<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam<lb n="15"/>
            nos probamus, illum sibi filium fecisse sermonem suum. si <lb/>
            enim filium nominat, filius autem non erit alius quam qui ex <lb/>
            ipso prodiit, sermo autem prodiit ex ipso, hic erit filius, non <lb/>
            ipse, de quo prodiit. non enim ipse prodiit ex semetipso. porro » <lb n="20"/>
            semetipso facis et prodisse. quod deus etsi potuit fecisse, <lb/>
            non tamen fecit. aut exhibe probationem, quam expostulo <lb/>
            meae similem, id est sic scripturas eundem filium et patrem <lb/>
            ostendere, quemadmodum apud nos distincte pater et filius <lb/>
            demonstrantur; distincte, inquam, non diuise. sicut ego

<note type="footnote">8] cf. I Cor. 11, 19. </note>

<note type="footnote"> 2 ideo quoque <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> ideoque <hi rend="italic">PMF, defendit</hi> ideoque (= <hi rend="italic">ideo quoqut<lb/>
             ut hodieque = hodie quoque) Eng</hi> 3 si uoluisset <hi rend="italic">MFR1 mg (ita d margini <lb/>
            cod. Paterniacensis adscripsit Rhenanus:</hi> alias <hi rend="italic">fid est in HirsaugiensiJ</hi> <lb/>
            si uolaisaet), ita saluus sim <hi rend="italic">P,</hi> ita salus sim <hi rend="italic">M (in mg. am. 1)</hi> 4 hominem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> is <hi rend="italic">in ras.)</hi> 7 oportebat-crucifigi <hi rend="italic">seclusi</hi> 17 erit alius <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            alius erit <hi rend="italic">RP,</hi> erit <hi rend="italic">P (sed add. R in mg</hi>. alius) qui <hi rend="italic">om. F</hi> 21 prodisse <lb/>
            quod <hi rend="italic">uulgo</hi> etsi <hi rend="italic">scripsi:</hi> est. si <hi rend="italic">PFM</hi> (si <hi rend="italic">s. u add. m. 2) uulgo</hi> 22 non <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> quod non <hi rend="italic">P (add</hi>. quod s. u. <hi rend="italic">R) FSl</hi> 23 sic <hi rend="italic">om. F</hi> scriptura « Jtf <lb/>
            <hi rend="italic">(add</hi>. s <hi rend="italic">m. 3)</hi> 24 aut <hi rend="italic">M (corr</hi>. in et <hi rend="italic">m. 1)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="243"/>
            profero dictum a deo: eructuauit cor meum sermonem <lb/>
            optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum: <lb/>
            \'eructuauit me cor meum sermonem optimum\\ ut ipse sit, qui <lb/>
            et eructuauit et quod eructuauit, et ipse, qui protulerit et <lb/>
            qui prolatus sit, si ipse est et sermo et deus. ecce ego propono <lb n="5"/>
            patrem filio dixisse: filius meus es tu, ego hodie <lb/>
            generaui te. si uelis, ut credam ipsum esse patrem et <lb/>
            filium, ostende sic pronuntiatum alibi: \'dominus dixit ad se: <lb/>
            filius meus sum ego, ego hodie generaui me\'; proinde et: <lb/>
            \'ante luciferum generaui me\'; et: \'dominus condidi me initium <lb n="10"/>
            uiarum in opera mea, ante omnes autem colles generaui me), <lb/>
            et si qua alia in hunc modum sunt. quem autem uerebatur <lb/>
            deus dominus uniuersitatis ita pronuntiare, si ita res erat? <lb/>
            an uerebatur, ne non crederetur, si simpliciter se et patrem <lb/>
            et filium pronuntiasset? unum tamen ueritus est: mentiri, — <lb n="15"/>
            ueritus autem semetipsum et suam ueritatem — et ideo ueracem <lb/>
            deum credens scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse <lb/>
            nec aliter disposuisse quam pronuntiauit. tu porro eum <lb/>
            mendacem efficias et fallacem et deceptorem fidei huius, <lb/>
             si. cum ipse esset sibi filius, alii dabat filii personam, <lb n="20"/>
            quando scripturae omnes et demonstrationem et distinctionem <lb/>
            trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio nostra <lb/>
            deducitur non posse unum atque eundem uideri qui loquitur <lb/>
            et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque <lb/>
            peruersitas neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset, <lb n="25"/>
            ad quem loquebatur, ad alium potius et non ad semetipsum <lb/>
            loqueretur. accipe igitur et alias uoces patris de filio per

<note type="footnote"> 1] Ps. 44, 2. 6] Ps. 2, 7. 10] cf. Ps. 109, 3. cf. Prou. 8, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 ernctuauit <hi rend="italic">MF,</hi> eructauit <hi rend="italic">Puulgo</hi> 2 aeque <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> haec <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            3 eructuauit <hi rend="italic">PMF,</hi> eructauit <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 4 eructuauit <hi rend="italic">PF,</hi> eructauit <lb/>
            Jf, ipse, qui et <hi rend="italic">fort</hi>. 7 generaui <hi rend="italic">PM,</hi> genni <hi rend="italic">F</hi> 13 deus dominus <lb/>
            <hi rend="italic">PM</hi>. dominus deus <hi rend="italic">F</hi> 15 <hi rend="italic">quae in parenthesi posui respiciunt ad priorem <lb/>
            interrogationem:</hi> quem autem uerebatur <hi rend="italic">sqq</hi>. 24 et de quo loquitur <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 27 loqueretur <hi rend="italic">Iun:</hi> loquebatur <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR*,</hi> loquatur <hi rend="italic">R3 reliqui</hi> </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb/>
             
<pb n="244"/>
            Esaiam: ecce filius meus, quem elegi, dilectus me us. <lb/>
            in quem bene sensi; ponam spiritum meum super <lb/>
            ipsum, et iudicium nationibus adnuntiabit. accipe <lb/>
            et ad ipsum: magnum tibi est, ut uoceris filius meus <lb/>
            ad statuendas tribus Iacob et ad conuertendam dispersionem<lb n="5"/>
            Israhelis; posui te in lucem nationum, ut sis <lb/>
            salus in extremum terrae. accipe nunc et filii uoces de <lb/>
            patre: spiritus domini super me, quapropter unxit me <lb/>
            ad euangelizandum hominibus. item ad patrem in psalmo: <lb/>
            dee domine, ne dereliqueris me, donec adnuntiem brachium<lb n="10"/>
            tuum natiuitati uniuersae uenturae; item in <lb/>
            alio: domine, quid multiplicati sunt qui comprimunt <lb/>
            me? sed et omnes paene psalmi, (qui) Christi personam <lb/>
            sustinent, filium ad patrem [id est Christum ad deum] uerba <lb/>
            facientem repraesentant. animaduerte etiam spiritum loquentem <lb n="15"/>
            ex tertia persona de patre et filio: dixit dominus domino <lb/>
            meo: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos <lb/>
            tuos scabellum pedum tuorum, item per Esaiam: haec <lb/>
            dicit dominus domino meo Christo, item per eundem <lb/>
             ad patrem de filio: domine, quis credidit auditui <lb n="20"/>
            nostro, et brachium domini cui reuelatum est? <lb/>
            ad nuntiauimus de illo: sicut puerulus. sicut radix <lb/>
            in terra sitienti, et non erat forma eius nec gloria. <lb/>
            haec pauca de multis. nec enim adfectamus uniuersas scripturas <lb/>
            euoluere, cum et in singulis capitulis(sunt)plenam maiestatem<lb n="25"/>
            et auctoritatem contestantes. maiorem congressum in

<note type="footnote"> 1] Es. 42, 1. 4] Es. 49, 6. 8] Es. 61, 1. 10J Ps. 70. 1S. <lb/>
            12] PB. 3, 2. 16] Ps. 109, 1. 18] Es. 45, 1. 20] Es. 53, 1—2. </note>

<note type="footnote"> 9 euangelizanflum pauperibus <hi rend="italic">fort. (cf. adu. Marc. V, 14)</hi> ad patrem <lb/>
            in psalmo <hi rend="italic">MF</hi>. in psalmo ad patrem <hi rend="italic">Puulgo</hi> 10 dee domine <hi rend="italic">scripti:</hi> <lb/>
            de eodem <hi rend="italic">PMF,</hi> domine <hi rend="italic">Eng</hi> dereliqueris <hi rend="italic">R,</hi> derelinqueris <hi rend="italic">PJMF</hi> <lb/>
            13 qui <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> 14 id est Christum ad deum <hi rend="italic">seclusi; desuut hacc<lb/>
             uerba etiam in P (add. R ex ffirsaugieum) 17</hi> dextram <hi rend="italic">P</hi> 20 ad <lb/>
            patrem de filio <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugienn) M</hi> 25 sunt <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            26 contestanies maiorem <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            retractatibus habemus. his itaque paucis, tamen manifeste, <lb/>
            distinctio trinitatis exponitur: est enim ipse, qui pronuntiat, <lb/>
            spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo <lb/>
            pronuntiat. sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio uel <lb/>
            ad filium, nunc ad filium de patre uel ad patrem [nunc] a <lb n="5"/>
            spiritu pronuntiantur, unamquamque personam in sua proprietate <lb/>
            constituunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non <lb/>
            conexae in unitate simplici, interrogo: quomodo unicus et <lb/>
            singularis pluraliter loquitur: faciamus hominem ad imaginem <lb n="10"/>
            et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse: <lb/>
            \'faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam\', utpute <lb/>
            unicus et singularis? sed et in sequentibus: ecce Adam <lb/>
            factus est tamquam unus ex nobis fallit aut ludit, <lb/>
            ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. <lb n="15"/>
            aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur. <lb/>
            quia nec ipsi filium agnoscunt? an quia ipse erat pater <lb/>
            filius spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? <lb/>
            immo, quia iam adhaerebat illi [filius] secunda persona, <lb/>
            sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter <lb n="20"/>
            pronuntiauit: \'faciamus\' et \'nostram\' et \'nobis.1 cum quibus <lb/>
            enim faciebat hominem et quibus faciebat similem, filio quidem, <lb/>
            qui erat induiturus hominem, spiritu uero, qui erat sanctificaturus <lb/>
            hominem, quasi cum ministris et arbitris ex unitate <lb/>
             trinitatis loquebatur. denique sequens scriptura distinguit <lb n="25"/>
            inter personas: (et fecit) deus hominem, ad imaginem

<note type="footnote"> 10] Gen. 1, 26. 13J Gen. 3, 22. 28] Gen. 1. 27. </note>

<note type="footnote"> 1 habemus <hi rend="italic">MFPmg (add. R ex Hirsaugiensi) R1,</hi> habeamus hta <lb/>
            <hi rend="italic">nulgo</hi> paucis tamen manifeste distinctio <hi rend="italic">uulgo</hi> tamen <hi rend="italic">MF,</hi> tam <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            4 <hi rend="italic">duae hic reeensiones commixtae uidentur:</hi> 1) quae uel ad filium uel <lb/>
            1111 patrem, 2) quae nunc ad patrem de filio, nunc ad filium de patre <lb/>
            5 a,l filium <hi rend="italic">(alt.) om. P (add. R ex Hirsaugiensi) M</hi> nunc <hi rend="italic">seclusi<lb/>
             </hi> a spiritu <hi rend="italic">scripsi:</hi> ad spiritum <hi rend="italic">PMF</hi> 9 conexae <hi rend="italic">P,</hi> connexae <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            12 atpote <hi rend="italic">PMF,</hi> utpote <hi rend="italic">R uulgo</hi> 19 filius <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 similem? filio <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> similem, (cum) filio <hi rend="italic">Rig</hi> 23 induiturus <hi rend="italic">PMF,</hi> induturus <hi rend="italic">Rig <lb/>
            spiritui fort</hi>. 24 &lt;cum eis) quasi <hi rend="italic">fort</hi>. cum ministris <hi rend="italic">MF,</hi> cum magistria <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. R),</hi> comministris <hi rend="italic">Iun</hi> 26 et fecit <hi rend="italic">add. Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="246"/>
            dei fecit illum. cur non (suam,) si unus qui faciebat, et <lb/>
            non erat, ad cuius faciebat? erat autem, ad cuius imaginem <lb/>
            faciebat, ad filii scilicet, qui, homo futurus certior et uerior, <lb/>
            imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo <lb/>
            formari habebat, imago ueri et similitudo. sed et in antecedentibus<lb n="5"/>
            operibus mundi quomodo scriptum est? primo quidem, <lb/>
            nondum filio apparente: et dixit deus: fiat lux, et <lb/>
            facta est, ipse scilicet sermo, uera lux, quae inluminat <lb/>
            hominem uenientem in hunc mundum, et per illum mundialis <lb/>
            quoque lux. exinde autem, in sermone Christo adsistente <lb n="10"/>
            et administrante, deus uoluit fieri, et deus fecit: et dixit <lb/>
            deus: fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum: <lb/>
            et dixit deus: fiant luminaria, et fecit deus luminare <lb/>
            maius et minus. sed et cetera utique idem fecit, qui et priora, <lb/>
            id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine <lb n="15"/>
            quo factum est nihil. qui si (et) ipse deus est secundum <lb/>
            Iohannem: deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, <lb/>
            ut fiat, alium facientem. alium autem quomodo accipere <lb/>
            debeas, iam professus sum, personae, non substantiae nomine, <lb/>
            ad distinctionem, non ad diuisionem. ceterum, (etsi) ubique <lb n="20"/>
            teneo unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium <lb/>
            dicam oportet ex necessitate sensus eum, qui iubet, et eum. <lb/>
            qui facit. nam nec iuberet, si ipse faceret dum iuberet, <lb/>
            fieri per eum, (cui) tum iubebat, aut sibi iussurus, si unus <lb/>
            esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset, ut sibi<lb n="25"/>
            iuberet. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus <lb/>
            dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. si tam durus es,

<note type="footnote">7] Gen. 1, 3. 8] cf. Ioh. 1, 9. 11] Gen. 1, 6. 7. 13] Gen. <lb/>
            1,14.16. 15] Ioh. 1, 3. 17] Ioh. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 5 ueri <hi rend="italic">Urs,</hi> uero <hi rend="italic">PMF</hi> 6 primo <hi rend="italic">MF,</hi> primum <hi rend="italic">P uulgo</hi> 8 scilicet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> statim <hi rend="italic">PMF</hi> uera lux <hi rend="italic">MF,</hi> lux uera <hi rend="italic">P uulgo</hi> 16 (et) ipse <lb/>
            <hi rend="italic">stripsi:</hi> ipse <hi rend="italic">PMF</hi> 17 erit F 20 etsi <hi rend="italic">add. Rig</hi> 21 teneo <hi rend="italic">PM</hi>. <lb/>
            teneam <hi rend="italic">F</hi> 23 <hi rend="italic">aliter distinxi:</hi> dum iuberet fieri <hi rend="italic">uulgo,</hi> dum iuberet <lb/>
            (enim,) fieret <hi rend="italic">Lat</hi> 24 (cui&gt; tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> tamen <hi rend="italic">PMF</hi> aut <hi rend="italic">MF</hi>. haud <lb/>
            <hi rend="italic">Ptiuhjo</hi> 27 si(c) alius <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            puta interim tu; et ut adhuc amplius hoc putes, accipe <lb/>
            et in psalmo duos deos dictos: thronus tuus, deus, in <lb/>
            aeuum; ** uirga regni tui; dilexisti iustitiam et <lb/>
            odisti iniquitatem: propterea unxit te, deus, deus <lb/>
            tuus. si ad deum loquitur, et unctum deum a deo, adfirmat <lb n="5"/>
            et hic duos deos. [pro uirga regni tui] inde et Esaias ad personam <lb/>
            Christi: et Se bo in, inquit, uiri elati, ad te transibunt <lb/>
            et post te sequentur uincti manibus et ad te <lb/>
            adorabunt, quia in te deus est; tu enim es deus <lb/>
            noster, et nesciebamus, deus Israhelis. et hic enim <lb n="10"/>
            dicendo \'deus in te\' et (tu deus\' duos proponit: qui erat <lb/>
            in Christo et [spiritum] ipsum. plus est, quod (et) in euangelio <lb/>
            totidem inuenies: in principio erat sermo, et sermo <lb/>
            erat apud deum, et deus erat sermo: unus, qui erat, <lb/>
            et alius, penes quem erat. sed et nomen domini in duobus <lb n="15"/>
            lego: dixit dominus domino meo: sede ad dexteram <lb/>
            meam. et Esaias haec dicit: domine, quis credidit <lb/>
            auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum <lb/>
            est? \'brachium\' enim \'tuum\', non <add>\'domini\'</add> dixisset, si non <lb/>
            dominum patrem et dominum filium intellegi uellet. etiam adhuc <lb n="20"/>
            antiquior Genesis: et pluit dominus super Sodomam et <lb/>
            Gomorram sulphur et ignem de caelo a domino. haec <lb/>
            aut nega scripta, aut quis es, ut non putes accipienda

<note type="footnote"> 2] Ps. 44, 7-8. 7] Es. 45, 14. 15. 13] Ioh. 1, 1. 161 PH. <lb/>
            109, 1. 17] Es. 53, 1. 21] Gen. 19, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 interim tu <hi rend="italic">MF,</hi> interim <hi rend="italic">P</hi> 2 tuus deus P, deus tuus <hi rend="italic">MF</hi> 3 <hi rend="italic">lac\'enam<lb/>
             signaui:</hi> virga directionis <hi rend="italic">(siue</hi> aequitatis) <hi rend="italic">itercid,t</hi> 4 te deus <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 5 adfirmat et hic <hi rend="italic">scripsi:</hi> adfirmat sed hic <hi rend="italic">PMF,</hi> (adfirmat) <lb/>
            adfirmasset hic <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 6 pro uirga regni tui <hi rend="italic">seclusi:</hi> pro uirgae regnatu <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 8 sequentur <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">a m. 1) i23,</hi> sequuntur <hi rend="italic">PFR1</hi> uincti <lb/>
            manicis <hi rend="italic">fort</hi>. (= fcapiva\'. ysipoiteSats) ad te <hi rend="italic">MF,</hi> te <hi rend="italic">P</hi> 11 proponit: <lb/>
            qui erat <hi rend="italic">scripsi:</hi> proponit, qui erant <hi rend="italic">PMF</hi> 12 in Christo <hi rend="italic">F,</hi> in <lb/>
            Cbristum <hi rend="italic">MP</hi> spiritum <hi rend="italic">seclusi, ut interpretamentum uerborum</hi> qui <lb/>
            erat in Christo; <hi rend="italic">transponi mauult Eng ita.*</hi> in Christo, spiritum, et ipsum. <lb/>
            spiritum <hi rend="italic">ipsum MF, spiritum Py spiritum</hi> sanctum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> &lt; et&gt; <lb/>
            in <hi rend="italic">scripsi:</hi> in <hi rend="italic">PMF</hi> 19 tuum <hi rend="italic">R,</hi> suum <hi rend="italic">PMF</hi> non &lt;domini) <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            omnino <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 23 aut nega <hi rend="italic">FR,</hi> autem nega <hi rend="italic">PM</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in allegoriis et <lb/>
            parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus habent <lb/>
            sensum? quodsi ex illis ea, qui tunc dominum non sustinebant <lb/>
            dei se filium ostendentem, ne eum deum crederent, <lb/>
            recordare tu cum illis scriptum esse: ego dixi: uos dii<lb n="5"/>
            estis et filii altissimi, et: stetit deus in ecclesia <lb/>
            deorum, ut, si homines, per fidem filios dei factos, deos <lb/>
            scriptura pronuntiare non timuit, scias illam multo magis <lb/>
            uero et unico dei filio id dei nomen iure contulisse, \'ergo\', <lb/>
            inquis, \'prouocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate istarum<lb n="10"/>
            scripturarum constanter duos deos et duos dominos praedices\\ <lb/>
            absit. nos enim, qui et tempora et causas scripturarum per <lb/>
            dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum <lb/>
            discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam <lb/>
            tres cum spiritu sancto, — secundum rationem oikonomiae, quae <lb n="15"/>
            facit numerum, ne, ut uestra peruersitas infert, pater ipse <lb/>
            credatur natus et passus, quod non licet credi, quoniam non <lb/>
            ita traditum est — duos tamen deos et duos dominos numquam <lb/>
            ex ore nostro proferimus, non quasi non et pater deus et <lb/>
            filius deus et spiritus deus et dominus unusquisque, sed quoniam <lb n="20"/>
            (ideo) retro et duo dii et duo domini praedicabantur, ut, ubi <lb/>
            uenisset Christus, et deus agnosceretur et dominus uocaretur, <lb/>
            quia filius dei et domini. si enim una persona et dei et <lb/>
            domini in scripturis inueniretur, merito Christus non esset <lb/>
            admissus ad nomen dei et ad domini, — nemo enim alius

<note type="footnote"> 3] cf. Ioh. 10, 33. 34. 5] Ps. 81, 6. 6] Ps. 81, 1. </note>

<note type="footnote"> 3 dominum <hi rend="italic">om. P (add. R s. u. ex Hirsaugiensi)</hi> substinebant <hi rend="italic">PM</hi> <lb/>
            4 ne <hi rend="italic">P,</hi> nec <hi rend="italic">MF</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> 9 id dei <hi rend="italic">acripei:</hi> <lb/>
            et domini <hi rend="italic">MF,</hi> domini P, et dei <hi rend="italic">Eng</hi> 12 qui <hi rend="italic">8. u. a m. 1 M</hi> 15 spiritu <lb/>
            sancto <hi rend="italic">RF,</hi> spiritum sanctum <hi rend="italic">P (corr. R) M</hi> oikonomiae <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            oeconomiae <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 quo <hi rend="italic">P (add</hi>. iam <hi rend="italic">8. u. R ex Hirsaugiensi)</hi> <lb/>
            19 deus <hi rend="italic">om. P (add. R 8. u</hi>. ex <hi rend="italic">Hirsaugiensi)</hi> 20 spiritus <hi rend="italic">PM,</hi> spiritus <lb/>
            sanctus <hi rend="italic">RF</hi> dominus <hi rend="italic">Eng:</hi> deus <hi rend="italic">PMF</hi> quoniam <hi rend="italic">secludi uult EtJg</hi> <lb/>
            21 ideo <hi rend="italic">addidi</hi> 25 et ad domini <hi rend="italic">PM,</hi> et domini <hi rend="italic">F parenihesin <lb/>
            indicaui:</hi> domini. nemo <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="249"/>
            praeter unus deus et dominus praedicabatur — et futurum <lb/>
            erat, ut ipse pater descendisse uideretur, quia unus deus et <lb/>
            unus dominus legebatur, et tota oikonomia eius obumbraretur, <lb/>
            quae in materiam fidei prospecta atque dispensata est. at ubi <lb/>
            uenit Christus et cognitus est a nobis, quod ipse, qui numerum <lb n="5"/>
            retro fecerat, factus secundus a patre et cum spiritu <lb/>
            tertius, etiam pater, per ipsum plenius manifestatus, redactum <lb/>
            est iam nomen dei et domini in unionem, ut, quia nationes <lb/>
            a multitudine idolorum transirent ad unicum deum, et differentia <lb/>
            constitueretur inter cultores unius et plurimae diuinitatis. <lb n="10"/>
            nam et lucere in mundo Christianos oportebat ut filios <lb/>
            lucis, lumen mundi unum et deum et dominum colentes et <lb/>
            nominantes. ceterum si ex conscientia, qua scimus dei nomen <lb/>
            et domini et patri et filio et spiritui conuenire, deos et dominos <lb/>
             nominaremus, extinxissemus faces nostras, etiam ad martyria <lb n="15"/>
            timidiores, quibus euadendi quaque pateret occasio, iurantibus <lb/>
            statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum <lb/>
            dei plures. itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed <lb/>
            apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et <lb/>
             filius. patrem deum appellem et Iesum Christum dominum <lb n="20"/>
            nominem. solum autem Christum potero deum dicere; sicut <lb/>
            idem apostolus: ex quibus Christus, qui est, inquit, <lb/>
            deus super omnia, benedictus in aeuum omne. nam <lb/>
            et radium solis seorsum solem uocabo; solem autem nominans, <lb/>
             cuius est radius, non statim et radium solem appellabo. nam <lb n="25"/>
            nec soles duos faciam. tamen et solem et radium eius tam

<note type="footnote"> 11] cf. Matth. 5, 16. Ioh. 12, 36. Eph. 5, 8. I Thess. 6, 5. 21] cf. <lb/>
            Kom. 1, 7. 22] Rom. 9, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 praeter unus = <hi rend="italic">nisi unus, ut uidetur</hi> et dominus <hi rend="italic">MF,</hi> et unus <lb/>
            <hi rend="italic">(loniino3 Puulgo</hi> 5 cognitum <hi rend="italic">fort</hi>. ipse (sit) <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 7 etiam pater <lb/>
            <hi rend="italic">!łł:il. sit) scnpsi:</hi> et iam pater <hi rend="italic">PMF</hi> 8 ut <hi rend="italic">Urs:</hi> et <hi rend="italic">PMF 9</hi> et <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            nt <hi rend="italic">PMF</hi> 11 mundo <hi rend="italic">om. F</hi> 15 taces <hi rend="italic">R3,</hi> facies <hi rend="italic">PMFB1</hi> 16 pateret <lb/>
            <hi rend="italic">CrJJ:</hi> patet <hi rend="italic">P,</hi> pata (ta <hi rend="italic">ex f) M,</hi> pater <hi rend="italic">F</hi> 17 <hi rend="italic">quorum$M,</hi> quorum <hi rend="italic">P</hi>. <lb/>
            jtius <hi rend="italic">F,</hi> quorum <hi rend="italic">sunt fort</hi>. 20 patrem deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">patrem PMF</hi> <lb/>
            \'2! Ghristum &lt;nominans) <hi rend="italic">fort</hi>. potero <hi rend="italic">R</hi>. postero <hi rend="italic">PMF</hi> 26 nec <lb/>
            soles <hi rend="italic">acripsi:</hi> et soles <hi rend="italic">MF,</hi> etsi soles <hi rend="italic">P</hi> (si <hi rend="italic">s</hi>. u. <hi rend="italic">a m. 1) uulgo</hi> &lt;non) <lb/>
            faciam <hi rend="italic">Urs</hi> faciam, tamf-n <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="250"/>
            duas res et duas species unius et indiuisae substantiae numerabo, <lb/>
            quam deum et sermonem eius, quam patrem et filium. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Adhuc et illa nobis regula adsistit duos uindicantibus <lb/>
            patrem et filium, quae inuisibilem deum determinauit. cum <lb/>
            enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum <lb n="5"/>
            dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta <lb/>
            mihi te, ut cognoscenter uideam te:non potes <lb/>
            uidere, inquit, faciem meam; non enim uidebit homo <lb/>
            faciem meam et uiuet, id est: morietur qui uiderit. inuenimus <lb/>
            autem et a multis deum uisum et neminem tamen <lb n="10"/>
            eorum, qui eum uiderant, mortuum, uisum quidem [deum] <lb/>
            secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem <lb/>
            diuinitatis. nam (et) patriarchae deum uidisse referuntur, ut <lb/>
            Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et <lb/>
            tamen mortui non sunt. igitur aut mori debuerant, si eum <lb n="15"/>
            uiderant, — deum enim nemo uidebit et uiuet — aut. <lb/>
            si deum uiderunt et mortui non sunt, scriptura mentitur <lb/>
            deum dixisse: faciem meam homo si uiderit, non <lb/>
            uiuet. aut (si) scriptura (non) mentitur, neque cum inuisum <lb/>
            neque cum uisum deum profert, iam ergo alius erit qui <lb n="20"/>
            uidebatur, quia non potest idem inuisibilis definiri, qui uide. <lb/>
            batur, et consequens erit, ut inuisibilem patrem intellegamus <lb/>
            pro plenitudine maiestatis, uisibilem uero filium agnoscamus <lb/>
            pro modulo deriuationis, sicut nec solem nobis contemplari <lb/>
            licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in <lb n="25"/>
            caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura <lb/>
            portionis, quae in terram inde porrigitur. hic ex diuerso uolet

<note type="footnote"> 6] Exod. 33, 13. 20. </note>

<note type="footnote"> 2 quam <hi rend="italic">(priore loco) R,</hi> qua <hi rend="italic">PMF</hi> 4 quae <hi rend="italic">R3,</hi> quem <hi rend="italic">PMFM1</hi> determinauit <lb/>
            <hi rend="italic">FM,</hi> degerminauit <hi rend="italic">PM</hi> 8 non enim-faciem meam <hi rend="italic">om. F <lb/>
            10 autem scripsi: enim PMF 11 deum seclusi 13 et addidi</hi> 15 mortui <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 16 nemo <hi rend="italic">om. F</hi> 19 aut (si&gt; scriptura &lt;non&gt; mentitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            aut scriptura mentitur <hi rend="italic">PMF</hi> neque cum inuisum neque cum uisum M. <lb/>
            neque eum inuisum neque eum inuisum <hi rend="italic">F,</hi> cum inuisum aut cura uisu:.., <lb/>
            <hi rend="italic">Puulgo</hi> 20 profert <hi rend="italic">P,</hi> praefert <hi rend="italic">MF</hi> profert. iam <hi rend="italic">unlgo</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            aliquis etiam filium inuisibilem contendere, ut sermonem, ut <lb/>
            spiritum, et dum unam condicionem patris et filii uindicat, <lb/>
            unum potius atque eundem confirmare patrem et filium. sed <lb/>
            diximus scripturam differentiae patrocinari per uisibilis et <lb/>
            inuisibilis distinctionem. iam et illud adicient ad argumentationem, <lb n="5"/>
            quod, si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse <lb/>
            faciem suam nemini uisibilem pronuntiarit, quia scilicet ipse <lb/>
            inuisibilis pater fuerit in filii nomine. ac per hoc sic eundem <lb/>
            uolunt accipi et uisibilem et inuisibilem, quomodo eundem <lb/>
            (et) patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem <lb n="10"/>
            Moysi neget, scriptum sit dominum ad Moysen locutum <lb/>
            coram, uelut si quis loquatur ad amicum suum, non minus <lb/>
            quam et Iacob: ego uidi, inquit, deum facie ad faciem. <lb/>
            ergo uisibilis et inuisibilis idem; et quia idem utrumque, <lb/>
             ideo et ipse pater inuisibilis, qua et filius, uisibilis. quasi <lb n="15"/>
            uero expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat <lb/>
            (a) patre seposito in sua uisibilitate. dicimus enim et filium suo <lb/>
            nomine eatenus inuisibilem, qua sermo et spiritus dei, ex <lb/>
            substantiae condicione, [iam nunc et quia deus et sermo et <lb/>
             spiritus dei,] uisibilem autem fuisse ante carnem eo modo, <lb n="20"/>
            quo dicit ad Aaron et Mariam: et si fuerit prophetes <lb/>
            in uobis, in uisione cognoscar illi et in somnio <lb/>
            loquar illi, non quomodo Moysi: os ad os loquar illi, <lb/>
            in specie, id est in ueritate, et non in aenigmate, id <lb/>
             est non in imagine; sicut et apostolus: nunc uidemus

<note type="footnote"> 11] cf. Exod. 33, 11. 13] Gen. 32, 30. 21] Num. 12, 6—8. <lb/>
            25] I Cor. 13, 12. </note>

<note type="footnote"> 5 iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> nam <hi rend="italic">PMF</hi> adicient <hi rend="italic">MF, adiciunt P uulgo</hi> 7 pronuntiarit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> pronuntiaret <hi rend="italic">PMF</hi> \' 10 &lt;et) patrem <hi rend="italic">scripsi:</hi> patrem <lb/>
            et <lb/>
            <hi rend="italic">PMJf</hi> 11 neget <hi rend="italic">scripsi:</hi> negasset et <hi rend="italic">(ex</hi> negą.şşęţ) <hi rend="italic">PMF</hi> 13 deum <lb/>
            M. dominum <hi rend="italic">PF</hi> 16 quasi uero <hi rend="italic">scripsi:</hi> quasi non <hi rend="italic">PMF</hi> 17 a <hi rend="italic">addidi, <lb/>
            dpfendit quae traduntur Eng sic distinguens:</hi> quasi non ... filio competat, <lb/>
            patre seposito, in sua uisibilitate uisibilitate <hi rend="italic">PMF,</hi> inuisibilitate <lb/>
            <hi rend="italic">Harrisius, quem sequuntur Pam Rig Oehlerus</hi> 19 iam nunc-spiritus <lb/>
            dei <hi rend="italic">seclusi:</hi> ex substantiae condicione iam nunc, et quia deus [et sermo et <lb/>
            spiritua dei] <hi rend="italic">Eng</hi> qua deus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 22 somnio <hi rend="italic">PM,</hi> sompnis <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            23 illi <hi rend="italic">{alt. loco) Gel: illia PMF</hi> 25 non in imagine <hi rend="italic">M,</hi> non <hi rend="italic">imagine PF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="252"/>
            tamquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie <lb/>
            ad faciem. igitur cum Moysi seruat conspectum suum et <lb/>
            colloquium facie ad faciem in futurum, — nam hoc postea <lb/>
            adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in euangelio <lb/>
            uisum cum illo Moysen colloquentem — apparet retro semper <lb n="5"/>
            in speculo et aenigmate et uisione et somnio deum, id est <lb/>
            filium dei, uisum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi <lb/>
            adhuc Moysi. et ipse quidem dominus, si forte coram ad <lb/>
            faciem loquebatur, non tamen, ut et homo faciem eius <lb/>
            uideret, nisi forte in speculo, in aenigmate. denique si sic<lb n="10"/>
            Moysi locutus esset dominus, ut et Moyses faciem eius cominus <lb/>
            sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius <lb/>
            uidere, quam, quia uiderat, non desideraret? quomodo aeque <lb/>
            et dominus negat uideri faciem suam posse, quam ostenderat, <lb/>
            si tamen ostenderat? aut quae est facies dei, cuius conspectus <lb n="15"/>
            negatur? si erat quae uisa est, — uidi, inquit Iacob, deum <lb/>
            facie ad faciem, et salua facta est anima mea — alia <lb/>
            debet esse facies, quae, si uideatur, occidit. aut numquid <lb/>
            filius quidem uidebatur, — etsi facie, sed ipsum hoc in <lb/>
            uisione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et <lb n="20"/>
            spiritus nisi imaginaria forma uideri non potest — faciem <lb/>
            autem suam dicit inuisibilem patrem? quia enim pater? non <lb/>
            facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre <lb/>
            consequitur? non enim et de aliqua maiore persona congruit <lb/>
            dicere: (facies mea est ille homo\', et: \'faciem mihi praestat\'? <lb n="25"/>
            pater, inquit, maior me est. ergo facies erit filii pater.

<note type="footnote"> 4] cf. Matth. 17, 3. Marc. 9, 3. Luc. 9, 30. 16] Gen. 32, 30. <lb/>
            26] Ioh. 14, 28. </note>

<note type="footnote"> 4 secessu <hi rend="italic">P,</hi> secessum <hi rend="italic">MF</hi> 6 somnio <hi rend="italic">P,</hi> sompno <hi rend="italic">MF</hi> 9 ut et <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut est <hi rend="italic">PM,</hi> eet <hi rend="italic">F</hi> (ut s. <hi rend="italic">u. a m. alia)</hi> 10 in aenigmate <hi rend="italic">MF</hi>. et <lb/>
            in aenigmate <hi rend="italic">Puulgo</hi> 11 esset <hi rend="italic">scripsi: est PMF</hi> 13 quia uiderat MF, <lb/>
            si uideret P 15 si tamen ostenderat <hi rend="italic">om. F</hi> at <hi rend="italic">quae fort</hi>. 16 negatur, <lb/>
            si <hi rend="italic">uulgo parenthesin indicaui:</hi> uisa est? <hi rend="italic">uid i uulgo</hi> 19 <hi rend="italic">parenthetrin <lb/>
            indicaui</hi> facie sed <hi rend="italic">scnpsi:</hi> facies et <hi rend="italic">F,</hi> facies sed <hi rend="italic">PM</hi> 20 somnio <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            somno <hi rend="italic">F</hi> 21 potest? faciem <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 patrem. quis <hi rend="italic">uulgo</hi> non Fr\'s: <lb/>
            num <hi rend="italic">PMF</hi> 25 praestat. pater <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 me est <hi rend="italic">PF,</hi> est me <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            nam et scriptura quid dicit? spiritus eius persona Christus <lb/>
            dominus. ergo si Christus persona paterni spiritus est, <lb/>
            merito cuius spiritus persona erat, id est patris, eius faciem <lb/>
            suam, ex unitate scilicet, pronuntiauit. mira res plane, an <lb/>
            facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. caput <lb n="5"/>
            enim Christi deus. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Si hunc articulum quaestionibus scripturae ueteris <lb/>
            non expediam, de nouo testamento sumam confirmationem <lb/>
            nostrae interpretationis, ne quodcumque in filium reputo, in <lb/>
            patrem proinde defendas. ecce enim et in euangeliis et in <lb n="10"/>
            apostolis uisibilem et inuisibilem deum deprehendo sub manifesta <lb/>
            et personali distinctione condicionis utriusque. exclamat <lb/>
            quodammodo Iohannes: deum nemo uidit umquam, utique <lb/>
            nec retro; ademit enim temporis quaestionem dicendo deum <lb/>
             numquam uisum. confirmat et apostolus de deo: quem <lb n="15"/>
            nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, scilicet <lb/>
            quia morietur qui uidebit. idem ipsi apostoli et uidisse se <lb/>
            Christum et contrectasse testantur. porro si ipse est Christus <lb/>
            et pater et filius, quomodo et uisus est et inuisus? ad hanc <lb/>
             diuersitatem uisi et inuisi in unum conferendam quis ex <lb n="20"/>
            diuerso non argumentabitur recte utrumque dictum, uisibilem <lb/>
            quidem in carne, inuisibilem uero ante carnem, ut idem sit <lb/>
            pater inuisibilis ante carnem qui et filius uisibilis in carne?

<note type="footnote">1] Thren. 4, 20. 5] I Cor. 11, 8. 13] Ioh. 1, 18. 15] I Tim. <lb/>
            6, 16. 17] cf. Ei. 33, 20. cf. I Ioh. 1,1. </note>

<note type="footnote"> I spiritus <hi rend="italic">(gettetiuum intellege)</hi> eius persona <hi rend="italic">scripsi (cf. adu. ltIarc. <lb/>
             III, 6):</hi> BpirituB personae eius <hi rend="italic">PMF</hi> 2 persona paterni spiritus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            personae paternae spiritus <hi rend="italic">PMF</hi> 3 cuius spiritus <hi rend="italic">Urs:</hi> spiritus cuius <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> persona <hi rend="italic">PMF</hi>. personae <hi rend="italic">Iun, quem sequitur Oehlerus</hi> eius <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> eum <hi rend="italic">Urs, quem sequuntur Rigaltius et Oehlerus</hi> 4 mira res <hi rend="italic">Ura:</hi> <lb/>
            mirarer <hi rend="italic">PMF</hi> 5 eius <hi rend="italic">P,</hi> eius Xpi <hi rend="italic">FM (eras. Xpi m. 1)</hi> 7 scripturae <lb/>
            ueteris &lt;quantum potuimus solutis) <hi rend="italic">fort</hi>. 14 deum <hi rend="italic">Pam:</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            15 nisum <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 16 uidere <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            uidt-ri <hi rend="italic">PMF</hi> 18 ipse <hi rend="italic">om. F est</hi> Christus et <hi rend="italic">Pam:</hi> est et Christus <lb/>
            <hi rend="italic">PM (prob. Eng),</hi> est et Christus et <hi rend="italic">F</hi> 19 Christus, pater et filius, <lb/>
            quomodo <hi rend="italic">Eng</hi> et uisus <hi rend="italic">F,</hi> uisus <hi rend="italic">PM</hi> 23 qui <hi rend="italic">PF,</hi> quia <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            atquin si idem ante carnem inuisibilis, quomodo uisus etiam <lb/>
            retro inuenitur ante carnem? aeque si idem post carnem uisibilis, <lb/>
            quomodo et nunc inuisibilis pronuntiatur ab apostolis. <lb/>
            nisi quia alius, quem, et retro uisum in aenigmate, plenius <lb/>
            uisibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est. <lb n="5"/>
            alius, quem numquam quisquam uidit, [nisi] pater scilicet, <lb/>
            cuius est sermo? denique inspiciamus, quem apostoli uiderint. <lb/>
            quod uidimus, inquit Iohannes, quod audiuimus, oculis <lb/>
            nostris uidimus, et manus nostrae contrectauerunt <lb/>
            de sermone uitae. sermo enim uitae caro factus est. <lb n="10"/>
            auditus et uisus et contrectatus, quia caro, qui ante carnem <lb/>
            sermo tantum, in primordio apud deum patrem, non (deus) <lb/>
            pater. [apud sermonem] nam etsi deus sermo, sed, quia es <lb/>
            deo deus, apud deum, quia cum patre, apud patrem. et <lb/>
            uidimus gloriam eius, tamquam unigeniti a patre. <lb n="15"/>
            utique filii, scilicet uisibilis, glorificati a patre inuisibili. et <lb/>
            ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuuaret <lb/>
            aduersariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum uidisset. <lb/>
            ad distinguendum inter inuisibilem patrem et filium uisibilem <lb/>
            superdicit ex abundanti: deum nemo uidit umquam. quem <lb n="20"/>
            deum? sermonem? atquin: uidimus et audiuimus et <lb/>
            contrectauimus de sermone uitae praedictum est. sed <lb/>
            quem deum? scilicet patrem, apud quem deus erat sermo. <lb/>
            unigenitus filius, qui sinum patris ipse disseruit.

<note type="footnote"> 8] I loh. 1, 1. 12] cf. Ioh. 1, 1. 14] Ioh. 1, 14. 20] I Ioh. <lb/>
            4. 12. 24] Ioh. 1, 18. </note>

<note type="footnote"> 4 quem .. uiaum <hi rend="italic">Urs:</hi> qui.. uisus <hi rend="italic">PMF</hi> uisibilem plenius <hi rend="italic">F</hi> 6 nisi <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF; intcllege: sermo vitae</hi> is <hi rend="italic">sermo est. <lb/>
            qui caro est factus</hi> 11 qui ante carnem sermo tantum in primordio <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 sermo tantum: <hi rend="italic">scilicet nondum</hi> sermo uitae deus <hi rend="italic">nddidi<lb/>
             </hi> 13 apad sermonem <hi rend="italic">seclusi: redarguitur enim adueimsarius dicens sermonem<lb/>
             ipsum esse deum patrem, ut docent quae sequuntur</hi>. quia ex <lb/>
            deo deus, apud deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> apud deum, quia ex deo deus <hi rend="italic">PMF</hi> 17 ne R3. <lb/>
            ut <hi rend="italic">PMFR1</hi> 20 superadicit <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 21 et contrectauimus <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            22 nitae <hi rend="italic">om. F</hi> 23 deus erat <hi rend="italic">PMF,</hi> deum erat <hi rend="italic">Urs</hi> 24 unigenitus <lb/>
            &lt;scilicet) <hi rend="italic">Urs</hi> qui sinum patris <hi rend="italic">MF (cf. 238,</hi> 6): qui est in sinu patris <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> qui esse in sinu patris <hi rend="italic">Oehltrus</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            ipse et auditus et uisus et, ne phantasma crederetur, etiam <lb/>
            contrectatus. hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem <lb/>
            uidit. nonne, inquit, uidi Iesum? Christum autem (si) et <lb/>
            ipse deum cognominauit: quorum patres, et ex quibus <lb/>
             Christus secundum carnem, qui est super omnia <lb n="5"/>
            deus benedictus in aeuum, ostendit et ipse uisibilem <lb/>
            deum filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est <lb/>
            Christus dictus est. de patre autem ad Timotheum: que m <lb/>
            nemo uidit hominum, sed nec uidere potest, exaggerans <lb/>
             amplius: qui solus habet inmortalitatem et <lb n="10"/>
            lucem habitat inaccessibilem, de quo et supra dixerat: <lb/>
            regi autem saeculorum, inmortali, inuisibili, soli <lb/>
            deo, ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, <lb/>
            accessibilitatem, quem mortuum contestatur secundum scripturas <lb/>
             et a se nouissime uisum, per accessibilem utique lucem, <lb n="15"/>
            quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus <lb/>
            est, neque Petrus et Iohannes et Iacobus sine rationis, [et <lb/>
            amentia, qui] credo, morituri ibidem, si non passuri filii <lb/>
            gloriam, sed patrem uidissent. deum enim nemo uidebit <lb/>
             et uiuet. si haec ita sunt, constat eum semper uisum ab <lb n="20"/>
            initio, qui uisus fuerit in fine, et eum nec in fine uisum, <lb/>
            qui nec ab initio fuit uisus, et ita duos esse uisum et

<note type="footnote"> 3] I Cor. 9. 1. \' 4] Rom. 9, 5. 8] I Tim. 6, 16. 12] I Tiin <lb/>
            1. 17. 14] cf. I Cor. 15, 3. 8. 19] Exod. 33, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 ipse et <hi rend="italic">P,</hi> et <hi rend="italic">MF</hi> 3 si <hi rend="italic">addidi</hi> 4 ipse <hi rend="italic">MF,</hi> ipsum <hi rend="italic">P</hi> deum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> dominum <hi rend="italic">PMF</hi> 5 super <hi rend="italic">F,</hi> per <hi rend="italic">PM</hi> 6 aeuum. ostendit <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            7 deum <hi rend="italic">MF,</hi> domini <hi rend="italic">P,</hi> dei <hi rend="italic">Pam</hi> quia qui <hi rend="italic">PM,</hi> qui quia <hi rend="italic">F</hi> 15 et <lb/>
            a se <hi rend="italic">MR3</hi> ut a se <hi rend="italic">PFR1</hi> 16 neque ipse <hi rend="italic">R3,</hi> neque et ipse <hi rend="italic">PMFRI</hi> <lb/>
            17 et iohannes <hi rend="italic">PM,</hi> neque iohannea F rationis <hi rend="italic">R3 (scil. periculo):</hi> <lb/>
            ratione <hi rend="italic">PMFR1</hi> et amentia qui <hi rend="italic">seclusi (postquam</hi> rationis in ratione <lb/>
            <hi rend="italic">deprauaium erat, superscripsit huic uocabulo aliquis</hi> amentia, <hi rend="italic">quod deinde <lb/>
            inter uerba irrepsit)</hi>. 18 <hi rend="italic">uerba:</hi> credo morituri ibidem, <hi rend="italic">quae in libris mas. <lb/>
            paulo infra post</hi> patrem uidissent <hi rend="italic">leguntur htl-c transtuli. claudicantem<lb/>
             periodum ut sanaret, idem ille corrector addidit quod seclusi</hi> qui, <hi rend="italic">Eng <lb/>
            ordinem traditum uerborum defendens sic uult rescribi:</hi> qui si—uidissent <lb/>
            &lt;es5ent,&gt; credo, mortui ibidem </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            inuisum. filius ergo uisus est semper, et filius conuersatus est <lb/>
            semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris <lb/>
            et uoluntate, quia filius nihil a semetipso potest <lb/>
            facere, nisi uiderit patrem facientem, in sensu scilicet <lb/>
            facientem. pater enim sensu agit, filius, qui in patris sensu <lb n="5"/>
            est, uidens pei-ficit. sic omnia per filium facta sunt et sine <lb/>
            illo factum est nihil. 
</p></div></div></body></text></TEI>