<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus <lb/>
            patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum <lb/>
            enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum <lb n="5"/>
            dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta <lb/>
            mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes <lb/>
            uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo <lb/>
            faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus <lb/>
            autem et a multis deum uisum et neminem tamen <lb n="10"/>
            eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum] <lb/>
            secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem <lb/>
            diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut <lb/>
            Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et <lb/>
            tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum <lb n="15"/>
            uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut. <lb/>
            si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur <lb/>
            deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non <lb/>
            uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum <lb/>
            neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui <lb n="20"/>
            uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. <lb/>
            batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus <lb/>
            pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus <lb/>
            pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari <lb/>
            licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in <lb n="25"/>
            caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura <lb/>
            portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet

<note type="footnote"> 6] Exod. 33, 13. 20. </note>

<note type="footnote"> 2 quam <hi rend="italic">(priore loco) R,</hi> qua <hi rend="italic">PMF</hi> 4 quae <hi rend="italic">R3,</hi> quem <hi rend="italic">PMFM1</hi> determinauit <lb/>
            <hi rend="italic">FM,</hi> degerminauit <hi rend="italic">PM</hi> 8 non enim-faciem meam <hi rend="italic">om. F <lb/>
            10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi</hi> 15 mortui <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 16 nemo <hi rend="italic">om. F</hi> 19 aut (si&gt; scriptura &lt;non&gt; mentitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            aut scriptura mentitur <hi rend="italic">PMF</hi> neque cum inuisum neque cum uisum M. <lb/>
            neque eum inuisum neque eum inuisum <hi rend="italic">F,</hi> cum inuisum aut cura uisu:.., <lb/>
            <hi rend="italic">Puulgo</hi> 20 profert <hi rend="italic">P,</hi> praefert <hi rend="italic">MF</hi> profert. iam <hi rend="italic">unlgo</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut <lb/>
            spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, <lb/>
            unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed <lb/>
            diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et <lb/>
            inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, <lb n="5"/>
            quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse <lb/>
            faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse <lb/>
            inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem <lb/>
            uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem <lb/>
            (et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem <lb n="10"/>
            Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum <lb/>
            coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus <lb/>
            quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. <lb/>
            ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, <lb/>
             ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi <lb n="15"/>
            uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat <lb/>
            (a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo <lb/>
            nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex <lb/>
            substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et <lb/>
             spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, <lb n="20"/>
            quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes <lb/>
            in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio <lb/>
            loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, <lb/>
            in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id <lb/>
             est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus

<note type="footnote"> 11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8. <lb/>
            25] I Cor. 13, 12. </note>

<note type="footnote"> 5 iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> nam <hi rend="italic">PMF</hi> adicient <hi rend="italic">MF, adiciunt P uulgo</hi> 7 pronuntiarit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> pronuntiaret <hi rend="italic">PMF</hi> \' 10 &lt;et) patrem <hi rend="italic">scripsi:</hi> patrem <lb/>
            et <lb/>
            <hi rend="italic">PMJf</hi> 11 neget <hi rend="italic">scripsi:</hi> negasset et <hi rend="italic">(ex</hi> negą.şşęţ) <hi rend="italic">PMF</hi> 13 deum <lb/>
            M. dominum <hi rend="italic">PF</hi> 16 quasi uero <hi rend="italic">scripsi:</hi> quasi non <hi rend="italic">PMF</hi> 17 a <hi rend="italic">addidi, <lb/>
            dpfendit quae traduntur Eng sic distinguens:</hi> quasi non ... filio competat, <lb/>
            patre seposito, in sua uisibilitate uisibilitate <hi rend="italic">PMF,</hi> inuisibilitate <lb/>
            <hi rend="italic">Harrisius, quem sequuntur Pam Rig Oehlerus</hi> 19 iam nunc-spiritus <lb/>
            dei <hi rend="italic">seclusi:</hi> ex substantiae condicione iam nunc, et quia deus [et sermo et <lb/>
            spiritua dei] <hi rend="italic">Eng</hi> qua deus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 22 somnio <hi rend="italic">PM,</hi> sompnis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            23 illi <hi rend="italic">{alt. loco) Gel: illia PMF</hi> 25 non in imagine <hi rend="italic">M,</hi> non <hi rend="italic">imagine PF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="252"/>
            tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie <lb/>
            ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et <lb/>
            colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea <lb/>
            adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio <lb/>
            uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper <lb n="5"/>
            in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est <lb/>
            filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi <lb/>
            adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad <lb/>
            faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius <lb/>
            uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic<lb n="10"/>
            Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus <lb/>
            sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius <lb/>
            uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque <lb/>
            et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat, <lb/>
            si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus <lb n="15"/>
            negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum <lb/>
            facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia <lb/>
            debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid <lb/>
            filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in <lb/>
            uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et <lb n="20"/>
            spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem <lb/>
            autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non <lb/>
            facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre <lb/>
            consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit <lb/>
            dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'? <lb n="25"/>
            pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater.

<note type="footnote"> 4] cf. Matth. 17, 3. Marc. 9, 3. Luc. 9, 30. 16] Gen. 32, 30. <lb/>
            26] Ioh. 14, 28. </note>

<note type="footnote"> 4 secessu <hi rend="italic">P,</hi> secessum <hi rend="italic">MF</hi> 6 somnio <hi rend="italic">P,</hi> sompno <hi rend="italic">MF</hi> 9 ut et <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut est <hi rend="italic">PM,</hi> eet <hi rend="italic">F</hi> (ut s. <hi rend="italic">u. a m. alia)</hi> 10 in aenigmate <hi rend="italic">MF</hi>. et <lb/>
            in aenigmate <hi rend="italic">Puulgo</hi> 11 esset <hi rend="italic">scripsi: est PMF</hi> 13 quia uiderat MF, <lb/>
            si uideret P 15 si tamen ostenderat <hi rend="italic">om. F</hi> at <hi rend="italic">quae fort</hi>. 16 negatur, <lb/>
            si <hi rend="italic">uulgo parenthesin indicaui:</hi> uisa est? <hi rend="italic">uid i uulgo</hi> 19 <hi rend="italic">parenthetrin <lb/>
            indicaui</hi> facie sed <hi rend="italic">scnpsi:</hi> facies et <hi rend="italic">F,</hi> facies sed <hi rend="italic">PM</hi> 20 somnio <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            somno <hi rend="italic">F</hi> 21 potest? faciem <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 patrem. quis <hi rend="italic">uulgo</hi> non Fr\'s: <lb/>
            num <hi rend="italic">PMF</hi> 25 praestat. pater <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 me est <hi rend="italic">PF,</hi> est me <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus <lb/>
            dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est, <lb/>
            merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem <lb/>
            suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an <lb/>
            facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput <lb n="5"/>
            enim Christi deus. 
</p></div></div></body></text></TEI>