Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis erravit quam Petrus et Nathanaël; quamquam et si errasset, statim didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater, glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox. Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus, Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum, cum ipso ubique. Tamen in ipsa οἰκονομίᾳ pater voluit filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos: quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret, promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit, Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico, quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam, virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem morte devicta.