<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Sed quia duos unum volunt esse, ut idem pater et filius habeatur,
oportet et totum de filio examinari, an sit, et qui sit, et
quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis et interpretationibus
earum patrocinantibus vindicabit. Aiunt quidam et Genesim
in Hebraico ita incipere: In principio deus fecit sibi filium.
Hoc ut firmum non sit alia me argumenta deducunt ab ipsa dei
dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem.
Ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus
et locus et omnia. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus
praeter illum. Ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum
quam habebat in semetipso rationem, suam scilicet. Rationalis
enim deus, et ratio in ipso prius, et ita ab ipso omnia. Quae
ratio sensus ipsius est. Hanc Graeci Î»á½¹Î³Î¿Î½ dicunt, quo vocabulo
etiam sermonem appellamus. Ideoque iam in usu est nostrorum
per simplicitatem interpretationis sermonem dicere in primordio
apud deum fuisse, cum magis rationem competat antiquiorem haberi,
quia non sermonalis a principio, sed rationalis deus etiam
ante principium, et quia ipse quoque sermo ratione consistens
priorem eam ut substantiam suam ostendat. Tamen et sic nihil
interest. Nam etsi deus nondum sermonem suum miserat, proinde
eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat tacite
cogitando et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus.
Cum ratione enim sua cogitans atque disponens sermonem
<pb xml:id="v.2.p.659"/>

eam efficiebat quam sermone tractabat. Idque quo facilius intellegas,
ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine <bibl n="Gen. I, 26."/>
dei, quo habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale,
a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex
substantia ipsius animatus. Vide, cum tacitus tecum ipse congrederis
ratione, hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone
ad omnem cogitatus tui motum, ad omnem sensus tui pulsum.
Quodcunque cogitaveris, sermo est; quodcunque senseris,
ratio est. Loquaris illud in animo necesse est, et dum loqueris,
conlocutorem pateris sermonem, in quo inest haec ipsa ratio qua
cum eo cogitans loquaris per quem loquens cogitas. Ita secundus
quodammodo in te est sermo, per quem loqueris cogitando, et per
quem cogitas loquendo; ipse sermo alius est. Quanto ergo plenius
hoc agitur in deo, cuius tu quoque imago et similitudo censeris,
quod habeat in se etiam tacendo rationem et in ratione sermonem?
Possum itaque non temere praestruxisse et tunc deum
ante universitatis constitutionem solum non fuisse, habentem in
semetipso proinde rationem et in ratione sermonem, quem secumdum
a se faceret agitando intra se.</p></div></div></body></text></TEI>