil <lb/>
            spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus est in

<note type="footnote"> 3 &lt;de&gt; quo <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> quod <hi rend="italic">PMF</hi> 5 scilicet <hi rend="italic">Othlerus:</hi> sicut <hi rend="italic">PMF</hi>. sic <lb/>
            enim <hi rend="italic">Urs</hi> 7 quidem <hi rend="italic">Urs:</hi> si quidem <hi rend="italic">PMF,</hi> sic quidem <hi rend="italic">Oehlertus</hi> <lb/>
            10 uel timore tuo <hi rend="italic">scripsi:</hi> ueluti morituro <hi rend="italic">MF,</hi> ueluti mortuo <hi rend="italic">p,</hi> uel <lb/>
            hoc timore tuo <hi rend="italic">Urs</hi> 11 incompassibilis <hi rend="italic">R3,</hi> compassibilis <hi rend="italic">PMFR1</hi> <lb/>
            13 si filius passus est. non <hi rend="italic">scripsi:</hi> filius passus est, si non <hi rend="italic">PMF</hi> 16 de <lb/>
            fonte <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 18 sit quae <hi rend="italic">Rig:</hi> sitiue <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            20 ut pati (ut <hi rend="italic">concessiue intellegendum) scripsi:</hi> qui pati <hi rend="italic">PMFRt,</hi> &lt;et&gt; qui <lb/>
            pati <hi rend="italic">R3G,</hi> quod pati <hi rend="italic">Oehlerus</hi> possit <hi rend="italic">PMF,</hi> posset <hi rend="italic">Urs</hi> quia &lt;tamen) <lb/>
            non <hi rend="italic">Urs</hi> 22 si quid &lt;passus,) passus est <hi rend="italic">Oehlerus</hi> passus est in <lb/>
            filio. &lt;aliud) quidem erat, ut etc. <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> passus eat, iri filio quidem <lb/>
            &lt;passus est, in quo) erat et pater, cum filius <hi rend="italic">Rig,</hi> passus est, &lt;pasens <lb/>
            est&gt; in filio. &lt;in filio) quidem erat ut pater, cum filius <hi rend="italic">Eng,</hi> — <hi rend="italic">ex uerbis</hi> <lb/>
            nihil spiritum dei passum suo nomine <hi rend="italic">et ex eis quae infra leguntur:</hi> <lb/>
            non ipse tamen <hi rend="italic">(scil. spirituS)</hi> patiens, sed pati posse praestans <hi rend="italic">hoc</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="287"/>
            filio t quidem erat, ut pater cum filio pateretur in carne. <lb/>
            t quia hoc retractatus. nec quisquam negabit, quando nec nos <lb/>
            pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui <lb/>
            et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen <lb/>
             patiens, sed pati posse praestans. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Alioquin si ultra perges, potero tibi durius respondere <lb/>
            et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam: <lb/>
            (quid de isto quaeris? habes ipsum exclamantem in passione: <lb/>
            deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti\'? <lb/>
            ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus <lb n="10"/>
            non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur, <lb/>
            ad quem deum exclamabat? sed haec uox carnis et animae, <lb/>
            id est hominis, non sermonis nec spiritus, id est non dei, <lb/>
            propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui <lb/>
             sic filium reliquit, dum hominem eius tradidit in mortem. <lb n="15"/>
            hoc et apostolus sensit scribens: si pater filio non pepercit. <lb/>
            hoc et Esaias prior pronuntiauit: et dominus eum <lb/>
            tradidit pro delictis nostris. sic reliquit, dum non <lb/>
            parcit, sic reliquit, dum tradit. ceterum non reliquit pater <lb/>
             filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. denique <lb n="20"/>
            posuit et statim obiit; spiritu enim manente in carne <lb/>
            caro omnino mori non potest. ita relinqui a patre mori fuit

<note type="footnote"> 9] Matth. 27, 46. 16] Rom. 8, 32. 17] Es. 58, 6. 20] cf. <lb/>
            Luc. 23, 46.. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">diccre ueUe auctorem perspieuum est: spiritus non suo nomine, id est<lb/>
             ipse, in filio passus est, sed passa est in filio caro, quae quidem ut <lb/>
            pati posset eguit spiritu adiutore. tnde uelim restituere:</hi> quia, si quid <lb/>
            passam est in filio, quid est? erat, ut pater cum filio pateretur, in <lb/>
            carne. 2 qui hoc retractatur? (= <hi rend="italic">in dubium uocatur) fort.:</hi> quia hoc <lb/>
            retractatus <hi rend="italic">M</hi> (ns <hi rend="italic">in</hi> 11 <hi rend="italic">corr. m. 1) PF,</hi> quia hoc retractatum <hi rend="italic">G Oehle-</hi> <lb/>
            non <lb/>
            <hi rend="italic">rus</hi> nec <hi rend="italic">(alt. loco) F,</hi> et <hi rend="italic">PM</hi> 3 possumus <hi rend="italic">PF,</hi> possumus <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            (non <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> nisi <hi rend="italic">MF,</hi> si <hi rend="italic">P</hi> 6 perges <hi rend="italic">scripsi:</hi> pergene <hi rend="italic">PMFB1,</hi> <lb/>
            pergas <hi rend="italic">S3 uulgo</hi> 8 habes R3, habet <hi rend="italic">PMFB1</hi> 9 derelinquisti <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            15 reliquit <hi rend="italic">PM,</hi> dereliquit <hi rend="italic">FR</hi> 19 parcit R3, parcet <hi rend="italic">PMFR1</hi> tradit <lb/>
            R3. tradet <hi rend="italic">PMFRI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            filio. filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum <lb/>
            scripturas, filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit <lb/>
            in interiora terrae. hic sedet ad dexteram patris, non pater <lb/>
            ad suam. hunc uidit Stephanus, cum lapidaretur, adhuc <lb/>
            stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat <lb n="5"/>
            illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. hic et uenturus <lb/>
            est rursus super nubes caeli talis, qualis et ascendit. hic <lb/>
            interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum. <lb/>
            tertium nomen diuinitatis et tertium gradum maiestatis, unius <lb/>
            praedicatorem monarchiae, sed et oikonomiae interpretatorem. <lb n="10"/>
            , si quis sermones nouae prophetiae eius admiserit et deductorem <lb/>
            omnis ueritatis, quae est in patre et filio et spiritu <lb/>
            sancto secundum Christianum sacramentum.\'
</p></div></div></body></text></TEI>