Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam quid de isto quaeris? Habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut filius patiebatur a patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? Sed haec vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus. id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet, qui sic filium dereliquit, dum hominem eius tradidit in mortem. Hoc et apostolus sensit, scribens: Si pater filio non pepercit. Hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus eum tradidit pro delictis nostris. Sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum tradit. Ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit; spiritu enim manente in carne caro omnino mori non postest. Ita relinqui a patre mori fuit filio. Filius igitur et moritur et resuscitatur a patre secundum scripturas. Filius ascendit in superiora caelorum, qui et descendit in interiora terrae. Hic sedet ad dexteram patris; non pater ad suam. Hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus super nubes caeli talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum a patre munus effudit, spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et οἰκονομίας interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum sacramentum.