<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Propter unum Philippi sermonem et domini responsionem ad 
eum videmur Ioannis evangelium decucurrisse, ne tot manifeste
pronuntiata et ante et postea unus sermo subvertat, secundum
omnia potius quam adversus omnia, etiam adversus suos sensus
interpretandus. Ceterum ut alia evangelia non interponam, quae
nativitate dominica fidem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat
ex virgine ab ipso annuntiari angelo filium dei determinatum.
Spiritus dei superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit te: <bibl n="Luo. I, 36."/>
propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei. Volent
quidem et hic argumentari, sed veritas praevalebit. Nempe,
inquiunt, filius dei deus est, et virtus altissimi altissimus est. Nec
pudet illos inicere quod, si esset, scriptum fuisset. Quem enim
verebatur, ut non aperte pronuntiaret, Deus superveniet, et altissimus
obumbrabit te? Dicens autem, Spiritus dei, etsi spiritus
dei, tamen non directo deum nominans portionem totius intellegi
voluit, quae cessura erat in filii nomen. Hic spiritus dei idem erit
sermo. Sicut enim Ioanne dicente, Sermo caro factus est, spiritum <bibl n="Io. I, 14."/>
quoque intellegimus in mentione sermonis, ita et hic sermonem
quoque agnoscimus in nomine spiritus. Nam et spiritus substantia
est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt.
Ceterum alium Ioannes profitebitur carnem factum, alium angelus
carnem futurum, si non et spiritus sermo est, et sermo spiritus.
Sicut ergo sermo dei non est ipse cuius est, ita nec spiritus, et
si deus dictus est, non tamen ipse est cuius est dictus. Nulla
res alicuius ipsa est cuius est. Plane cum quid ex ipso est, et
sic eius est, dum ex ipso sit, potest tale quid esse quale et ipse
ex quo est et cuius est. Et ideo spiritus deus, et sermo deus,
quia ex deo, non tamen ipse ex quo est. Quod deus dei, tanquam
<pb xml:id="v.2.p.690"/>

substantiva res, non erit ipse deus, sed hactenus deus,
qua ex ipsius dei substantia, qua et substantiva res est, et
ut portio aliqua totius. Multo magis virtus altissimi non erit ipse
altissimus, quia nec substantiva res est, quod est spiritus, sicut
nec sapientia, nec providentia; et haec enim substantiae non sunt,
sed accidentia uniuscuiusque substantiae. Virtus spiritui accidit,
nec ipsa erit spiritus. His itaque rebus, quodcunque sunt, spiritu
dei et sermone et virtute, conlatis in virginem, quod de ea
nascitur, filius dei est. Hoc se et in istis evangeliis ipse testatur
<bibl n="Luc. II, 49."/> statim a puero. Non scitis, inquit, quod in patris mei me esse
<bibl n="Matth. IV, 3. 6."/> oportet? Hoc et satanas eum in temptationibus novit: Si filius dei
<bibl n="Marc. I, 24. Matth."/> es. Hoc et exinde daemonia confitentur: Scimus qui sis, filius
<bibl n="VIII, 29. VI, 6 sqq."/> dei. Patrem et ipse adorat. Christum se dei a Petro agnitum
<bibl n="XVI, 11. XI, 25."/> non negat. Insultans in spiritu ad patrem, Confiteor, inquit, tibi
pater, quod absconderis haec a sapientibus. Hic quoque patrem
<bibl n="Matth. X, 32."/> nemini notum nisi filio affirmat, et patris filium confessurum
confessores et negaturum negatores suos apud patrem, inducens
<bibl n="Matth. XXI. 37 sqq."/>parabolam filii, non patris, in vineam missi post aliquot servos, et
<bibl n="Matth. XXIV, 38."/> occisi a malis rusticis, et a patre defensi, ignorans et ipse diem
et horam ultimam soli patri notam, disponens regnum discipulis,
<bibl n="Luc. XXII, 29."/> quomodo et sibi dispositum dicit a patre, habens potestatem legiones
<bibl n="Matth. XXVI, 53."/> angelorum postulandi ad auxilium a patre si vellet, exclamans
<bibl n="XXVII, 45. Luc."/> quod se deus reliquisset, in patris manibus spiritum ponens, et
<bibl n="XXIII.46. XXIV. 49."/>post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem
<bibl n="Matth. XXVIII, 19."/> patris, et novissime mandans ut tinguerent in patrem et filium et
spiritum sanctum, non in unum. Nam nec semel, sed ter, ad
singula nomina in personas singulas tinguimur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi
debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim
obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione
disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum
tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus
<pb xml:id="v.2.p.691"/>

sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque
distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est
hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id
est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium,
iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est
Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus,
et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse
didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio
eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus
dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non
enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter
tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum
est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. <bibl n="Luc. I, 35."/>
Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu
dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et
quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum
et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen
Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem <bibl n="Matth. I, 23."/>
deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei,
sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus <bibl n="Ps. LXXXVII, 5."/>
homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis
deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris
voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum,
quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus
in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum
inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum.
Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque
transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit
esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque
aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in
aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit
configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum
fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem,
quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione
et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit
<pb xml:id="v.2.p.692"/>

substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam,
ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse,
id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero
mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus;
sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro;
caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum
est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus
illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc
<bibl n="Ps. LXXXVII, 5."/> psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit
eam
 voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium
hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque
substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud
quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de
<bibl n="Rom. I, 3."/> utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine
<bibl n="Ib. v. 4."/> David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei
secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus
duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona,
deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo
salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas
egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones
suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens
Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi
tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam
distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus
carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia
neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione;
immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si
sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset,
aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque
distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.
<bibl n="Io. III, 6."/> Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est,
caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit,
neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit,
<bibl n="Luc. I, 35."/> ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea
<pb xml:id="v.2.p.693"/>

parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium
hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans <bibl n="I Tim. II, 5."/>
sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium
dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid
spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia
deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et
dei sermo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p>Itaque Christum facis patrem, stultissime, qui nec ipsam vim 
inspicias nominis huius, si tamen nomen est Christus, et non
appellatio potius; unctus enim significatur. Unctus autem non
magis nomen est quam vestitus, quam calceatus, accidens nomini
res. An tu, si ex aliquo argumento vestitus quoque vocaretur
Iesus, quomodo Christus ab unctionis sacramento, aeque Iesum
filium dei diceres, vestitum vero patrem crederes? Nunc de Christo.
Si pater Christus est, pater unctus est, et utique ab alio. Aut si
a semetipso, proba. Sed non ita docent Acta Apostolorum in illa
exclamatione ecclesiae ad deum: Convenerunt enim universi in ista <bibl n="Act. App. IV, 27."/>
civitate adversus sanctum filium tuum, quem unxisti, Herodes et
Pilatus cum nationibus. Ita et filium dei Iesum contestati sunt et
filium a patre unctum. Ergo Iesus idem erit Christus, qui a patre
unctus est, non pater, qui filium unxit. Sic et Petrus: Firmissime <bibl n="Act. App. II, 36."/>
itaque cognoscat omnis domus IsraÃ«l, quod et dominum et Christum,
id est unctum, fecerit eum deus, hunc Iesum, quem vos
crucifixistis. Ioannes autem etiam mendacem notat eum qui negaverit <bibl n="I Io. II, 22. IV, 2sq. V, 1."/>
Iesum esse Christum, contra de deo natum omnem qui crediderit
Iesum esse Christum. Propter quod et hortatur ut credamus <bibl n="I Io. I, 7."/>
mus nomini filii eius Iesu Christi, ut scilicet communio sit nobis
cum patre et filio eius Iesu Christo. Sic et Paulus ubique deum
patrem ponit et dominum nostrum Iesum Christum. Cum ad Romanos
scribit, gratias agit deo per dominum nostrum Iesum Christum; <bibl n="Rem. I, (??)"/>
cum ad Galatas, non ab hominibus se apostolum praefert, <bibl n="Gal. I, 1."/>
nec per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem. Et
habes tota instrumenta eius, quae in hunc modum pronuntiant,
et duos proponunt, deum et patrem, et dominum nostrum Iesum
<pb xml:id="v.2.p.694"/>

Christum, filium patris, et Iesum ipsum esse Christum, in altero
quoque nomine dei filium. Nam exinde eo iure quo utrumque nomen
unius est, id est dei filii, etiam alterum sine altero eiusdem
est. Et sive Iesus tantummodo positum est, intellegitur et Christus,
quia Iesus unctus est, sive solummodo Christus, idem
est et Iesus, quia unctus est Iesus. Quorum nominum alterum est
proprium, quod ab angelo impositum est, alterum accidens, quod
ab unctione convenit, dum tamen Christus filius sit, non pater.
Postremo quam caecus est qui nec in Christi nomine intellegit alium
deum portendi, si Christi nomen patri adscribat. Si enim Christus
<bibl n="Io. XX, 17."/> pater deus est, qui dicit, Ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum, et deum meum et deum vestrum, utique alium patrem
<bibl n="Amos IV, 12."/> super se et deum ostendit. Si item pater Christus est, alius est
qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines
<bibl n="Ps. II, 2."/> Christum suum. Et si adstiterunt reges terrae, et archontes congregati
sunt in unum adversus Christum ipsius, alius erit dominus
contra cuius Christum congregati sunt reges et archontes. Et si:
<bibl n="Ies. XLV, 1."/> Haec dicit dominus domino meo Christo, alius erit dominus qui
<bibl n="Eph. I, 17."/> Ioquitur ad patrem Christi. Et cum apostolus scribit: Ut deus domini
nostri Iesu Christi det vobis spiritum sapientiae et agnitionis,
alius erit deus Christi Iesu, charismatum spiritalium largitor. Certe,
<bibl n="Rom. VIII, 11."/> ne per omnia evagemur, qui suscitavit Christum, suscitaturus est
et mortalia corpora nostra, iamque alius erit suscitator quam
pater mortuus et pater suscitatus, si Christus, qui est mortuus,
pater est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p> Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. Sufficiat Christum
filium dei mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. Nam et
apostolus non sine onere pronuntians Christum mortuum adicit,
<bibl n="I Cor. XV, 3."/> Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate
molliret et scandalum auditori everteret. Quamquam cum
duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana,
constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana
<pb xml:id="v.2.p.695"/>

sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et
hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei
filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id
quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis,
et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus
in dominum deum; non enim ex divina, sed ex humana substantia
mortuum dicimus. Atquin blasphematis, non tantum quia mortuum
dicitis patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim
crucifixi, quae ex lege in filium competit (quia Christus pro nobis <bibl n="Gal. III, 1(??)."/>
maledictio factus est, non pater), Christum in patrem convertentes
in patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum <bibl n="Deut. XXI, 23."/>
non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec
apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem de quo quid
capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit, blasphemia
est, si dicatur. Ergo nec compassus est pater filio. Scilicet
directam blasphemiam in patrem veriti diminui eam hoc modo sperant,
concodentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic
quidem patitur, pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est
enim compati quam cum alio pati? Porro si impassibilis pater,
utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis.
Nihil ei vel hoc timore tuo praestus. Times dicere passibilem
quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis pater est
quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua dens est. Sed
quomodo filius passus est, si non compassus est et pater? Separatur
a filio, non a deo. Nam et fluvius, si aliqua turbulentia
contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur
a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad(??)ontem; et
licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte
patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius, qui ex fonte
est. Ita et spiritus dei quod pati possit in filio, quia non in
<pb xml:id="v.2.p.696"/>

patre pateretur, sed in filio, pater passus non videretur. Sed sufficit
nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus,
passus est in filio. Aliud quidem erat ut pater cum filio pateretur
in carne. Aeque hoc retractatum. Nec quisquam negabit;
quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit
in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non
ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p> Alioquin si ultra pergas, potero tibi durius respondere, et te
cum ipsius domini pronuntiatione committere, uti dicam quid de
<bibl n="Matth. XXVII, 46."/> isto quaeris? Habes ipsum exclamantem in passione, Deus meus,
deus meus, ut quid me dereliquisti? Ergo aut filius patiebatur a
patre derelictus, et pater passus non est, qui filium dereliquit; aut
si pater erat qui patiebatur, ad quem deum exclamabat? Sed haec
vox carnis et animae, id est hominis, non sermonis nec spiritus.
id est non dei, propterea emissa est, ut impassibilem deum ostenderet,
qui sic filium dereliquit, dum hominem eius tradidit in mortem.
<bibl n="Rom. VIII, 32."/> Hoc et apostolus sensit, scribens: Si pater filio non pepercit.
<bibl n="Ies. LIII, 6."/> Hoc et Esaias prior pronuntiavit: Et dominus eum tradidit pro delictis
nostris. Sic reliquit, dum non parcit, sic reliquit, dum
<bibl n="Luc. XXIII, 46."/> tradit. Ceterum non reliquit pater filium, in cuius manibus filius
spiritum suum posuit. Denique posuit, et statim obiit; spiritu
enim manente in carne caro omnino mori non postest. Ita relinqui
<bibl n="I Cor. XV, 3."/> a patre mori fuit filio. Filius igitur et moritur et resuscitatur a
<bibl n="Io. III, 13."/> patre secundum scripturas. Filius ascendit in superiora caelorum,
<bibl n="Eph. IV, 9. Marc."/> qui et descendit in interiora terrae. Hic sedet ad dexteram patris;
<bibl n="XVI, 19. Act. App."/> non pater ad suam. Hunc videt Stephanus, cum lapidatur, adhuc
<bibl n="VII, 55."/> stantem ad dexteram dei, ut exinde sessurum, donec ponat illi
<bibl n="Ps. CX, 1."/> pater omnes inimicos sub pedibus suis. Hic et venturus est rursus
<pb xml:id="v.2.p.697"/>

super nubes caeli talis qualis et ascendit. Hic interim acceptum <bibl n="Act. App. I, 11."/>
a patre munus effudit, spiritum sanctum, tertium nomen divinitatis <bibl n="Luc. XXI, 27."/>
et tertium gradum maiestatis, unius praedicatorem monarchiae,
sed et Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï interpretatorem, si quis sermones novae
prophetiae eius admiserit, et deductorem omnis veritatis,
quae est in patre et filio et spiritu sancto secundum Christianum
sacramentum.</p></div></div></body></text></TEI>