<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et <lb/>
            quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit <lb/>
            filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio<lb n="10"/>
            diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio] <lb/>
            sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data <lb/>
            est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non <lb/>
            iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit <lb/>
            filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et:<lb n="15"/>
            omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in <lb/>
            manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia <lb/>
            non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. <lb/>
            qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque <lb/>
            disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. <lb n="20"/>
            pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, <lb/>
            deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, <lb/>
            ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in <lb/>
            , uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum <lb/>
            praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in

<note type="footnote">3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I. <lb/>
            13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">(lJCO priore) PM,</hi> fuit <hi rend="italic">F</hi> 4 in sensu scilicet facientclII <hi rend="italic">om. P <lb/>
            (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 5 filius <hi rend="italic">PM,</hi> filius uero <hi rend="italic">F</hi> patris <lb/>
            sensu <hi rend="italic">PM,</hi> sensu patris <hi rend="italic">F</hi> 10 in manu <hi rend="italic">Paw:</hi> in sinu <hi rend="italic">PMF</hi> 11 tradidit. <lb/>
            ex quo <hi rend="italic">uulgo</hi> a primordio <hi rend="italic">seclusi:</hi> a primordio <hi rend="italic">PF,</hi> primordio M <lb/>
            (a <hi rend="italic">eras. m. 1)</hi> 12 sermo, cui <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 qui <hi rend="italic">et PMFJR1,</hi> qui <hi rend="italic">R3uulfjo</hi> <lb/>
            20 dispertiens <hi rend="italic">Urs</hi> 22 dominus a domino <hi rend="italic">Pam (rf. 247, 21)</hi> 24 somn:i» <lb/>
            <hi rend="italic">Pltl,</hi> sompno F 25 semper <hi rend="italic">fort. delcndum</hi> quem <hi rend="italic">Frs:</hi> qua* <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> in finem. ita <hi rend="italic">Ura,</hi> infinita <hi rend="italic">PJIF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="257"/>
            fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus <lb/>
            conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; <lb/>
            ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus <lb/>
            filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale <lb/>
            quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt <lb n="5"/>
            ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. <lb/>
            sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus <lb/>
            etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans <lb/>
            Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod <lb/>
            hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, <lb n="10"/>
            quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus <lb/>
            eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna <lb/>
            ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, <lb/>
            qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et <lb/>
            lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, <lb n="15"/>
            propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. <lb/>
            sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, <lb/>
            tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit <lb/>
            propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, <lb/>
             non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur <lb n="20"/>
            gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique <lb/>
            filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille <lb/>
            inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille <lb/>
            qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu <lb/>
            factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt <lb n="25"/>
            ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum,

<note type="footnote"> 6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh. <lb/>
            2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16. <lb/>
            24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 ediscebat, et deus, in <hi rend="italic">scripsi</hi> (et <hi rend="italic">deus = et cum deus etiamtum,<lb/>
             łłOndNJn caro esset jilius):</hi> ediscebat et deus in <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 &lt;cum) et <hi rend="italic">Eng: <lb/>
            (siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M</hi> 16 modicum <lb/>
            &lt;quid) <hi rend="italic">Urs</hi> 17 sed quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">PMF</hi> 18 tu <hi rend="italic">scripsi:</hi> quae <lb/>
            tu <hi rend="italic">PMF</hi> ipsi <hi rend="italic">PM,</hi> ipse <hi rend="italic">F</hi> 20 quodsi <hi rend="italic">Semlerus:</hi> quid si <hi rend="italic">PMF reliqui</hi> <lb/>
            cronabatur <hi rend="italic">RF,</hi> coronabitur <hi rend="italic">P (corr. R</hi> i <hi rend="italic">in</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> coronabat <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            :!2 pater? ceterum <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 uidere <hi rend="italic">PM,</hi> uideri <hi rend="italic">F</hi> 25 contremescit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> contremiscit <hi rend="italic">Suulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, <lb/>
            non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille <lb/>
            altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens <lb/>
            Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham <lb/>
            sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti<lb n="5"/>
            uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? <lb/>
            quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo <lb/>
            et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda <lb/>
            fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, <lb/>
            licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in<lb n="10"/>
            Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. <lb/>
            hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio <lb/>
            omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, <lb/>
            ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum <lb/>
            et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem:<lb n="15"/>
            deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto <lb/>
            magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum <lb/>
            semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,
</p></div></div></body></text></TEI>