<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam <lb/>
            aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem <lb/>
            mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. <lb n="5"/>
            ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea <lb/>
            natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. <lb/>
            excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma <lb/>
            Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium <lb/>
            deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem <lb n="10"/>
            struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides <lb/>
            isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te <lb/>
            hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis <lb/>
            suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant <lb/>
            necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid <lb n="15"/>
            mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et <lb/>
            Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem <lb/>
            cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. <lb/>
            ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. <lb/>
            sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem <lb n="20"/>
            de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex

<note type="footnote"> 11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps. <lb/>
            90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS <lb/>
            PRAXEAM <hi rend="italic">N,</hi> Incipit liber aduersus Praxean <hi rend="italic">F</hi> 4 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 6 uirginem <hi rend="italic">MFB9,</hi> uirgine <hi rend="italic">PBl</hi> 8 &lt;sed) excidit <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            11 struebas (s <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">M</hi> 14 suis <hi rend="italic">(alt,) om. F</hi> 16 exprobrabit i23t <lb/>
            exprobrauit <hi rend="italic">PMF</hi> 18 comminue <hi rend="italic">M</hi> 19 temptasse <hi rend="italic">Urs;</hi> fortaaee <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            21 subornauerit P <hi rend="italic">(del</hi>. er <hi rend="italic">R) M,</hi> subornauit <hi rend="italic">BF</hi> </note>

<note type="footnote"> IS. </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et <lb/>
            alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum <lb/>
            et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus <lb/>
            suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei <lb/>
            non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem <lb n="5"/>
            tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani <lb/>
            Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis <lb/>
            Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et <lb/>
            ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates <lb/>
            defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et <lb n="10"/>
            a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo <lb/>
            negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit <lb/>
            et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit. <lb/>
            fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae <lb/>
            dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc <lb n="15"/>
            per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat <lb/>
            pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum <lb/>
            apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde <lb/>
            silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio <lb/>
            disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen <lb n="20"/>
            excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate <lb/>
            latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si <lb/>
            uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo <lb/>
            colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis <lb/>
            igni inextinguibili cremabuntur. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>