Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus autem et a multis deum uisum et neminem tamen eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum] secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut. si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet 6] Exod. 33, 13. 20. 2 quam (priore loco) R, qua PMF 4 quae R3, quem PMFM1 determinauit FM, degerminauit PM 8 non enim-faciem meam om. F 10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi 15 mortui om. F 16 nemo om. F 19 aut (si> scriptura mentitur scripsi: aut scriptura mentitur PMF neque cum inuisum neque cum uisum M. neque eum inuisum neque eum inuisum F, cum inuisum aut cura uisu:.., Puulgo 20 profert P, praefert MF profert. iam unlgo \' aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem (et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat (a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus 11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8. 25] I Cor. 13, 12. 5 iam scripsi: nam PMF adicient MF, adiciunt P uulgo 7 pronuntiarit scripsi: pronuntiaret PMF \' 10