Ceterum Iudaicae fidei ista res, sic unum deum credere, ut filium adnumerare ei nolis, et post filium spiritum. Quid enim erit inter nos et illos nisi differentia ista? Quod opus evangelii, quae est substantia novi testamenti, statuens legem et prophetas usque ad Ioannem, si non exinde pater et filius et spiritus, tres crediti, unum deum sistunt? Sic deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per filium et spiritum, ut coram iam deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per filium et spiritum praedicatus non intellegebatur. Viderint igitur antichristi, qui negant patrem et filium. Negant enim patrem, dum eundem filium dicunt, et negant filium, dum eundem patrem credunt, dando illis quae non sunt, auferendo quae sunt. Qui vero confessus fuerit Christum filium dei, non patrem, deus in illo manet, et ipse in deo. Non credimus testimonio dei, quo testatus est de filio suo. Qui filium non habet, nec vitam habet. Non habet autem filium, qui eum alium quam filium credit.