<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Ita ut pater, et filius est, et (ut) neque dies eadem et <lb/>
            nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque <lb/>
            alter, quod uanissimi isti Monarchiani uolunt. (ipse se\\ <lb/>
            inquiunt, filium sibi fecit\'. atquin pater filium facit et patrem <lb/>
            filius, et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo <lb n="20"/>
            modo possunt, ut pater se sibi filium faciat et filius se sibi <lb/>
            patrem praestet. quae instituit deus, etiam ipse custodit. <lb/>
            habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, <lb/>
            ut filius sit. aliud est autem habere, aliud esse. uerbi gratia, <lb/>
            ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero<lb n="25"/>
            uxor. sic etiam, ut pater sim, filium habebo, non ipse mihi <lb/>
            ero filius, et ut filius sim, patrem habebo, non ipse mihi ero

<note type="footnote"> 5] loh, 14, 16. 14] Matth. 5, 37. </note>

<note type="footnote"> 7 <hi rend="italic">lactmam signaui:</hi> demonstrans <hi rend="italic">uel tale aliquod participium intercidit</hi> <lb/>
            9 oikonomiae <hi rend="italic">PMF, o~:xovo}ua$uulgo</hi> 10 ipsum <hi rend="italic">FR,</hi> ipsud <hi rend="italic">PM</hi> 11 alius <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliud <hi rend="italic">PMF</hi> alius <hi rend="italic">addidi</hi> 12 permiscere se <hi rend="italic">PM,</hi> permisceri <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 16 ut pater, et <hi rend="italic">scripsi:</hi> aut pater aut <hi rend="italic">PMF</hi> ut <hi rend="italic">add. Eng</hi> 21 filium <lb/>
            -sibi <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 26 habebo <hi rend="italic">scripsi isic<lb/>
             et infra l</hi>. 27): habeo <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="241"/>
            pater. quae enim me faciunt si habuero, tunc ero: pater, <lb/>
            si filium habeam, filius, [ero] si patrem. porro si ipse ero quid <lb/>
            eorum, iam non habeo quod ipse ero: nec patrem, quia ipse <lb/>
            ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. in quantum autem <lb/>
            alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, <lb n="5"/>
            si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo. <lb/>
            si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, <lb/>
            sed ipse sum filius. non habendo autem filium, dum ipse <lb/>
            sum filius, quomodo pater ero? habere enim filium debeo, <lb/>
            ut pater sim. non sum ergo filius, quia patrem non habeo, <lb n="10"/>
            qui facit filium. aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam <lb/>
            non habeo patrem, sed ipse sum pater. non habendo autem <lb/>
            patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? habere <lb/>
            enim patrem debeo, ut filius sim. non ergo ero pater, quia <lb/>
            filium non habeo, qui facit patrem. hoc erit totum ingenium <lb n="15"/>
            diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum <lb/>
            sub monarchiae fauore concludens neutrum haberi facit, ut <lb/>
            et pater non sit. qui scilicet filium non habet, et filius non <lb/>
            sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius <lb/>
            non erit,*** sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium <lb n="20"/>
            continent. sed nihil deo difficile: quis hoc nesciat? <lb/>
            et: impossibilia apud saeculum possibilia apud <lb/>
            deum: quis ignoret? et: stulta mundi elegit deus. ut <lb/>
            confundat sapientia: legimus omnia. (ergo&gt;, inquiunt, (difficile <lb/>
            non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere aduersus <lb n="25"/>
            traditam formam rebus humanis. nam et sterilem parere contra <lb/>
            naturam difficile deo non fuit, sicut nec uirginem\'. plane nihil <lb/>
            deo difficile. sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris <lb/>
            hac sententia utamur. quiduis de deo confingere poterimus.

<note type="footnote"> 21] Hiob 42, 2. cf. Gen. 18. 14. 22] Luc. 18, 27. 23J I CUT. <lb/>
            1. 27. </note>

<note type="footnote"> 1 tunc <hi rend="italic">PM,</hi> emic <hi rend="italic">F</hi> tunc ero pater <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 ero <hi rend="italic">seclusi</hi> 11 aeque <lb/>
            <hi rend="italic">PF,</hi> ae <hi rend="italic">M</hi> (que <hi rend="italic">add. in mg. m. 1)</hi> 20 <hi rend="italic">lactmam signaui:</hi> et dum filius <lb/>
            est, pater non erit <hi rend="italic">supplenda censeo</hi> 24 legimus omnes <hi rend="italic">fort</hi>. 28 sed <lb/>
            si <hi rend="italic">R3,</hi> sensi <hi rend="italic">PMFJi1</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> <lb/>
             
<pb n="242"/>
            quasi fecerit, quia facere potuerit. non autem, quia omnia <lb/>
            potest facere, ideo (quo)que credendum est illum fecisse etiam <lb/>
            quod non fecerit, sed an fecerit requirendum. potuit, si uoluisset, <lb/>
            deus pennis hominem ad uolandum instruxisse, quod <lb/>
            et miluis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. <lb n="5"/>
            potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; <lb/>
            non tamen, quia potuit, extinxit. [oportebat enim et <lb/>
            miluos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi.] hac <lb/>
            ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet, quodcumque <lb/>
            non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. dei <lb n="10"/>
            enim posse uelle est, et non posse nolle. quod autem uoluit. <lb/>
            et potuit et ostendit. ergo quia, si uoluit semetipsum sibi <lb/>
            filium facere, potuit et quia, si potuit, fecit, tunc probabis <lb/>
            illum et potuisse et uoluisse, si probaueris illum fecisse. 
</p></div></div></body></text></TEI>