Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne? 1] Thren. 4, 20. 5] I Cor. 11, 8. 13] Ioh. 1, 18. 15] I Tim. 6, 16. 17] cf. Ei. 33, 20. cf. I Ioh. 1,1. I spiritus (gettetiuum intellege) eius persona scripsi (cf. adu. ltIarc. III, 6): BpirituB personae eius PMF 2 persona paterni spiritus scripsi: personae paternae spiritus PMF 3 cuius spiritus Urs: spiritus cuius PMF persona PMF . personae Iun, quem sequitur Oehlerus eius PMF, eum Urs, quem sequuntur Rigaltius et Oehlerus 4 mira res Ura: mirarer PMF 5 eius P, eius Xpi FM (eras. Xpi m. 1) 7 scripturae ueteris credo, mortui ibidem inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu est, uidens pei-ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine illo factum est nihil.