<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad 
eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse, ne tot manifeste
pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum
omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus
interpretandus. Ceterum ut alia evangelia non interponam, quae
nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat
ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum.
Spiritus dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit te: <bibl n="Luo. I, 36."/>
propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Volent
quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe,
inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est. Nec
pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim
verebatur, ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet, et altissimus
obumbrabit te? Dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus
dei, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi
voluit, quae cessura erat in filii nomen. Hic spiritus dei idem erit
sermo. Sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum <bibl n="Io. I, 14."/>
quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem
quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia
est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt.
Ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus
carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus.
Sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, et
si deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. Nulla
res alicuius ipsa est cuius est. Plane cum quid ex ipso est, et
sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse
ex quo est et cuius est. Et ideo spiritus deus, et sermo deus,
quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. Quod deus dei, tanquam
<pb xml:id="v.2.p.690"/>

substantiva res, non erit ipse deus, sed hactenus deus,
qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est, et
ut portio aliqua totius. Multo magis virtus altissimi non erit ipse
altissimus, quia nec substantiva res est, quod est spiritus, sicut
nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt,
sed accidentia uniuscuiusque substantiae. Virtus spiritui accidit,
nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu
dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea
nascitur, filius dei est. Hoc se et in istis evangeliis ipse testatur
<bibl n="Luc. II, 49."/> statim a puero. Non scitis, inquit, quod in patris mei me esse
<bibl n="Matth. IV, 3. 6."/> oportet? Hoc et satanas eum in temptationibus novit: Si filius dei
<bibl n="Marc. I, 24. Matth."/> es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius
<bibl n="VIII, 29. VI, 6 sqq."/> dei. Patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum
<bibl n="XVI, 11. XI, 25."/> non negat. Insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi
pater, quod absconderis haec a sapientibus. Hic quoque patrem
<bibl n="Matth. X, 32."/> nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum
confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens
<bibl n="Matth. XXI. 37 sqq."/>parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et
<bibl n="Matth. XXIV, 38."/> occisi a malis rusticis, et a patre defensi, ignorans et ipse diem
et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis,
<bibl n="Luc. XXII, 29."/> quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones
<bibl n="Matth. XXVI, 53."/> angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans
<bibl n="XXVII, 45. Luc."/> quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et
<bibl n="XXIII.46. XXIV. 49."/>post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem
<bibl n="Matth. XXVIII, 19."/> patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et
spiritum sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad
singula nomina in personas singulas tinguimur.</p></div></div></body></text></TEI>