<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi
debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim
obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione
disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum
tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus
<pb xml:id="v.2.p.691"/>

sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque
distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est
hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id
est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium,
iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est
Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus,
et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse
didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio
eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus
dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non
enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter
tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum
est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. <bibl n="Luc. I, 35."/>
Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu
dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et
quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum
et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen
Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem <bibl n="Matth. I, 23."/>
deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei,
sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus <bibl n="Ps. LXXXVII, 5."/>
homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis
deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris
voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum,
quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus
in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum
inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum.
Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque
transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit
esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque
aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in
aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit
configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum
fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem,
quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione
et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit
<pb xml:id="v.2.p.692"/>

substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam,
ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse,
id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero
mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus;
sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro;
caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum
est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus
illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc
<bibl n="Ps. LXXXVII, 5."/> psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit
eam
 voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium
hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque
substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud
quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de
<bibl n="Rom. I, 3."/> utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine
<bibl n="Ib. v. 4."/> David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei
secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus
duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona,
deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo
salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas
egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones
suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens
Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi
tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam
distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus
carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia
neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione;
immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si
sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset,
aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque
distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.
<bibl n="Io. III, 6."/> Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est,
caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit,
neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit,
<bibl n="Luc. I, 35."/> ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea
<pb xml:id="v.2.p.693"/>

parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium
hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans <bibl n="I Tim. II, 5."/>
sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium
dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid
spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia
deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et
dei sermo.</p></div></div></body></text></TEI>