<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam<lb n="15"/>
            nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si <lb/>
            enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex <lb/>
            ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non <lb/>
            ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro » <lb n="20"/>
            semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, <lb/>
            non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo <lb/>
            meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem <lb/>
            ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius <lb/>
            demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego

<note type="footnote">8] cf. I Cor. 11, 19. </note>

<note type="footnote"> 2 ideo quoque <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> ideoque <hi rend="italic">PMF, defendit</hi> ideoque (= <hi rend="italic">ideo quoqut<lb/>
             ut hodieque = hodie quoque) Eng</hi> 3 si uoluisset <hi rend="italic">MFR1 mg (ita d margini <lb/>
            cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus:</hi> alias <hi rend="italic">fid est in HirsaugiensiJ</hi> <lb/>
            si uolaisaet), ita saluus sim <hi rend="italic">P,</hi> ita salus sim <hi rend="italic">M (in mg. am. 1)</hi> 4 hominem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">in ras.)</hi> 7 oportebat-crucifigi <hi rend="italic">seclusi</hi> 17 erit alius <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            alius erit <hi rend="italic">RP,</hi> erit <hi rend="italic">P (sed add. R in mg</hi>. alius) qui <hi rend="italic">om. F</hi> 21 prodisse <lb/>
            quod <hi rend="italic">uulgo</hi> etsi <hi rend="italic">scripsi:</hi> est. si <hi rend="italic">PFM</hi> (si <hi rend="italic">s. u add. m. 2) uulgo</hi> 22 non <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> quod non <hi rend="italic">P (add</hi>. quod s. u. <hi rend="italic">R) FSl</hi> 23 sic <hi rend="italic">om. F</hi> scriptura « Jtf <lb/>
            <hi rend="italic">(add</hi>. s <hi rend="italic">m. 3)</hi> 24 aut <hi rend="italic">M (corr</hi>. in et <hi rend="italic">m. 1)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="243"/>
            profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem <lb/>
            optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum: <lb/>
            \'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui <lb/>
            et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et <lb/>
            qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono <lb n="5"/>
            patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie <lb/>
            generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et <lb/>
            filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se: <lb/>
            filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et: <lb/>
            \'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium <lb n="10"/>
            uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), <lb/>
            et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur <lb/>
            deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? <lb/>
            an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem <lb/>
            et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, — <lb n="15"/>
            ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem <lb/>
            deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse <lb/>
            nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum <lb/>
            mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, <lb/>
             si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, <lb n="20"/>
            quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem <lb/>
            trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra <lb/>
            deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur <lb/>
            et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque <lb/>
            peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, <lb n="25"/>
            ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum <lb/>
            loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per

<note type="footnote"> 1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 ernctuauit <hi rend="italic">MF,</hi> eructauit <hi rend="italic">Puulgo</hi> 2 aeque <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> haec <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            3 eructuauit <hi rend="italic">PMF,</hi> eructauit <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 4 eructuauit <hi rend="italic">PF,</hi> eructauit <lb/>
            Jf, ipse, qui et <hi rend="italic">fort</hi>. 7 generaui <hi rend="italic">PM,</hi> genni <hi rend="italic">F</hi> 13 deus dominus <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi>. dominus deus <hi rend="italic">F</hi> 15 <hi rend="italic">quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem <lb/>
            interrogationem:</hi> quem autem uerebatur <hi rend="italic">sqq</hi>. 24 et de quo loquitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 27 loqueretur <hi rend="italic">Iun:</hi> loquebatur <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR*,</hi> loquatur <hi rend="italic">R3 reliqui</hi> </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb/>
             
<pb n="244"/>
            Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. <lb/>
            in quem bene sensi; ponam spiritum meum super <lb/>
            ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe <lb/>
            et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus <lb/>
            ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem<lb n="5"/>
            Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis <lb/>
            salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de <lb/>
            patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me <lb/>
            ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: <lb/>
            dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium<lb n="10"/>
            tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in <lb/>
            alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt <lb/>
            me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam <lb/>
            sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba <lb/>
            facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem <lb n="15"/>
            ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino <lb/>
            meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos <lb/>
            tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec <lb/>
            dicit dominus domino meo Christo, item per eundem <lb/>
             ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui <lb n="20"/>
            nostro, et brachium domini cui reuelatum est? <lb/>
            ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix <lb/>
            in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. <lb/>
            haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas <lb/>
            euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem<lb n="25"/>
            et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in

<note type="footnote"> 1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S. <lb/>
            12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2. </note>

<note type="footnote"> 9 euangelizanflum pauperibus <hi rend="italic">fort. (cf. adu. Marc. V, 14)</hi> ad patrem <lb/>
            in psalmo <hi rend="italic">MF</hi>. in psalmo ad patrem <hi rend="italic">Puulgo</hi> 10 dee domine <hi rend="italic">scripti:</hi> <lb/>
            de eodem <hi rend="italic">PMF,</hi> domine <hi rend="italic">Eng</hi> dereliqueris <hi rend="italic">R,</hi> derelinqueris <hi rend="italic">PJMF</hi> <lb/>
            13 qui <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> 14 id est Christum ad deum <hi rend="italic">seclusi; desuut hacc<lb/>
             uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17</hi> dextram <hi rend="italic">P</hi> 20 ad <lb/>
            patrem de filio <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugienn) M</hi> 25 sunt <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            26 contestanies maiorem <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, <lb/>
            distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, <lb/>
            spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo <lb/>
            pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel <lb/>
            ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a <lb n="5"/>
            spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate <lb/>
            constituunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>