Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius quae in finem evangelii, perseverant in eodem genere sermonis, quo pater et filius in sua proprietate distinguuntur. Paracletum quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. Sed iam praemisimus quomodo alium. Ceterum, De meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. Ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. Qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. Percurre adhuc, et invenies quem patrem credis (vice patris dictum et patrem agricolam utique in terra tu putas fuisse), hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens discipulos suos patri tradidit. Sed et si in isto evangelio non est revelatum, Deus meus, ad quid me dereliquisti? et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum, tamen post resurrectionem et devictae gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate nec ex incredulitate Thomae, tangere eum adgressae, Ne, inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum, vade autem ad fratres meos (quin et in hoc filium ostendit, filios enim appellasset illos, si pater fuisset), et dices eis, Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. Pater ad patrem, et deus ad deum? an lius ad patrem, et sermo ad deum? Ipsa quoque clausula evangelii propter quid consignat haec scripta, nisi, Ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? Igitur quaecunque ex his putaveris ad demonstrationem eiusdem patris et filii proficere tibi posse, adversus definitivam evangelii sententiam niteris. Non ideo enim scripta sunt, ut patrem credas Iesum Christum, sed ut filium.