Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. 14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. 1 et filium add. TJrs 4 Martha Pam: maria PMF eum (8. u. a m . 1) M 9 propter Lat 10 quod PM, quia F 14 filius Rig patris MP (add . mei R ex Hirsaugiemi), patris mei F pareMthtsin indicaui: uox. ecce uulgo 15 ex abundanti Lat 16 respondet P, respondit MF filio contestatur-isto seclusi, ut quae et uerborum xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem contestaturus Oehlerus 18 isto Pltl, in isto F 19 Praxea R . praxean PMF 22 potestate, filiumque scripsi: potestate. filium quoque PMF 23 oikonomia PMF, otxovo|ua uulgo 24 quo R3, quod PMFR1 caelis. quo uulgo 25 quo PM, quod F erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi 1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. 15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. 1 caelis, cum uulgo 2 ubique. hanc uulgo suam om. F pater mihi thronus minorauit F, pater. minorauit PM reliqui: quas indicaui lacunas sic uelim expleri: