Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus, et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus; sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione; immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit, ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.