<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis <lb/>
            arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad <lb/>
            ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, <lb/>
            qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis <lb/>
            uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt <lb n="5"/>
            aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, <lb/>
            subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti <lb/>
            praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non <lb/>
            admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego <lb/>
             aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum <lb n="10"/>
            dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam, <lb/>
            [fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa <lb/>
            compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam <lb/>
            autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus <lb/>
            dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis <lb n="15"/>
            enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in <lb/>
            ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum <lb/>
            deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, <lb/>
            quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine <lb/>
             eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone <lb n="20"/>
            eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus <lb/>
            eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit <lb/>
            filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium

<note type="footnote"> 2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou. <lb/>
            8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3. <lb/>
            20] Pb. 32, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 (si) qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <hi rend="italic">PMFRI,</hi> quin <hi rend="italic">JB3 uulgo,</hi> qui = <hi rend="italic">quomodo intellegit<lb/>
             Eng</hi> Loc dictum <hi rend="italic">scil. quod modo attigit auctor 260, 29</hi>. 6 aut<lb/>
             ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi <hi rend="italic">fort. (Achamoth<lb/>
             intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25),</hi> ad alia, quae extrinsecus <lb/>
            sunt opera mundi <hi rend="italic">Eng</hi> 10 illi. et <hi rend="italic">R,</hi> illi &lt;simul.&gt; et <hi rend="italic">Pam,</hi> illi? <lb/>
            et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> et Esaias dixit <hi rend="italic">Eng:</hi> et si dixit <hi rend="italic">PMF,</hi> et si dixit (apostolus) <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 11 fuit <hi rend="italic">secl. Eng:</hi> fuit <hi rend="italic">PM,</hi> non fuit <hi rend="italic">F,</hi> ait <hi rend="italic">Drs</hi> 12 aderat. <lb/>
            in <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 Christus <hi rend="italic">seclusi</hi> 18 sed et <hi rend="italic">PM,</hi> sed <hi rend="italic">F</hi> 20 nisi <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            nisi enim <hi rend="italic">FR uulgo</hi> 21 spiritu (oris) eius <hi rend="italic">Urs (sed cf. cap. 7)</hi> omnia <lb/>
            uirtus <hi rend="italic">PM</hi>. omnes uirtutes <hi rend="italic">FBuulgo</hi> 22 dei, ipse erit <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipse <lb/>
            erit dei <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris <lb/>
            solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit <lb/>
            signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens <lb/>
            sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. <lb/>
            sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius <lb n="5"/>
            meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse <lb/>
            interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet <lb/>
            cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit <lb/>
            uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati <lb/>
            sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum<lb n="10"/>
            et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum <lb/>
            extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. <lb/>
            idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego <lb/>
            sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat <lb/>
            sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater <lb n="15"/>
            non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus) <lb/>
            non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non <lb/>
            potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum <lb/>
            putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio <lb/>
            eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum <lb n="20"/>
            eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum <lb/>
            a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus <lb/>
            etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: <lb/>
            et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, <lb/>
            qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius <lb n="20"/>
            duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, <lb/>
            cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun <lb/>
            tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur,

<note type="footnote"> 1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17. <lb/>
            9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 qua a <hi rend="italic">R,</hi> qua <hi rend="italic">PM,</hi> qua de <hi rend="italic">F</hi> 10 sunt. quia <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">PMF</hi> 16 primus <hi rend="italic">addidi</hi> 19 saluus <hi rend="italic">PMFRt,</hi> salua <hi rend="italic">JS3 uulgo</hi> <lb/>
            20 habet <hi rend="italic">Urs</hi> 23 etiam <hi rend="italic">coniunge cum</hi> in scriptura, nisi <hi rend="italic">forte rescribendum<lb/>
             est:</hi> iam et 24 scandalizarentur <hi rend="italic">F,</hi> scandalizentur <hi rend="italic">PM</hi> reddidimus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> reddimus <hi rend="italic">PMF</hi> 25 non dii <hi rend="italic">scripsi:</hi> dii non <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed <lb/>
            unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat. 
</p></div></div></body></text></TEI>