<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia 
patris, nihil facientem sine patris voluntate, omnem a patre consecutum
potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam,
quam a patre filio traditam in filio servo? Hoc mihi et in
tertium gradum dictum sit, quia spiritum non aliunde puto quam
a patre per filium. Vide ergo ne tu potius monarchiam destruas,
qui dispositionem et dispensationem eius evertis in tot nominibus
constitutam in quot deus voluit. Adeo autem manet in suo statu,
licet trinitas inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem
apostolus scribit de ultimo fine: Cum tradiderit regnum deo <bibl n="I Cor. XV, 24."/>
et patri. Oportet enim eum regnare usque dum ponat inimicos
eius deus sub pedes ipsius, scilicet secundum psalmum: Sede ad <bibl n="Ps. CX, 1."/>
dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
<pb xml:id="v.2.p.658"/>

<bibl n="I Cor. XV, 28."/> Cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo qui ei subiecit
omnia, tunc et ipse subicietur illi qui ei subiecit omnia, ut
sit deus omnia in omnibus. Videmus igitur non obesse monarchiae
filium, etsi hodie apud filium est, quia et in suo statu est apud
filium, et cum suo statu restituetur patri a filio. Ita eam nemo
hoc nomine destruet, si filium admittat, cui et traditam eam a
patre et a quo quandoque restituendam patri constat. Hoc uno
capitulo epistulae spostolicae potuimus iam et patrem et filium
ostendisse duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii;
etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit, item qui
subiecit et cui subiecit, duo sint necesse est.</p></div></div></body></text></TEI>