<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et <lb/>
            quae a deo exinde gesta sunt. pater enim, qui diligit <lb/>
            filium et omnia tradidit in manu eius, utique a primordio<lb n="10"/>
            diligit et a primordio tradidit, ex quo [a primordio] <lb/>
            sermo erat apud deum et deus erat sermo. cui data <lb/>
            est omnis potestas a patre in caelis et in terra; non <lb/>
            iudicat pater quemquam), sed omne iudicium tradidit <lb/>
            filio, a primordio tamen. omnem enim dicens potestatem et:<lb n="15"/>
            omne iudicium et omnia per eum facta et omnia tradita in <lb/>
            manu eius, nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia <lb/>
            non erunt, si non omnia temporis fuerint. filius itaque est. <lb/>
            qui et ab initio iudicauit, turrem superbissimam elidens linguasque <lb/>
            disperdens, orbem totum aquarum uiolentia puniens. <lb n="20"/>
            pluens super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem, <lb/>
            deus a deo. ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, <lb/>
            ab Adam usque ad patriarchas et prophetas, in <lb/>
            , uisione, in somnio, in speculo, in aenigmate ordinem suum <lb/>
            praestruens ab initio, semper quem erat persecuturus in

<note type="footnote">3] Ioh. 5, 19. 6] cf. Iob. 1, 3. 9] Ioli. 3, 35. 121 Ioh. 1. I. <lb/>
            13] Matth. 28, 18. loh. 5, 22. 21-22] cf. Gen. 19. 24 </note>

<note type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">(lJCO priore) PM,</hi> fuit <hi rend="italic">F</hi> 4 in sensu scilicet facientclII <hi rend="italic">om. P <lb/>
            (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 5 filius <hi rend="italic">PM,</hi> filius uero <hi rend="italic">F</hi> patris <lb/>
            sensu <hi rend="italic">PM,</hi> sensu patris <hi rend="italic">F</hi> 10 in manu <hi rend="italic">Paw:</hi> in sinu <hi rend="italic">PMF</hi> 11 tradidit. <lb/>
            ex quo <hi rend="italic">uulgo</hi> a primordio <hi rend="italic">seclusi:</hi> a primordio <hi rend="italic">PF,</hi> primordio M <lb/>
            (a <hi rend="italic">eras. m. 1)</hi> 12 sermo, cui <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 qui <hi rend="italic">et PMFJR1,</hi> qui <hi rend="italic">R3uulfjo</hi> <lb/>
            20 dispertiens <hi rend="italic">Urs</hi> 22 dominus a domino <hi rend="italic">Pam (rf. 247, 21)</hi> 24 somn:i» <lb/>
            <hi rend="italic">Pltl,</hi> sompno F 25 semper <hi rend="italic">fort. delcndum</hi> quem <hi rend="italic">Frs:</hi> qua* <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> in finem. ita <hi rend="italic">Ura,</hi> infinita <hi rend="italic">PJIF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="257"/>
            fine. ita semper ediscebat, et deus, in terris cum hominibus <lb/>
            conuersari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus; <lb/>
            ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus <lb/>
            filium dei descendisse in saeculum, (cum) et retro tale <lb/>
            quid gestum cognosceremus. propter nos enim sicut scripta sunt <lb n="5"/>
            ita et gesta sunt, in quos aeuorum fines decucurrerunt. <lb/>
            sic etiam adfectus humanos sciebat iam tunc, suscepturus <lb/>
            etiam ipsas substantias hominis, carnem et animum, inten-ogans <lb/>
            Adam quasi nesciens: ubi es, Adam? paenitens, quod <lb/>
            hominem fecisset, quasi non praesciens; temptans Abraham, <lb n="10"/>
            quasi ignorans, quid sit in homine; offensus, reconciliatus <lb/>
            eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo indigna <lb/>
            ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse, <lb/>
            qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et <lb/>
            lacrimas et ipsam natiuitatem ipsamque mortem erat subiturus, <lb n="15"/>
            propter hoc minoratus a patre modicum citra angelos. <lb/>
            sed quae haeretici quidem nec filio dei deputabunt conuenire, <lb/>
            tu ipsi patri inducis, quasi ipse se deminorauerit <lb/>
            propter nos, cum scriptura alium dicat ab alio minoratum, <lb/>
             non ipsum a semetipso. quodsi et alius qui coronabatur <lb n="20"/>
            gloriam et honorem, alius qui coronabat, (coronabat) utique <lb/>
            filium pater. ceterum quale est, ut deus omnipotens ille <lb/>
            inuisibilis, quem nemo uidit hominum nec uidere potest, ille <lb/>
            qui inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu <lb/>
            factis, a cuius conspectu terra contremescit, montes liquescunt <lb n="25"/>
            ut cera, qui totum orbem manu adprehendit uelut nidum,

<note type="footnote"> 6] I Cor. 10. 11. 9] Gen. 8, 9. cf. Gen. 6, 6. 11] Ioh. <lb/>
            2, 25. 16] cf. Ps. 8, 6. 20] cf. Ps. 8, 6. 23] cf. I Tim. 6, 16. <lb/>
            24] cf. Act. 17, 24. 25] cf. Ps. 96, 4—5. 26] cf. Es. 10, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 ediscebat, et deus, in <hi rend="italic">scripsi</hi> (et <hi rend="italic">deus = et cum deus etiamtum,<lb/>
             łłOndNJn caro esset jilius):</hi> ediscebat et deus in <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 &lt;cum) et <hi rend="italic">Eng: <lb/>
            (siy et R3 uulgo 6 decurrernnt F 15 ipsam natiuitatem om. M</hi> 16 modicum <lb/>
            &lt;quid) <hi rend="italic">Urs</hi> 17 sed quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">PMF</hi> 18 tu <hi rend="italic">scripsi:</hi> quae <lb/>
            tu <hi rend="italic">PMF</hi> ipsi <hi rend="italic">PM,</hi> ipse <hi rend="italic">F</hi> 20 quodsi <hi rend="italic">Semlerus:</hi> quid si <hi rend="italic">PMF reliqui</hi> <lb/>
            cronabatur <hi rend="italic">RF,</hi> coronabitur <hi rend="italic">P (corr. R</hi> i <hi rend="italic">in</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> coronabat <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            :!2 pater? ceterum <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 uidere <hi rend="italic">PM,</hi> uideri <hi rend="italic">F</hi> 25 contremescit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> contremiscit <hi rend="italic">Suulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb/>
             
<pb n="258"/>
            cui caelum thronus et terra scabellum, in quo omnis locus, <lb/>
            non ipse in loco, qui uniuersitatis extrema linea est, ille <lb/>
            altissimus in paradiso ad uesperam deambularit, quaerens <lb/>
            Adam, et arcam post introitum Noe clauserit, et apud Abraham <lb/>
            sub quercu refrigerauerit, et Moysen de rubo ardenti<lb n="5"/>
            uocarit, et in fornace Babylonii regis quartus apparuerit? <lb/>
            quamquam filius hominis est dictus et in imagine et speculo <lb/>
            et aenigmate scilicet et haec, nec de filio dei credenda <lb/>
            fuissent, si scripta non essent, fortasse non credenda de patre, <lb/>
            licet scripta, quem isti in uuluam Mariae deducunt et in<lb n="10"/>
            Pilati tribunal imponunt et in monumentis Ioseph recondunt. <lb/>
            hinc igitur apparet error illorum. ignorantes enim a primordio <lb/>
            omnem ordinem diuinae dispositionis per filium decucurrisse, <lb/>
            ipsum credunt patrem et uisum et congressum et operatum <lb/>
            et sitim et esuriem passum — aduersus prophetam dicentem:<lb n="15"/>
            deus aeternus non sitiet nec esuriet omnino: quanto <lb/>
            magis nec morietur nec sepelietur? — et ita, unum deum <lb/>
            semper egisse *, id est patrem, quae per filium gesta sunt,
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>facilius existimauerunt patrem in filii nomine uenisse <lb/>
            quam filium in patris, dicente ipso domino: ego ueni in<lb n="20"/>
            patris mei nomine, item ad ipsum patrem: nomen <lb/>
            tuum manifestaui hominibus, condicente etiam scriptura: <lb/>
            benedictus qui uenit in nomine domini, utique <lb/>
            filius in patris nomine. sed nomen patris: deus omnipotens. <lb/>
            (altissimus,) dominus uirtutum, rex Israhelis, qui est. quatenus

<note type="footnote"> 1] cf. Ee. 66, 1. 6] cf. Dan. 3, 92. 16] Es. 40, 28. 20] Ioh. <lb/>
            5, 43. 21] Ioh. 17, 6. 23] Ps. 117, 26. </note>

<note type="footnote"> 3 deambularit <hi rend="italic">Eng:</hi> deambulauit <hi rend="italic">PMF,</hi> deambulauerit <hi rend="italic">R</hi> 6 uocarit <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> uocauerit <hi rend="italic">F</hi> apparuerit-quamquam ... dictus—uulgo 7 dictus <lb/>
            et <hi rend="italic">PMFB1,</hi> dictus, ni haec <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 8 aenigmate (fnissent?&gt; scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">JS3 uulgo</hi> 9 fuissent <hi rend="italic">Urs:</hi> fuisse <hi rend="italic">PMF</hi> 11 monumentis <hi rend="italic">PMF,</hi> monumento <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> recondunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> reconcludunt <hi rend="italic">PMF</hi> 13 decurrisse <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            18 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> certi <hi rend="italic">uel</hi> praesumentes <hi rend="italic">uel simile aliquid intercidisse<lb/>
             puto</hi> 19 <hi rend="italic">male hic distinguuntur capita</hi> uenisse <hi rend="italic">scripsi:</hi> egisse <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            23 utique F, utriusque <hi rend="italic">M (corr. in</hi> utrique m. <hi rend="italic">1),</hi> utrique <hi rend="italic">P (del. Utteram</hi> <lb/>
            r <hi rend="italic">R)</hi> 24 sed <hi rend="italic">scripsi (sunt aduersarii quae sequuntur);</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi>. sed et <lb/>
            <hi rend="italic">XJrs</hi> nomina <hi rend="italic">Urs</hi> 25 altissimus <hi rend="italic">om. PMFR1; add. R3 (cf. 259, o)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="259"/>
            ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse <lb/>
            et in his filium uenisse et in his semper egisse et sic ea in <lb/>
            se hominibus manifestasse. omnia, inquit, patris measunt. <lb/>
            cur non et nomina? cum ergo legis deum omnipotentem et <lb/>
            altissimum et deum uirtutum et regem Israhelis et qui est, <lb n="5"/>
            uide, ne per haec filius etiam demonstretur, suo iure deus <lb/>
            (omnipotens.) qua sermo dei omnipotentis quaque omnium <lb/>
            accepit potestatem, altissimus, qua dextera dei exaltatus, <lb/>
            sicut Petrus in Actis contionatur, dominus uirtutum, quia <lb/>
            omnia subiecta sunt illi a patre, rex Israhelis, quia illi proprie <lb n="10"/>
            excidit sors gentis istius, item qui est, quoniam multi [filii] <lb/>
            dicuntur et non sunt. si autem uolunt et patris nomen Christi <lb/>
            esse, audient suo loco. interim hic mihi promptum sit responsum <lb/>
            aduersus id, quod et de Apocalypsi Iohannis proferunt: ego <lb/>
            dominus, qui est et qui fuit et (qui) uenit, omni-. <lb n="15"/>
            potens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non <lb/>
            putant etiam filio conuenire. quasi qui uenturus sit ** omnipotens, <lb/>
            cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam <lb/>
            deus dei filius. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne <lb n="20"/>
            facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum <lb/>
            deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos <lb/>
            proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. <lb/>
            inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius <lb/>
            et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua <lb n="25"/>
            argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet

<note type="footnote"> 3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8. </note>

<note type="footnote"> 7 omnipotens <hi rend="italic">add. R3, om. PMFR1</hi> 11 filii <hi rend="italic">seclusi:</hi> dii <hi rend="italic">Oiacconiuв,</hi>. <lb/>
            filii (dei) <hi rend="italic">Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10)</hi>. 12 patris nomen <lb/>
            Christi <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christi nomen patris <hi rend="italic">PMF, defendit Eng sic distinguens:</hi> <lb/>
            si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient <lb/>
            <hi rend="italic">i23,</hi> andiunt <hi rend="italic">PM,</hi> andinit <hi rend="italic">F</hi> promptum <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> promotum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            14 et de <hi rend="italic">PM,</hi> de <hi rend="italic">F</hi> 15 qui est et qui fuit et &lt;qui) uenit <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <lb/>
            eat et qui fuit et uenit <hi rend="italic">MRs,</hi> qui est et qui uenit <hi rend="italic">F,</hi> qui est et qui <lb/>
            erat et qui fuit et uenit <hi rend="italic">PR1</hi> 17 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> sit, omni&lt;potentis <lb/>
            filius, non sit omni&gt;potens <hi rend="italic">fort.,</hi> sit, &lt;Don sit) <hi rend="italic">Eng</hi> 18 sit dei filius quam <lb/>
            <hi rend="italic">PMF; del</hi>. dei filius <hi rend="italic">Urs</hi> 24 unus <hi rend="italic">PM,</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem <lb/>
            et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea <lb/>
            constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, <lb/>
            cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium <lb/>
            ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. <lb n="5"/>
            sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur <lb/>
            ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, <lb/>
            quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. <lb/>
            igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod <lb/>
            ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius<lb n="10"/>
            a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi <lb/>
            pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros <lb/>
            atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem <lb/>
            falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. <lb/>
            quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum,<lb n="15"/>
            etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, <lb/>
            separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius <lb/>
            meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. <lb/>
            puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non <lb/>
            est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non<lb n="20"/>
            et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non <lb/>
            esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum <lb/>
            quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes <lb/>
            manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium <lb/>
            deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat,<lb n="25"/>
            filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. <lb/>
            sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque <lb/>
            me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum <lb/>
            quo caelum solus extendit.

<note type="footnote"> 9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24. </note>

<note type="footnote"> 9 alius absque eo <hi rend="italic">MP,</hi> absque eo alius <hi rend="italic">FRuulgo</hi> 13 definitionem <lb/>
            <hi rend="italic">RF,</hi> definitionum <hi rend="italic">P</hi> (ft <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">M</hi> 20 detiotasses (s <hi rend="italic">ex t a m. 1) M:</hi> <lb/>
            denotasset <hi rend="italic">PF</hi> 21 praeter <hi rend="italic">JR3,</hi> per <hi rend="italic">PMFR1</hi> 22 <hi rend="italic">lacunam</hi> signaui: <lb/>
            pronuntiasse eum intellege <hi rend="italic">uel similia tnterciderunt</hi> </note> 
<pb n="261"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>(Si) qui et hoc dictum eius in argumentum singularitatis <lb/>
            arripient, extendi, inquit, caelum solus quantum ad <lb/>
            ceteras uirtutes solus, praestruens aduersus coniecturas haereticorum, <lb/>
            qui mundum ab angelis et potestatibus diuersis <lb/>
            uolunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt <lb n="5"/>
            aut f ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque, <lb/>
            subornatum. aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti <lb/>
            praesumunt in peruersum haeretici, quasi singularis, non <lb/>
            admittatur sophia illa dicens: cum pararet caelum, ego <lb/>
             aderam illi. et Esaias dixit: quis cognouit sensum <lb n="10"/>
            dominietquisilli consilio fuit? utique praeter sophiam, <lb/>
            [fuitj quae illi aderat, in ipso tamen, et cum illo uniuersa <lb/>
            compingebat, non ignorante, quid faceret. praeter sophiam <lb/>
            autem praeter filium dicit, qui est [Christus] sophia et uirtus <lb/>
            dei secundum apostolum, solus sciens sensum patris. quis <lb n="15"/>
            enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in <lb/>
            ipso est? non qui extra ipsum. erat ergo, qui non solum <lb/>
            deum faceret, nisi a ceteris solum. sed et euangelium recusetur, <lb/>
            quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse et sine <lb/>
             eo nihil factum. nisi fallor et alibi scriptum est: sermone <lb n="20"/>
            eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnis uirtus <lb/>
            eorum. et sermo autem, uirtus et sophia dei, ipse erit <lb/>
            filius. ita si per filium omnia, caelum quoque per filium

<note type="footnote"> 2] Es. 44, 24. 9] Prou, 8, 27. 10] Es. 40, 13. 12] cf. Prou. <lb/>
            8, 30. 14] cf. I Cor. 1, 24. 15] cf. I Cor. 2, 11. 19] cf. Ioh. 1, 3. <lb/>
            20] Pb. 32, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 (si) qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <hi rend="italic">PMFRI,</hi> quin <hi rend="italic">JB3 uulgo,</hi> qui = <hi rend="italic">quomodo intellegit<lb/>
             Eng</hi> Loc dictum <hi rend="italic">scil. quod modo attigit auctor 260, 29</hi>. 6 aut<lb/>
             ab aliq ua erlrinsecus (uirtute uolunt) ad opera mundi <hi rend="italic">fort. (Achamoth<lb/>
             intellego Valentinianorum, cf. adu. Val. cap. 25),</hi> ad alia, quae extrinsecus <lb/>
            sunt opera mundi <hi rend="italic">Eng</hi> 10 illi. et <hi rend="italic">R,</hi> illi &lt;simul.&gt; et <hi rend="italic">Pam,</hi> illi? <lb/>
            et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> et Esaias dixit <hi rend="italic">Eng:</hi> et si dixit <hi rend="italic">PMF,</hi> et si dixit (apostolus) <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 11 fuit <hi rend="italic">secl. Eng:</hi> fuit <hi rend="italic">PM,</hi> non fuit <hi rend="italic">F,</hi> ait <hi rend="italic">Drs</hi> 12 aderat. <lb/>
            in <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 Christus <hi rend="italic">seclusi</hi> 18 sed et <hi rend="italic">PM,</hi> sed <hi rend="italic">F</hi> 20 nisi <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            nisi enim <hi rend="italic">FR uulgo</hi> 21 spiritu (oris) eius <hi rend="italic">Urs (sed cf. cap. 7)</hi> omnia <lb/>
            uirtus <hi rend="italic">PM</hi>. omnes uirtutes <hi rend="italic">FBuulgo</hi> 22 dei, ipse erit <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipse <lb/>
            erit dei <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="262"/>
            extendens non solus extendit, nisi illa ratione, qua (a) ceteris <lb/>
            solus. atque adeo statim de filio loquitur: quis alius deiecit <lb/>
            signa uentriloquorum et diuinationes a corde, auertens <lb/>
            sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans. <lb/>
            sistens uerba filii sui? dicendo scilicet: hic est filius <lb n="5"/>
            meus dilectus, hunc audite. ita filium subiungens ipse <lb/>
            interpretator est, quomodo caelum solus extenderit, scilicet <lb/>
            cum filio solus, sicut cum filio unum. proinde et filii \'erit <lb/>
            uox: extendi caelum solus. quia sermone caeli confirmati <lb/>
            sunt, quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum<lb n="10"/>
            et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum <lb/>
            extendisse caelum, qui solus operationi patris ministrauit. <lb/>
            idem erit dicens: ego primus, et in superuentura ego <lb/>
            sum. primum scilicet omnium sermo: in principio erat <lb/>
            sermo, in quo principio prolatus a patre est. ceterum pater <lb n="15"/>
            non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, (primus) <lb/>
            non potest uideri. qui solus fuit semper, ordinem habere non <lb/>
            potuit. igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum <lb/>
            putauerunt, ut unum deum uindicent, saluus est unio <lb/>
            eius qui, cum sit unus, habeat et filium, aeque et ipsum <lb n="20"/>
            eisdem scripturis comprehensum. si filium nolunt secundum <lb/>
            a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus <lb/>
            etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: <lb/>
            et tamen ne de isto scandalizarentur, rationem reddidimus, <lb/>
            qua non dii duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius <lb n="20"/>
            duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, <lb/>
            cum indiuiduum et inseparatum filium a patre pronun <lb/>
            tiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur,

<note type="footnote"> 1] cf. Es. 44, 24. 2] Es. 45, 25. 26. 5] Luc. 9, 35; Matth. 3. 17. <lb/>
            9J Es. 44, 24. 10] cf. Ps. 32, 6. 13J Es. 41. 4. 14J Ioh. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 qua a <hi rend="italic">R,</hi> qua <hi rend="italic">PM,</hi> qua de <hi rend="italic">F</hi> 10 sunt. quia <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 qui <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            quia <hi rend="italic">PMF</hi> 16 primus <hi rend="italic">addidi</hi> 19 saluus <hi rend="italic">PMFRt,</hi> salua <hi rend="italic">JS3 uulgo</hi> <lb/>
            20 habet <hi rend="italic">Urs</hi> 23 etiam <hi rend="italic">coniunge cum</hi> in scriptura, nisi <hi rend="italic">forte rescribendum<lb/>
             est:</hi> iam et 24 scandalizarentur <hi rend="italic">F,</hi> scandalizentur <hi rend="italic">PM</hi> reddidimus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> reddimus <hi rend="italic">PMF</hi> 25 non dii <hi rend="italic">scripsi:</hi> dii non <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed <lb/>
            unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris uocari habeat. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera <lb/>
            praebenda est, si quid de scripturis ad sententiam suam <lb/>
            excerpent, cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam seruant, <lb n="5"/>
            et quidem saluo unione diuinitatis et monarchiae statu <lb/>
            nam sicut in ueteribus nihil aliud tenent quam: ego deus <lb/>
            et alius praeter me non est, ita in euangelio responsionem <lb/>
            domini ad Philippum tuentur: ego et pater unum sumus <lb/>
            et: qui me uiderit, uidit et patrem et ego in patre et <lb n="10"/>
            pater in me. his tribus capitulis totum instrumentum utriusque <lb/>
            testamenti uolunt cedere, cum oporteat secundum plura <lb/>
            intellegi pauciora. sed proprium hoc est omnium haereticorum. <lb/>
            nam quia pauca sunt, quae in silua inuenire possunt, pauca <lb/>
            aduersus plura defendunt et posteriora aduersus priora suscipiunt. <lb n="15"/>
            regula autem omni rei ab initio constituta in prioribus <lb/>
            et in (pluribus, et in) posteriora praescribit utique et in <lb/>
            pauciora. 
</p></div></div></body></text></TEI>