<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius quae
in finem evangelii, perseverant in eodem genere sermonis, quo
<bibl n="Io. XIV, 16."/> pater et filius in sua proprietate distinguuntur. Paracletum quoque
a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum
repromittit, et quidem alium. Sed iam praemisimus quomodo alium.
<bibl n="Io. XVI, 14sq."/> Ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. Ita connexus
patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes,
alterum ex altero. Qui tres unum sunt, non unus, quomodo
<bibl n="Io. X, 30."/> dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem,
non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem
<bibl n="Io. XV, 1."/> patrem credis (vice patris dictum et patrem agricolam utique in
terra tu putas fuisse), hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum
<bibl n="Io. XVII, 11."/> illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. Sed et si in isto
<bibl n="Matth. XXVII, 45."/> evangelio non est revelatum, Deus meus, ad quid me dereliquisti?
<bibl n="Luc. XXIII, 46"/> et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post
resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate
omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli
feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae,
<bibl n="Io. XX, 17."/> tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum
ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in
hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos, si pater fuisset),
et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum
meum et deum vestrum. Pater ad patrem, et deus ad deum? an
<pb xml:id="v.2.p.689"/>

lius ad patrem, et sermo ad deum? Ipsa quoque clausula evangelii
propter quid consignat haec scripta, nisi, Ut credatis, inquit, <bibl n="Io. XX, 31."/>
Iesum Christum filium dei? Igitur quaecunque ex his putaveris ad
demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus
definitivam evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta
sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.</p></div></div></body></text></TEI>