<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem
et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo
dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse patrem, et alium
filium, et alium spiritum. Male accepit idiotes quisque aut perversus
hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem
protendat, patris et filii et spiritus. Necessitate autem hoc
dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus
Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½ monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium
<pb xml:id="v.2.p.663"/>

filium a patre, sed distributione, nec divisione alium, sed distinctione,
quia non sit idem pater et filius, vel modulo alius ab alio.
Pater enim tota substantia est, filius vero derivatio totius et portio,
sicut ipse profitetur: Quia pater maior me est. A quo et minoratus <bibl n="Io. XIV. 28. Ps. VIII, 5."/>
canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic et pater
alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui
generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui
facit, alius per quem fit. Bene quod et dominus usus hoc verbo
in persona paracleti non divisionem significavit, sed dispositionem.
Rogabo enim, inquit, patrem, et alium advocatum mittet vobis, <bibl n="Io. XIV, 16."/>
spiritum veritatis. Sic alium a se paracletum, quomodo et nos a
patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut
nos secundum in filio, propter Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï observationem. Ipsum,
quod pater et filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique
enim omnia quod vocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc vocabuntur,
et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino,
quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est, est, non, non; nam <bibl n="Matth. V, 37."/>
quod amplius est, hoc a malo est.</p></div></div></body></text></TEI>