<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit,
<bibl n="Gen. I, 3."/> sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. Haec est nativitas perfecta
sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad
<bibl n="Prov. VIII, 22."/> cogitatum in nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum;
<bibl n="Prov. VIII, 27."/> dehinc generatus ad effectum, Cum pararet caelum, aderam illi;
<bibl n="Col. I, 15 sqq."/> exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est
primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex
deo genitus; proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et
<bibl n="Ps. XLV, 1."/> pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum. Ad
<bibl n="Ps. II, 7."/> quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: Filius
meus es tu, ego hodie genui te, et ante luciferum genui te. Sic
<bibl n="Prov. VIII, 22."/> et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: Dominus
condidit me initium viarum in opera sua; ante omnes autem
colles generavit me. Nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam
se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem
<bibl n="Io. I, 3."/> ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et
<bibl n="Ps. XXXIII, 6."/> rursum: Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes
vires eorum, utique eo spiritu qui sermoni inerat, apparet unam
<bibl n="Prov. VIII, 22."/> eandemque vim esse nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione
sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum
<bibl n="Ps. XXXIII, 6. Io. I, 3."/> confirmavit, per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil
factum est. Nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in
sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine,
qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo,
inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae
traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum
habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam
videri possit, et ita capiat secundus a deo constitutus duos
efficere, patrem et filium, deum et sermonem. Quid est enim,
dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt,
aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et
inane et incorporale? At ego nihil dico de deo inane et vacuum
prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere
substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias
<pb xml:id="v.2.p.661"/>

fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut
nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus
plena et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando
quid fleri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest
fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est
sermo dei, qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est?
Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo, Scriptum est: Non <bibl n="Io. I, 1."/>
sumes nomen dei in vanum. Hic certe est qui in effigie dei constitutus <bibl n="Exod. XX, 7. Phil. II, 6."/>
non rapinam existimavit esse s(??) aequalem deo. In qua
effigie dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit
deum corpus esse, etsi deus spiritus est? Spiritus enim corpus
sui generis in sua effigie. Sed et si invisibilia illa, quaecunque
sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae
soli deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia
emissum est sin(??) substantia non erit? Quaecunque ergo substantia
sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen filii vindico, et
dum filium ag(??), secundum a patre defendo.</p></div></div></body></text></TEI>