<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Aspice itaque, quanta praescribant tibi etiam in euangelio <lb/>
             ante Philippi consultationem et ante omnem argumentationem <lb n="20"/>
            tuam. et in primis ipsa statim praefatio Iohannis <lb/>
            euangelizatoris demonstrat, quid retro fuerit qui caro fieri <lb/>
            habebat: in principio erat sermo, et sermo erat apud <lb/>
            deum, et deus erat sermo; hic erat in principio apud <lb/>
             deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum <lb n="25"/>
            est nihil. nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo <lb/>
            scripta sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a

<note type="footnote">7] Es. 45, 5. 9] Ioh. 10, 30. 10] Ioh. 14, 9. Ioh. 14, 11. <lb/>
            23J lob. 1, 1-3. </note>

<note type="footnote"> 3 eoram <hi rend="italic">om. F</hi> 5 quae <hi rend="italic">om. F</hi> 6 saluo <hi rend="italic">M,</hi> salua <hi rend="italic">PF</hi> statu <lb/>
            <hi rend="italic">scripai:</hi> sonatu <hi rend="italic">F,</hi> sonitu <hi rend="italic">PM</hi> 10 uidit <hi rend="italic">PM (corr</hi>. i <hi rend="italic">in</hi> e <hi rend="italic">m</hi>. 2), uidet <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 cedere <hi rend="italic">JR3</hi>. credere <hi rend="italic">PMFR1</hi> 13 est hoc <hi rend="italic">F</hi> 14 inuenire <hi rend="italic">Iun:</hi> inueniti <lb/>
            <hi rend="italic">PMF reliqui</hi> 16 ab initio <hi rend="italic">PM,</hi> semper ab initio <hi rend="italic">F</hi> 17 pluribus. <lb/>
            etin <hi rend="italic">addidi</hi> 18 pauciora <hi rend="italic">Urs:</hi> paucioribus <hi rend="italic">PMF</hi> utique et in paucioribus . <lb/>
            <hi rend="italic">tecludi uult Eng, improbans quae supra addidi</hi> 23 erat uerbum <hi rend="italic">P <lb/>
            {erasit R et superscripsit</hi> sermo) </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            principio, alius apud quem fuit, alius sermo dei, alius deus, — <lb/>
            licet et sermo deus, sed qua dei filius, non qua pater — alius <lb/>
            per quem omnia, alius a quo omnia. alium autem quomodo <lb/>
            dicamus, saepe iam edidimus: quo alium dicamus necesse est <lb/>
            non eundem, — (non eundem) autem non quasi separatum —:<lb n="5"/>
            dispositione alium, non diuisione. hic ergo caro factus est, <lb/>
            non ipse, cuius erat sermo. huius gloria uisa est tamquam <lb/>
            unici a patre, non tamquam patris. hic unicus sinum patris <lb/>
            disseruit. non sinum suum pater. praecedit enim: deum <lb/>
            nemo uidit umquam. idem et agnus dei ab Iohanne designatur,<lb n="10"/>
            non ipse, cuius est dictus. certe filius dei semper, sed <lb/>
            non ipse, cuius est filius. hoc eum Nathanahel statim sensit, <lb/>
            sicut et alibi Petrus: tu es filius dei. hoc et ipse recte <lb/>
            sensisse illos confirmat, Nathanaheli quidem respondens: quia <lb/>
            dixi: uide te sub ficu, ideo credis, Petrum uero beatum <lb n="15"/>
            adfirmans, cui non caro neque sanguis reuelasset quod [et <lb/>
            patrem] senserat, sed pater qui in caelis est. quo dicto utriusque <lb/>
            personae constituit distinctionem: et filii in terris, quem <lb/>
            Petrus agnouerat dei filium, et patris qui in caelis, qui Petro <lb/>
            reuelauerat quod [Petrus I agnouerat [dei filium Christum]. <lb n="20"/>
            cum in templo introiit, aedem patris appellat, ut filius. <lb/>
            cum ad Nicodemum dicit: ita, inquit, dilexit deus mundum,

<note type="footnote"> 7] cf. Ioh. 1, 14. 8] cf. Ioh. 1, 18. 9] Ioh. 1, 18. 10] cf. Ioh. <lb/>
            1, 29. 12] Ioh. 1, 49. 13] Matth. 16, 16. 14] Ioh. 1, 50. 15] cf. <lb/>
            Matth. 16, 17. 20] cf. Ioh. 2, 16. 22] Ioh. 3, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 alius sermo dei, alius deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> alium sermonem dei alium dominum <lb/>
            (deum <hi rend="italic">Iun) PMF</hi> 2 sermo deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus sermo <hi rend="italic">PMF</hi> 3 alius <hi rend="italic">scripsi<lb/>
             (bis):</hi> alium <hi rend="italic">PMF</hi> 4 dicamus <hi rend="italic">(loco priore) Rig:</hi> praedicamus <hi rend="italic">PM</hi> (a in e <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. 2) F</hi> 5 (non eundem) autem <hi rend="italic">Oehlerus: parenthesin indicaui<lb/>
             ego</hi> 6 caro factus est <hi rend="italic">PM,</hi> factus est caro <hi rend="italic">FB uulgo</hi> 8 unicus <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            unius <hi rend="italic">PMF,</hi> unus <hi rend="italic">Pam</hi> sinum <hi rend="italic">om. F</hi> 10 idem et agnus <hi rend="italic">Urs:</hi> inde <lb/>
            et si agnus <hi rend="italic">PMF reliqui</hi> 11 dictus <hi rend="italic">scripsi (scil</hi>. agnus; dictus est = <lb/>
            dicitur <hi rend="italic">cf. 237, 6 et 278,8):</hi> dilectus <hi rend="italic">PMF</hi> 12 eum <hi rend="italic">PMFB1,</hi> enim <hi rend="italic">B2GN</hi> <lb/>
            14 Nathanaeli <hi rend="italic">Gel:</hi> nathanahel <hi rend="italic">PMF</hi> 15 dixi <hi rend="italic">R3,</hi> dixit <hi rend="italic">PMFBl</hi> 16 et <lb/>
            . <hi rend="italic">patrem seciwst:</hi> reuelasset, — quod et patrem senserat — sed <hi rend="italic">Eng, dqeradens <lb/>
            quae infra l. 20 seclusi</hi> 20 Fetrus <hi rend="italic">seclusi</hi> dei filium Christum <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> 21 templo <hi rend="italic">PMFB1,</hi> templum <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 22 inquit <hi rend="italic">om. Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            ut filium suum unicum dederit, in quem omnis qui <lb/>
            crediderit non pereat, sed habeat uitam sempiternam. <lb/>
            et rursus: non enim misit deus filium suum in mundum, <lb/>
            ut iudicet mundum, sed ut saluus sit mundus per <lb/>
             eum; qui crediderit in illum, non iudicatur; qui non <lb n="5"/>
            crediderit in illum, iam iudicatus est, quia non credidit <lb/>
            in nomine unici filii dei. Iohannes autem, cum interrogaret <lb/>
            qui de Iesu, cur tingeret: pater, inquit, diligit filium <lb/>
            et omnia tradidit in manu eius; qui credit in filium, <lb/>
            habet uitam aeternam; qui non credit in filio dei, <lb n="10"/>
            non uidebit deum, sed ira dei manebit super eum. <lb/>
            quem uero Samaritidi ostendit? si Messiam, qui dicitur <lb/>
            Christus, filium utique se, non patrem, demonstrauit, qui et <lb/>
            alibi Christus, dei filius, non pater, dictus est. exinde discipulis: <lb/>
             meum est, inquit, ut faciam uoluntatem eius, <lb n="15"/>
            qui me misit, ut consummem opus eius. et ad Iudaeos <lb/>
            de paralytici sanitate: pater meus usque modo operatur, <lb/>
            et ego operor. pater et ego filius dicit. denique propter <lb/>
            hoc magis Iudaei illum interficere uolebant, non <lb/>
             tantum quod solueret sabbatum, sed quod patrem <lb n="20"/>
            suum deum diceret, aequans se deo. tunc ergo dicebat <lb/>
            ad eos: nihil filius facere potest a semetipso, nisi <lb/>
            uideat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem <lb/>
            et filius facit. pater enim diligit filium et omnia <lb/>
             demonstrat illi, quae ille facit, et maiora istis opera

<note type="footnote">3] Ioh. 3, 17—18. 8] Ioh. 8, 85-36. 12] cf. Ioh. 4, 25-26. <lb/>
            15] Ioh. 4, 34. 17] Ioh. 5, 17. 18] Ioh. 5, 18. 22] Ioh. 5, 19-27. </note>

<note type="footnote"> 2 crediderit <hi rend="italic">RF,</hi> credidit <hi rend="italic">(corr. R sec. ffirsaugiensem) M</hi> 7 cum <lb/>
            interrogaret qui de Iesu cur tingeret <hi rend="italic">scripsi (cf. Ioh. 3, 26):</hi> cum interrogaretur <lb/>
            quid de Iesu contingeret <hi rend="italic">PMF,</hi> cum interrogaretur quid de Iesu, <lb/>
            cam <hi rend="italic">tingeret Eng</hi> 8 <hi rend="italic">diligit Pam (cf. cap</hi>. 16): <hi rend="italic">dilexit PMF</hi> 9 credit <lb/>
            <hi rend="italic">Pam:</hi> credidit <hi rend="italic">PMF</hi> 10 credit <hi rend="italic">Pam:</hi> credidit <hi rend="italic">PMF</hi> 12 nero <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            15 (cibus) meus est <hi rend="italic">fort. (cf. de ieiun. c. 15)</hi> 20 tantum R3, tamen <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> quod <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> 23 uiderit <hi rend="italic">Pam</hi> 25 demonstrat <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            demonstrauit <hi rend="italic">PMF</hi> quae.-demonstrabit illi <hi rend="italic">om. MP (sed in mg. haec<lb/>
             ex Uirsaugiensi addidit R)</hi> facit R, fecit <hi rend="italic">F</hi> istis <hi rend="italic">Pam:</hi> ista Jo\' <lb/>
            <hi rend="italic">Hirsaugiensis teste Bhenano</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="266"/>
            demonstrabit illi, u t uos mirem ini. qu omodo enim (pater) <lb/>
            suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult <lb/>
            uiuificat. neque enim pater iudicat, sed omne iudicium <lb/>
            dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut <lb/>
            honorant patrem. qui non honorat filium, non honorat<lb n="5"/>
            patrem, qui filium misit. amen, amen dico uobis. <lb/>
            quod qui audit sermonem (meum) et credit ei, qui me <lb/>
            misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet. <lb/>
            sed transit de morte in uitam. amen dico uobis, quod <lb/>
            ueniet hora, qua mortui audient uocem filii dei, et<lb n="10"/>
            cum audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam <lb/>
            aeternam a semetipso, ita et filio dedit uitam aeternam <lb/>
            habere in semetipso, et iudicium dedit illi facere <lb/>
            in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet, <lb/>
            sicut et filius dei per spiritum eius. adhuc adicit: ego autem<lb n="15"/>
            habeo maius quam Iohannis testimonium; opera enim. <lb/>
            quae pater mihi dedit consummare, illa ipsa de me <lb/>
            testimonium perhibent, quod me pater miserit; et <lb/>
            qui me misit pater, ipse testimonium dixit de me. <lb/>
            subiungens autem: neque uocem eius audistis umquam <lb n="20"/>
            neque formam eius uidistis, confirmat retro non patrem. <lb/>
            sed filium fuisse qui uidebatur et audiebatur. denique dicit: <lb/>
            ego ueni in patris mei nomine, et non me recepistis. <lb/>
            adeo semper filius erat in dei et regis et domini omnipotentis <lb/>
            et altissimi nomine. interrogantibus autem quid facere<lb n="25"/>
            debeant respondit: ut credatis in eum, quem deus <lb/>
            misit. panem quoque se adfirmat, quem pater praestaret

<note type="footnote"> 15] roh. 5, 36-37. 20J Ioh. 5, 37. 23] Ioh. 5, 43. 26] Ioh. <lb/>
            6, 29. 27] cf. Ioh. 6, 32. </note>

<note type="footnote"> 1 demonstrabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> demonstrauit <hi rend="italic">FHirsaugiensis</hi> pater <hi rend="italic">addidi<lb/>
             (cf. c. 24)</hi> 2 uiuificat <hi rend="italic">PM,</hi> uiuificabit <hi rend="italic">F</hi> 7 sermonem &lt;meum) <hi rend="italic">Enrj:</hi> <lb/>
            sermonem F, sermones <hi rend="italic">PMR1,</hi> sermones &lt;meos) <hi rend="italic">fipuulgo</hi> 8 uenit <hi rend="italic">Cm</hi> <lb/>
            9 transit = <hi rend="italic">transiit</hi> de uita uel morte in uitam <hi rend="italic">F</hi> 11 qui audierint <lb/>
            <hi rend="italic">Lat</hi> 13 habere <hi rend="italic">om. F</hi> in a semet ipso <hi rend="italic">F</hi> 14 quia <hi rend="italic">PMF,</hi> qua <hi rend="italic">Gei</hi> <lb/>
            17 illa et ipsa <hi rend="italic">F</hi> 22 dicit <hi rend="italic">PM,</hi> dicebat <hi rend="italic">F</hi> 24 &lt; et) omnipotentis <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            de caelo; ergo omne, quod ei daret pater, ad se uenire, nec <lb/>
            reiecturum se, quia de caelo descendisset, non ut suam, sed <lb/>
            ut patris faceret uoluntatem; uoluntatem autem patris esse, <lb/>
            uti qui uiderit filium et crediderit in eum, uitam et resurrectionem <lb/>
            consequatur: neminem porro ad se uenire posse, <lb n="5"/>
            nisi quem pater adducat; omnem (autem,) qui a patre audisset et <lb/>
            didicisset, uenire ad se, non quasi patrem aliquis uiderit <lb/>
            adiciens et hic, ut ostenderet patris esse sermonem. per quem <lb/>
            docti fiant, at cum discedunt ab eo multi et apostolis suis <lb/>
            offert, si uelint discedere et ipsi, quid respondit Simon <lb n="10"/>
            Petrus? quo discedimus? uerba uitae habes, et nos <lb/>
            credimus, quod tu sis Christus. patrem illum esse an <lb/>
            patris? [Christum]. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? <lb/>
            suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset <lb n="15"/>
            Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, <lb/>
            unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui <lb/>
            me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia <lb/>
            apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me <lb/>
             misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum <lb n="20"/>
            eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum <lb/>
            sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse <lb/>
            solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne <lb/>
            duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum <lb/>
             erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et <lb n="25"/>
            legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem

<note type="footnote"> 1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44. <lb/>
            6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh. <lb/>
            h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16. </note>

<note type="footnote"> 6 autem <hi rend="italic">addidi</hi> 10 quid <hi rend="italic">PM,</hi> et quid <hi rend="italic">F</hi> 11 discedimus <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            discedemus <hi rend="italic">Pam</hi> 13 Christum <hi rend="italic">seclusi, est interpretamentum uocis</hi> <lb/>
            illum 16 meque scitis <hi rend="italic">scripsi</hi> (xdjis otBotxs): neque me scitis <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            me <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ueque, <hi rend="italic">ut uid.),</hi> atque me scitis <hi rend="italic">Iura,</hi> neque nescitis <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 22 negat <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> negatur <hi rend="italic">F,</hi> negans <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> 23 <hi rend="italic">parenthesin indicalli <lb/>
            </hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium <lb/>
            dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum <lb/>
            idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem <lb/>
            imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, <lb/>
            ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse<lb n="5"/>
            illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, <lb/>
            patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, <lb/>
            sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari <lb/>
            alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non <lb/>
            cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit,<lb n="10"/>
            uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor <lb/>
            in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones <lb/>
            patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi <lb/>
            dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud <lb/>
            Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad<lb n="15"/>
            cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, <lb/>
            sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego <lb/>
            sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit <lb/>
            (pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, <lb/>
            et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione<lb n="20"/>
            Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: <lb/>
            ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et <lb/>
            uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, <lb/>
            et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis <lb/>
            locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater<lb n="25"/>
            uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni.

<note type="footnote"> 1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib. <lb/>
            9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4. <lb/>
            17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42. </note>

<note type="footnote"> 5 pater <hi rend="italic">om. F</hi> 6 ignotos <hi rend="italic">PM,</hi> esse ignotos <hi rend="italic">F</hi> ignotos, quod, si <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ignotos. quodsi <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 indiuiduitatem <hi rend="italic">FR,</hi> indiuinitate <hi rend="italic">P (corr</hi>. iii <hi rend="italic">M<lb/>
             (corr. m. 1)</hi> 10 <hi rend="italic">uerba</hi> qui me-in mundum, <hi rend="italic">quae in libris mss. paulo <lb/>
            supra l</hi>. 9 <hi rend="italic">post</hi> potest <hi rend="italic">legttntur, huc transposui</hi> 13 patris <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            15mihi datF <hi rend="italic">18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi</hi> mecum <lb/>
            est. et hoc <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 eum uellent <hi rend="italic">om. F</hi> 22 meum—patrem <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            24 ueritatem <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            - et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam <lb/>
            arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut <lb/>
            radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:) <lb/>
            ego daemonium non habeo, sed honoro patrem <lb/>
             meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est <lb n="5"/>
            gloria mea; est qui me glorificet pater, quem <lb/>
            uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; <lb/>
            at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis <lb/>
            uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius <lb/>
            seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit <lb n="10"/>
            et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro <lb/>
            uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera <lb/>
            dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, <lb/>
            inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset <lb/>
            iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem <lb n="15"/>
            credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre <lb/>
            et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam <lb/>
            ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus <lb/>
            a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque <lb/>
            M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, <lb n="20"/>
            quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor, <lb/>
            inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in <lb/>
            nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod <lb/>
            testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est <lb/>
            Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu <lb n="25"/>
            eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius,

<note type="footnote">4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh. <lb/>
            9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17. <lb/>
            18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh. <lb/>
            10, 29. 30. </note>

<note type="footnote"> 1 separamoa <hi rend="italic">PM</hi> (s in r m. 1) Bl, eeparaui <hi rend="italic">F,</hi> separantur <hi rend="italic">IPuulgo</hi> <lb/>
            2 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> antem <hi rend="italic">PMF</hi> 3 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> at <hi rend="italic">PMF</hi>. <lb/>
            ac <hi rend="italic">Patrl</hi> 11 laetatus <hi rend="italic">PM,</hi> locutus <hi rend="italic">F</hi> 12 caelum <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> 16 esse <lb/>
            <hi rend="italic">«diierat M,</hi> esse <hi rend="italic">om. F</hi> 19 dei 2?3, deus <hi rend="italic">PMFJR1 25 lacunam signaui:</hi> <lb/>
            subiungens <hi rend="italic">desidero</hi> 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            pater enim qui maior est omnibus mihi dedit <hi rend="italic">F Oehlerus</hi> inquit <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo <lb/>
            iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant <lb/>
            primo &lt;ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in <lb/>
            nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter <lb/>
            dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\'<lb n="5"/>
            (dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare <lb/>
            sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio <lb/>
            uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali <lb/>
            uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, <lb/>
            ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem<lb n="10"/>
            patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati <lb/>
            patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit <lb/>
            duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se <lb/>
            opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur, <lb/>
            et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum<lb n="15"/>
            ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego <lb/>
            et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens. <lb/>
            non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est: <lb/>
            ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui <lb/>
            scriptura, quem pater sanctificauit et misit in <lb n="20"/>
            mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit: <lb/>
            filius dei sum? si non facio opera patris mei. <lb/>
            nolite credere; si uero facio et mihi credere non <lb/>
            uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod <lb/>
            ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit <lb n="25"/>
            pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus

<note type="footnote"> 12] loh. 10, 30. 13] cf. Ioh. 10, 32-33. 16] Ioh. 10, 30. <lb/>
            18] Ioh. 10, 34-38. </note>

<note type="footnote"> 5 tunc <hi rend="italic">MF,</hi> tum <hi rend="italic">Puulgo</hi> 6 dicit <hi rend="italic">addidi</hi> unus <hi rend="italic">Rig:</hi> quod unus <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 8 generis unum <hi rend="italic">Eng:</hi> generis, unum <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 obsequitur. unum <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 adeo = <hi rend="italic">adhuc, ut uidetur, nisi rescribendum est:</hi> ad ea se <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. J2 ex Hirsaugierun)</hi> 17 qua-oetendens <hi rend="italic">subiunge uerbo</hi> <lb/>
            inquit 18 ipsum deum &lt;patrem) <hi rend="italic">fort</hi>. 19 <hi rend="italic">lacunam signaui: desiderantur<lb/>
             uerba euangelii:</hi> et illos deos nominauit lex, ad quos sermo dei <lb/>
            factus est, <hi rend="italic">quae hoc loco propter antithesin insequmttm:</hi> quem pater <lb/>
            sanctificauit <hi rend="italic">deesse uix possunt</hi> 21 dixerit <hi rend="italic">Iun:</hi> dixerat <hi rend="italic">PMF,</hi> dixi <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            25 erat <hi rend="italic">XJrs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat <lb/>
            inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia <lb/>
            aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec autem Martha filium dei eum confessa non <lb/>
            magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si <lb n="5"/>
            errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem <lb/>
            eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: <lb/>
            pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me <lb/>
            semper exaudias: propter istas turbas circumstantes <lb/>
            dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione <lb n="10"/>
            animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me <lb/>
            fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam <lb/>
            horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo <lb/>
            erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — <lb/>
            scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia <lb n="15"/>
            respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius <lb/>
            meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et <lb/>
            isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae <lb/>
            tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes <lb/>
             filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, <lb n="20"/>
            sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos <lb/>
            esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut <lb/>
            indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater <lb/>
            uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse <lb/>
             filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos

<note type="footnote"> 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. <lb/>
            14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 et filium <hi rend="italic">add. TJrs</hi> 4 Martha <hi rend="italic">Pam:</hi> maria <hi rend="italic">PMF</hi> eum (8. u. <hi rend="italic">a <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">M</hi> 9 &lt;sed&gt; propter <hi rend="italic">Lat</hi> 10 quod <hi rend="italic">PM,</hi> quia <hi rend="italic">F</hi> 14 &lt;et&gt; filius <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> patris <hi rend="italic">MP (add</hi>. mei <hi rend="italic">R ex Hirsaugiemi),</hi> patris mei <hi rend="italic">F pareMthtsin <lb/>
            indicaui:</hi> uox. ecce <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 ex abundanti <hi rend="italic">Lat</hi> 16 respondet <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> respondit <hi rend="italic">MF</hi> filio contestatur-isto <hi rend="italic">seclusi, ut quae et uerborum <lb/>
            xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem <lb/>
            </hi> contestaturus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 isto <hi rend="italic">Pltl,</hi> in isto <hi rend="italic">F</hi> 19 Praxea <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi>. praxean <hi rend="italic">PMF</hi> 22 potestate, filiumque <hi rend="italic">scripsi:</hi> potestate. filium <lb/>
            quoque <hi rend="italic">PMF</hi> 23 oikonomia <hi rend="italic">PMF, otxovo|ua uulgo</hi> 24 quo R3, quod <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> caelis. quo <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 quo <hi rend="italic">PM,</hi> quod <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="272"/>
            erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. <lb/>
            cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi <lb/>
            thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram <lb/>
            demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in <lb/>
            caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui<lb n="5"/>
            et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit <lb/>
            a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si <lb/>
            aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius <lb/>
            apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset <lb/>
            pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso<lb n="10"/>
            postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater <lb/>
            sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut <lb/>
            sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius <lb/>
            erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. <lb/>
            itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me <lb n="10"/>
            ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et <lb/>
            patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et <lb/>
            locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, <lb/>
            non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, <lb/>
            — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio <lb n="20"/>
            pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me <lb/>
            misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non <lb/>
            sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi

<note type="footnote">1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. <lb/>
            15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. </note>

<note type="footnote"> 1 caelis, cum <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 ubique. hanc <hi rend="italic">uulgo</hi> suam <hi rend="italic">om. F</hi> pater <lb/>
            mihi thronus minorauit F, pater. minorauit <hi rend="italic">PM reliqui: quas indicaui <lb/>
            lacunas sic uelim expleri: &lt;in caelo,</hi> inquit) <hi rend="italic">mihi thronus</hi>. &lt;(hinc e:) <lb/>
            minorauit 4 demittendo <hi rend="italic">Urs:</hi> dimittendo <hi rend="italic">PMFreliqui</hi> 8 aut <hi rend="italic">FR3,</hi> <lb/>
            autem <hi rend="italic">PMR1</hi> ad filium R3, ad filium si autem pater <hi rend="italic">PMFR1</hi> 9 terra. <lb/>
            -apud <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst)</hi> 10 pater <hi rend="italic">scrijm:</hi> filius <lb/>
            <hi rend="italic">PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF</hi> filius <lb/>
            erat pater <hi rend="italic">et</hi> si pater erat <hi rend="italic">(l. 12) secludi uult Eng</hi> 12 filius <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            13 diceremus—diuisoa <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 14 erat <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> erit <hi rend="italic">F</hi> 15 tunc <hi rend="italic">Frs:</hi> nunc <hi rend="italic">PMF</hi> 16 ista uox <hi rend="italic">PM,</hi> uox ista <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 et filium <hi rend="italic">FR,</hi> filium <hi rend="italic">PM</hi> 20 <hi rend="italic">parenthesin induauit Eng</hi> 21 me <lb/>
            conspicit <hi rend="italic">MF,</hi> conspicit <hi rend="italic">PRl,</hi> conspicit me <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus <lb/>
            enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, <lb/>
            quando oporteat dicere sermonem-quae ego <lb/>
            loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec <lb/>
            quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus <lb n="5"/>
            Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse <lb/>
            de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, <lb/>
            sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex <lb/>
            deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult <lb/>
            patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut <lb n="10"/>
            diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius <lb/>
            inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio <lb/>
            bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus <lb/>
            est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: <lb/>
            nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus <lb n="15"/>
            est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo <lb/>
            patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si) <lb/>
            glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et <lb/>
            deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est <lb/>
             pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, <lb n="20"/>
            mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Erant plane, qui et tunc non intellegerent, quoniam et <lb/>
            Thomas aliquamdiu incredulus. domine, enim inquit, non scimus, <lb/>
            quo eas. et quomodo uiam nouimus? et Iesus: ego <lb/>
            sum uia ueritas et uita: nemo uenit ad patrem nisi per

<note type="footnote"> 1] Es. 50, 4. 3] Ioh. 12, 50. 7] Ioh. 13, 1. 3. 15J Ioh. 13, 81. <lb/>
            18] Ioh. 13, 32. 23] loh. 14, 5. 24] Ioh. 14, 6-7. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 parentheainindicaui 3 sermonem-quaeseripsi: sermonem, quemPMF</hi><lb/>
            4 loquor. sicut <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 nouerat R3, nominat <hi rend="italic">PFM (in mg. m. 2</hi> ut meminit) <lb/>
            <hi rend="italic">R1</hi> 9 exisBe <hi rend="italic">Urs: esse PMF</hi> 16 in illo <hi rend="italic">PM,</hi> in <hi rend="italic">caelo F</hi> 17 carne. in <lb/>
            qua et(si) <hi rend="italic">scripsi:</hi> carne, in qua et <hi rend="italic">PMF (intellege: quamquam Iesus et<lb/>
             ante glorificatus erat, tamen de futura sua glorificatione loquitur)</hi> <lb/>
            18 Iesas <hi rend="italic">Iun:</hi> Iesum <hi rend="italic">PMF</hi> et deus <hi rend="italic">PM,</hi> deus <hi rend="italic">F</hi> 19 glorificabit <lb/>
            <hi rend="italic">Iun:</hi> glorificauit <hi rend="italic">PMF</hi> 20 quem om. <hi rend="italic">R3 reliqui praeter Oehlerum</hi> <lb/>
            21 glorificaturus erat <hi rend="italic">addidi:</hi> glorificauit <hi rend="italic">add. Urs</hi> 22 erant plane qui <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> erant tibi plane quippe qui <hi rend="italic">F</hi> quoniam <hi rend="italic">PM,</hi> quomodo <hi rend="italic">F</hi> 23 domine <lb/>
            enim inquit <hi rend="italic">Gel,</hi> domino enim inquit <hi rend="italic">PMF,</hi> domine, inquit <hi rend="italic">Oehlervs</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 18 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="274"/>
            me; si cognouissetis me, cognouissetis et patrem; <lb/>
            sed abhinc nostis illum et uidistis illum. et peruenimus <lb/>
            iam ad Philippum, qui spe excitatus uidendi patris, <lb/>
            nec intellegens quomodo uisum patrem audisset: ostende, <lb/>
            inquit, nobis patrem, et sufficit nobis. et dominus: a <lb n="5"/>
            Philippe, tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis <lb/>
            me? quem dicit cognosci ab illis debuisse (se) <lb/>
            — hoc enim solum discuti oportet — quasi patrem, an <lb/>
            quasi filium? si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore <lb/>
            Christum cum eis conuersatum patrem aliquando non dico <lb n="10"/>
            intellegi, uerum uel aestimari potuisse. nobis omnes scripturae, <lb/>
            et ueteres et nouae, Christum dei filium dei praefiniunt. hoc <lb/>
            et retro praedicabatur, hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, <lb/>
            immo iam et ab ipso patre, coram de caelis filium profitente <lb/>
            et filium glorificante: hic est filius meus, et: glorificaui<lb n="15"/>
            et glorificabo, hoc et a discipulis credebatur, hoc et a <lb/>
            Iudaeis non credebatur. hoc se uolens credi ab illis omni <lb/>
            hora patrem nominabat et patrem praeferebat et patrem <lb/>
            honorabat. si ita est, ergo non patrem tanto tempore secum <lb/>
            conuersatum ignorauerant, sed filium; et dominus, eum se<lb n="20"/>
            ignorari exprobrans, quem ignorauerant, eum utique agnosci <lb/>
            uolebat, quem tanto tempore non agnosci exprobrauerat, id <lb/>
            est filium. et apparere iam potest, quo modo dictum sit: qui\' <lb/>
            me uidet, uidet et patrem, scilicet quo et supra: ego et <lb/>
            pater unum sumus; — quare? quia ego ex deo exiui et <lb n="25"/>
            ueni — et: ego sum uia, nemo ad patrem uenit nisi <lb/>
            per me; et: nemo ad me uenit nisi pater eum adduxerit; <lb/>
            et: omnia mihi pater tradidit; et: sicut pater <lb/>
            uiuificat, ita et filius; et: si me cognouistis, et patrem

<note type="footnote"> 4] Ioh. 14, 8. 6] Ioh. 14, 9. 15] Matth. 17, 5. Ioh. 12, 28. <lb/>
            23] Ioh. 14, 9. 24] Iob. 10, 30. 25] Ioh. 16. 28. 26] Ioh. 14, 6. <lb/>
            27] Ioh. 6, 44. 28] Matth. 11, 27. loh. 5, 21. 29] Ioh. 14, 7. </note>

<note type="footnote"> 2 sed <hi rend="italic">Gel:</hi> sed et <hi rend="italic">PMF</hi> 7 se <hi rend="italic">add. Eng: ego olim rescribendum<lb/>
             putabam:</hi> quasi) quem dicit cognosci \'&lt;6(\') 12 et nouae Christum dei <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christum dei et nouae <hi rend="italic">PMF</hi> 16 a discipulis <hi rend="italic">PM,</hi> diacipulis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            22 tempore non agnosci <hi rend="italic">MF,</hi> non agnosci tempore <hi rend="italic">Puulgo</hi> 2o ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 28 mihi pater <hi rend="italic">PM,</hi> pater mihi F </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            cognouistis. secundum haec enim uicarium se patris ostenderat, <lb/>
            per quem pater et uideretur in factis et audiretur in <lb/>
            uerbis et cognosceretur in filio facta et uerba patris administrante, <lb/>
            quia inuisibilis pater, quod et Philippus didicerat in <lb/>
            lege et meminisse debuerat: deum nemo uidebit et uiuet. <lb n="5"/>
            et ideo suggillatur patrem uidere desiderans quasi uisibilem <lb/>
            et instruitur uisibilem eum in filio fieri ex uirtutibus, non <lb/>
            ex personae repraesentatione. denique si patrem eundem filium <lb/>
            uellet intellegi dicendo: qui me uidet, patrem uidet, quomodo <lb/>
            subicit: non credis, quia ego in patre et pater in <lb n="10"/>
            me? debuerat enim subiunxisse: (non credis, quia ego sum <lb/>
            pater? aut quo exaggerauit, si non illud manifestauit, quod <lb/>
            uoluerat intellegi, se scilicet filium esse? porro dicendo: non <lb/>
            credis, quia ego in patre et pater in me, propterea <lb/>
             potius exaggerauit, ne, quia dixerat: qui me uidit et <lb n="15"/>
            patrem uidit, pater existimaretur, quod numquam se existimari <lb/>
            uoluit, qui semper se filium et a patre uenisse profitebatur. <lb/>
            igitur et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, <lb/>
            ne pater seorsum quasi uisibilis in conspectu desideraretur, <lb/>
             et ut filius repraesentator patris haberetur, et nihilominus <lb n="20"/>
            hoc quoque interpretatus est, quomodo pater esset in filio et <lb/>
            filius in patre: uerba, inquit, quae ego loquor uobis, non <lb/>
            sunt mea, — utique quia patris — pater autem manens in <lb/>
            me facit opera. per opera ergo uirtutum et uerba doctrinae <lb/>
            manens in filio pater per ea uidetur, per quae manet, et per <lb n="25"/>
            eum, in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate utriusque <lb/>
            personae, dum dicit: ego sum in patre, et pater in <lb/>
            me. atque adeo: credite, ait. quid? me patrem esse? non <lb/>
            puto scriptum esse, sed: quia ego in patre et pater

<note type="footnote"> 5] Exod. 33, 20. 9] Iob. 14, 9. 10] Ioh. 14, 10. 13] ib. <lb/>
            :?2-23] ib. 27] ib. 28] Ioh. 14, 11. 29] ib. </note>

<note type="footnote"> 2 in uerbis <hi rend="italic">om. F</hi> 7 uirtutis <hi rend="italic">fort</hi>. 10 credis <hi rend="italic">PMF,</hi> creditis <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> in me &lt;est) <hi rend="italic">Pam</hi> 11 credis <hi rend="italic">PMF,</hi> creditis <hi rend="italic">Pam</hi> 13 se <lb/>
            scilicet JS3, sic scilicet <hi rend="italic">PMFR1</hi> 16 se existimari <hi rend="italic">MF,</hi> existimari se <hi rend="italic">Puulgo</hi> <lb/>
            20 ut <hi rend="italic">om. F</hi> haberetur. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 quae ego <hi rend="italic">FR,</hi> quae <hi rend="italic">PM</hi> </note>

<note type="footnote"> 18) </note> <lb/>
             
<pb n="276"/>
            in me, si quo minus, uel propter opera credite, ea <lb/>
            utique opera, per quae pater in filio non uisu, sed sensu <lb/>
            uidebatur. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. <lb/>
            quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis <lb n="5"/>
            quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum <lb/>
            quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad <lb/>
            patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam <lb/>
            praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. <lb/>
            sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto <lb n="10"/>
            tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum <lb/>
            sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum <lb/>
            sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. <lb/>
            percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris  <lb/>
            dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas <lb n="15"/>
            fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens <lb/>
            discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio <lb/>
            non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? <lb/>
            et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, <lb/>
            tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita <lb n="20"/>
            necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset  <lb/>
            ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate <lb/>
            nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne<lb/>
            inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. <lb/>
            uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium <lb n="25"/>
            ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et <lb/>
            dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum

<note type="footnote"> 6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf. <lb/>
            Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46. <lb/>
            28] Ioh. 20, 17. </note>

<note type="footnote"> 5 in fine <hi rend="italic">Eng perseuerat Lat:</hi> perseuerant <hi rend="italic">PMF, defendit Eng, uerba</hi> <lb/>
            quae in fine euangelii <hi rend="italic">pro subiecto accipiens</hi> 6 pater <hi rend="italic">seclusi</hi> distinguitur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> distinguuntur <hi rend="italic">Urs</hi> 14 uitem <hi rend="italic">scripsi</hi> (c/. <hi rend="italic">Ioh. 15, 1):</hi> uiee <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 15 uti quem <hi rend="italic">Leopoldtts:</hi> utique <hi rend="italic">PMF,</hi> et quem <hi rend="italic">Iun</hi> 16 agnosci <lb/>
            <hi rend="italic">sdl</hi>. inuenies 18 est <hi rend="italic">PMF,</hi> esset <hi rend="italic">Urs</hi> 20 deuictae <hi rend="italic">PlJf,</hi> deuicta <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> gloriam <hi rend="italic">R3,</hi> gloria <hi rend="italic">PMFR1</hi> 25 quibus <hi rend="italic">scripsi:</hi> quia <hi rend="italic">PMF,</hi> quin <lb/>
            <hi rend="italic">Urs,</hi> qui se <hi rend="italic">Eng</hi> se <hi rend="italic">add. Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus <lb/>
            ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque <lb/>
            clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, <lb/>
            nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? <lb/>
            igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem <lb n="5"/>
            patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam <lb/>
            euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut <lb/>
            patrem credas Iesum Christum, sed ut filium. 
</p></div></div></body></text></TEI>