Haec vis et haec divini sensus dispositio apud scripturas etiam in sophiae nomine ostenditur. Quid enim sapientius ratione dei sive sermone? Itaque sophiam quoque exaudi, ut secundam personam conditam. Primo dominus creavit me initium viarum in opera sua, priusquam terram faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes autem colles genervit me, in sensu suo scilicet condens et generans. Dehinc adsistentem eam ipsa separatione cognosce. Cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et cum fortia faciebat super ventos, quae sursum nubila, et cum tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quam gaudebat; cottidie autem oblectabar in persona ipsius. Nam ut primum deus voluit ea quae cum sophiae ratione et sermone disposuerat intra se in substantias et species suas edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se individuas suas rationem et sophiam, ut per ipsum fierent universa per quem erant cogitata atque disposita, immo et facta iam, quantum in dei sensu. Hoc enim eis deerat, ut coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur et tenerentur. Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum sumit, sonum et vocem, cum dicit deus, Fiat lux. Haec est nativitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit; conditus ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae, Dominus condidit me initium viarum; dehinc generatus ad effectum, Cum pararet caelum, aderam illi; exinde eum parem sibi faciens de quo procedendo filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus ex deo genitus; proprie de vulva cordis ipsius, secundum quod et pater ipse testatur: Eructavit cor meum sermonem optimum. Ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem in persona illius: Filius meus es tu, ego hodie genui te, et ante luciferum genui te. Sic et filius ex sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: Dominus condidit me initium viarum in opera sua; ante omnes autem colles generavit me. Nam si hic quidem sophia videtur dicere conditam se a domino in opera et vias eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse et sine illo nihil factum, sicut et rursum: Sermone eius caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes vires eorum, utique eo spiritu qui sermoni inerat, apparet unam eandemque vim esse nunc in nomine sophiae, nunc in appellatione sermonis, quae initium accepit viarum in dei opera, et quae caelum confirmavit, per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est. Nec diutius de isto, quasi non ipse sit sermo et in sophiae et in rationis et in omnis divini animi et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo generatus est. Ergo, inquis, das aliquam substantiam esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? Plane. Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere, patrem et filium, deum et sermonem. Quid est enim, dices, sermo, nisi vox et sonus oris, et sicut grammatici tradunt, aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum vacuum nescio quid et inane et incorporale? At ego nihil dico de deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum, nec carere substantia quod de tanta substantia processit et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt per illum. Quale est ut nihil sit ipse sine quo nihil factum est, ut inanis solida et vacuus plena et incorporalis corporalia sit operatus? Nam etsi potest aliquando quid fleri diversum eius per quod fit, nihil tamen potest fieri per id quod vacuum et inane est. Vacua et inanis res est sermo dei, qui filius dictus est, qui ipse deus cognominatus est? Et sermo erat apud deum, et deus erat sermo, Scriptum est: Non sumes nomen dei in vanum. Hic certe est qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit esse s(??) aequalem deo. In qua effigie dei? utique in alia, non tamen in nulla. Quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et si invisibilia illa, quaecunque sunt, habent apud deum et suum corpus et suam formam, per quae soli deo visibilia sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est sin(??) substantia non erit? Quaecunque ergo substantia sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen filii vindico, et dum filium ag(??), secundum a patre defendo. Hoc ai qui putaverit me προβολὴν aliquam introducere, id est prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens, primo quidem dicam tibi, non ideo non utatur et veritas vocabulo isto et re ac censu eius quia et haeresis utitur; immo haeresis potius ex veritate accepit quod ad mendacium suum strueret. Prolatus est sermo dei an non? Hic mecum gradum fige. Si prolatus est, cognosce προβολῆν veritatis, et viderit haeresis, si quid de veritate imitata est. Iam nunc quaeritur quis quomodo utatur aliqua re et vocabulo eius? Valentinus προβολὰς suas discernit et separat ab auctore, et ita longe ab eo ponit, ut Aeon patrem nesciat; denique desiderat nosse, nec potest, immo et paene devoratur et dissolvitur in reliquam substantiam. Apud nos autem solus filius patrem novit, et sinum patris ipse exposuit, et omnia apud patrem audivit et vidit, et quae mandatus est a patre, ea et loquitur; nec suam, sed patris perfecit voluntatem, quam de proximo, immo de initio noverat. Quis enim scit quae sint in deo nisi spiritus qui in ipso est? Sermo autem spiritu structus est, et ut ita dixerim, sermonis corpus est spiritus. Sermo ergo et in patre semper, sicut dicit, Ego in patre, et apud deum semper, sicut scriptum est: Et sermo erat apud deum, et nunquam separatus a patre, aut alius a patre, quia, Ego et pater unum sumus. Haec erit προβολὴ veritatis, custos unitatis, qua prolatum dicimus filium a patre, sed non separatum. Protulit enim deus sermonem, quemadmodum etiam paracletus docet, sicut radix fruticem et fons fluvium et sol radium. Nam et istae species προβολαὶ sunt earum substantiarum ex quibus prodeunt. Nec dubitaverim filium dicere et radicis fruticem, et fontis fluvium, et solis radium, quia omnis origo parens est, et omne quod ex origine profertur progenies est, multo magis sermo dei, qui etiam proprie nomen filii accepit; nec frutex tamen a radice, nec fluvius a fonte, nec radius a sole discernitur, sicut nec a deo sermo. Igitur secundum horum exemplorum formam profiteor me duos dicere, deum et sermonem eius, patrem et filium ipsius. Nam et radix et frutex duae res sunt, sed coniunctae; et fons et flumen duae species sunt, sed indivisae; et sol et radius duae formae sunt, sed cohaerentes. Omne quod prodit ex aliquo secundum sit eius necesse est de quo prodit, non ideo tamen est soparatum. Secundus autem ubi est, duo sunt, et tertius ubi est, tres sunt. Tertius enim est spiritus a deo et filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit. Ita trinitas per consertos et connexos gradus a patre decurrens et monarchiae nihil obstrepit et οἰκονομίας statum protegit. Hanc me regulam professum, qua inseparatos ab alterutro patrem et filium et spiritum testor, tene ubique, et ita quid quomodo dicatur agnosces. Ecce enim dico alium esse patrem, et alium filium, et alium spiritum. Male accepit idiotes quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet et ex diversitate separationem protendat, patris et filii et spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eundem patrem et filium et spiritum contendunt, adversus οἰκονομίαν monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium filium a patre, sed distributione, nec divisione alium, sed distinctione, quia non sit idem pater et filius, vel modulo alius ab alio. Pater enim tota substantia est, filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur: Quia pater maior me est. A quo et minoratus canitur in psalmo, modicum quid citra angelos. Sic et pater alius a filio, dum filio maior, dum alius qui generat, alius qui generatur, dum alius qui mittit, alius qui mittitur, dum alius qui facit, alius per quem fit. Bene quod et dominus usus hoc verbo in persona paracleti non divisionem significavit, sed dispositionem. Rogabo enim, inquit, patrem, et alium advocatum mittet vobis, spiritum veritatis. Sic alium a se paracletum, quomodo et nos a patre alium filium, ut tertium gradum ostenderet in paracleto, sicut nos secundum in filio, propter οἰκονομίας observationem. Ipsum, quod pater et filius dicuntur, nonne aliud ab alio est? Utique enim omnia quod vocantur, hoc erunt, et quod erunt, hoc vocabuntur, et permiscere se diversitas vocabulorum non potest omnino, quia nec rerum quarum erunt vocabula. Est, est, non, non; nam quod amplius est, hoc a malo est. Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter, quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere, aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo, non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater, si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius. Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater. Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit, qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit. Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt, difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen, quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit. Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.