Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. Sufficiat Christum filium dei mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. Nam et apostolus non sine onere pronuntians Christum mortuum adicit, Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret. Quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non pater), Christum in patrem convertentes in patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit, blasphemia est, si dicatur. Ergo nec compassus est pater filio. Scilicet directam blasphemiam in patrem veriti diminui eam hoc modo sperant, concodentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur, pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati quam cum alio pati? Porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestus. Times dicere passibilem quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua dens est. Sed quomodo filius passus est, si non compassus est et pater? Separatur a filio, non a deo. Nam et fluvius, si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad(??)ontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius, qui ex fonte est. Ita et spiritus dei quod pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus, passus est in filio. Aliud quidem erat ut pater cum filio pateretur in carne. Aeque hoc retractatum. Nec quisquam negabit; quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.