<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim 
inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus, et non
appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non
magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini
res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur
Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum
filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? Nunc de Christo.
Si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. Aut si
a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum in illa
exclamatione ecclesiae ad deum: Convenerunt enim universi in ista <bibl n="Act. App. IV, 27."/>
civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti, Herodes et
Pilatus cum nationibus. Ita et filium dei Iesum contestati sunt et
filium a patre unctum. Ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre
unctus est, non pater, qui filium unxit. Sic et Petrus: Firmissime <bibl n="Act. App. II, 36."/>
itaque cognoscat omnis domus IsraÃ«l, quod et dominum et Christum,
id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum, quem vos
crucifixistis. Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit <bibl n="I Io. II, 22. IV, 2sq. V, 1."/>
Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem qui crediderit
Iesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus <bibl n="I Io. I, 7."/>
mus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis
cum patre et filio eius Iesu Christo. Sic et Paulus ubique deum
patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum. Cum ad Romanos
scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; <bibl n="Rem. I, (??)"/>
cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert, <bibl n="Gal. I, 1."/>
nec per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem. Et
habes tota instrumenta eius, quae in hunc modum pronuntiant,
et duos proponunt, deum et patrem, et dominum nostrum Iesum
<pb xml:id="v.2.p.694"/>

Christum, filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero
quoque nomine dei filium. Nam exinde eo iure quo utrumque nomen
unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem
est. Et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus,
quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem
est et Iesus, quia unctus est Iesus. Quorum nominum alterum est
proprium, quod ab angelo impositum est, alterum accidens, quod
ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater.
Postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium
deum portendi, si Christi nomen patri adscribat. Si enim Christus
<bibl n="Io. XX, 17."/> pater deus est, qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum, et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem
<bibl n="Amos IV, 12."/> super se et deum ostendit. Si item pater Christus est, alius est
qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines
<bibl n="Ps. II, 2."/> Christum suum. Et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati
sunt in unum adversus Christum ipsius, alius erit dominus
contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. Et si:
<bibl n="Ies. XLV, 1."/> Haec dicit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui
<bibl n="Eph. I, 17."/> Ioquitur ad patrem Christi. Et cum apostolus scribit: Ut deus domini
nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis,
alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor. Certe,
<bibl n="Rom. VIII, 11."/> ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus est
et mortalia corpora nostra, iamque alius erit suscitator quam
pater mortuus et pater suscitatus, si Christus, qui est mortuus,
pater est.</p></div></div></body></text></TEI>