<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera <lb/>
            praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam <lb/>
            excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, <lb n="5"/>
            et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu <lb/>
            nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus <lb/>
            et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem <lb/>
            domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus <lb/>
            et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et <lb n="10"/>
            pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque <lb/>
            testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura <lb/>
            intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. <lb/>
            nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca <lb/>
            aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. <lb n="15"/>
            regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus <lb/>
            et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in <lb/>
            pauciora. 
</p></div></div></body></text></TEI>