<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><bibl n="Io. XI, 27. Matth. XVI, 16"/> Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis
erravit quam Petrus et NathanaÃ«l; quamquam et si errasset, statim
didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad
<bibl n="Io. XI, 41 sq."/> caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique
filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas
turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et
<bibl n="Io. XII, 27 sq."/> in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de
ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater,
<bibl n="Io. V, 43."/> glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in
<pb xml:id="v.2.p.685"/>

patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox.
Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus,
Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita <bibl n="Matth. XVII, 5."/>
et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi <bibl n="Io. XII, 2(??)."/>
videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium
in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio
divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et
ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum,
cum ipso ubique. Tamen in ipsa Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·á¾³ pater voluit
filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens
et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat
orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. <bibl n="Matth. VI, 9."/>
Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos <bibl n="Ps. VIII, 5."/>
ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus
illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et
glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit
a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater
de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras,
aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos:
quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a
patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret,
promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus,
quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum
versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit,
Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et <bibl n="Io. XII, 3(??)."/>
hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et
locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non <bibl n="Io. XII, 44."/>
in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in
patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit <bibl n="Io. XII,45."/>
me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet
a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse <bibl n="Io. XII, 49."/>
mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim
dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat <bibl n="Ies. L, 4."/>
<pb xml:id="v.2.p.686"/>

<bibl n="Io. XII, 50."/> dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et
loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus
discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de
<bibl n="Io. XIII, 1. 3."/> suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus
omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum
vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et
ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem,
sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico,
quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius
enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura
<bibl n="Io. XIII, 31."/> subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus
est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui
erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam,
virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso
habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem
morte devicta.</p></div></div></body></text></TEI>