<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Hoc ai qui putaverit me ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½´Î½ aliquam introducere, 
id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus,
alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem
dicam tibi, non ideo non utatur et veritas vocabulo isto et re ac
censu eius quia et haeresis utitur; immo haeresis potius ex veritate
accepit quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo
dei an non? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce
ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á¿Î½ veritatis, et viderit haeresis, si quid de veritate imitata
est. Iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo
eius? Valentinus ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½°Ï suas discernit et separat ab auctore,
et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat
nosse, nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in
reliquam substantiam. Apud nos autem solus filius patrem novit, <bibl n="Matth. XI, 27"/>
et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et <bibl n="Io. I, 18."/>
vidit, et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, <bibl n="Io. VIII, 26."/>
sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo, immo de initio <bibl n="Io. VI, 33."/>
noverat. Quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso <bibl n="I Cor. II, 11."/>
<pb xml:id="v.2.p.662"/>

est? Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis
corpus est spiritus. Sermo ergo et in patre semper, sicut
<bibl n="Io. XIV, 11."/> dicit, Ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: Et
<bibl n="Io. I, 1."/> sermo erat apud deum, et nunquam separatus a patre, aut alius a
<bibl n="Io. X, 30."/> patre, quia, Ego et pater unum sumus. Haec erit
 ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»á½´ veritatis,
custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed
non separatum. Protulit enim deus sermonem, quemadmodum
etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol
radium. Nam et istae species ÏÏÎ¿Î²Î¿Î»Î±á½¶ sunt earum substantiarum
ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim filium dicere et radicis
fruticem, et fontis fluvium, et solis radium, quia omnis
origo parens est, et omne quod ex origine profertur progenies
est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit;
nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole
discernitur, sicut nec a deo sermo. Igitur secundum horum exemplorum
formam profiteor me duos dicere, deum et sermonem eius,
patrem et filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed
coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae;
et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod
prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit,
non ideo tamen est soparatum. Secundus autem ubi est, duo sunt,
et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a deo et
filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte
rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a
matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per
consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae
nihil obstrepit et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï statum protegit.</p></div></div></body></text></TEI>