Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem 1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44. 6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh. h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16. 6 autem addidi 10 quid PM, et quid F 11 discedimus PMF, discedemus Pam 13 Christum seclusi, est interpretamentum uocis illum 16 meque scitis scripsi (xdjis otBotxs): neque me scitis PMF me ex ueque, ut uid.), atque me scitis Iura, neque nescitis Oehlerus 22 negat PM, negatur F, negans Oehlerus (in notis) 23 parenthesin indicalli subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit, uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit (pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni. 1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib. 9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4. 17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42. 5 pater om. F 6 ignotos PM, esse ignotos F ignotos, quod, si scripsi: ignotos. quodsi uulgo 8 indiuiduitatem FR, indiuinitate P (corr . iii M (corr. m. 1) 10 uerba qui me-in mundum, quae in libris mss. paulo supra l . 9 post potest legttntur, huc transposui 13 patris om. F 15mihi datF 18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi mecum est. et hoc uulgo 21 eum uellent om. F 22 meum—patrem om. F 24 ueritatem om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi) - et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:) ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet pater, quem uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor, inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius, 4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh. 9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17. 18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh. 10, 29. 30. 1 separamoa PM (s in r m. 1) Bl, eeparaui F, separantur IPuulgo 2 enim scripsi: antem PMF 3 et addidi 10 et scripsi: at PMF . ac Patrl 11 laetatus PM, locutus F 12 caelum P (corr. R) 16 esse «diierat M, esse om. F 19 dei 2?3, deus PMFJR1 25 lacunam signaui: subiungens desidero 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus PM, pater enim qui maior est omnibus mihi dedit F Oehlerus inquit addidi est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant primo