<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere, ut 
filium adnumerare ei nolis, et post filium spiritum. Quid enim erit
inter nos et illos nisi differentia ista? Quod opus evangelii, quae
est substantia novi testamenti, statuens legem et prophetas usque
ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti,
unum deum sistunt? Sic deus voluit novare sacramentum, ut nove
unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis
propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per
filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. Viderint igitur
antichristi, qui negant patrem et filium. Negant enim patrem, dum
eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt,
dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero <bibl n="I Io. IV, 15."/>
confessus
 fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet,
et ipse in deo. Non credimus testimonio dei, quo testatus
est de filio suo. Qui filium non habet, nec vitam habet. Non habet <bibl n="I Io. V, 9. 12."/>
autem filium, qui eum alium quam filium credit.</p></div></div></body></text></TEI>