<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam 
in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei
sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam
conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in <bibl n="Prov. VIII, 22 sq."/>
opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur;
ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet
condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione
cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum <bibl n="Ib. v. 27 sqq."/>
fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos
ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens,
ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona
ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae
ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species
suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas
suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa
<pb xml:id="v.2.p.660"/>

per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum
in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis
speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur.</p></div></div></body></text></TEI>