<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an
patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique
<bibl n="Io. VII, 28 sq."/> non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non
veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis;
ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse
sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent
<bibl n="Io. VII, 33."/> ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum
sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse
<bibl n="Io. VIII, 16."/> solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat,
tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod
docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum
<bibl n="Io. VIII, 18."/> hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium
dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater.
Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur
legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum.
<bibl n="Io. VIII, 19."/> Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem
notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum
<bibl n="Ibid."/> nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et
filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari
<pb xml:id="v.2.p.683"/>

alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae <bibl n="Io. VIII, 26."/>
ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus <bibl n="Ibid.v. 27."/>
scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet
cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud
Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in <bibl n="Ier. I, 9."/>
os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae <bibl n="Ies. L, 4."/>
ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse
rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso <bibl n="Io. VIII, 28 sqq."/>
nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me
misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum.
Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent,
Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, <bibl n="Io. VIII, 33. 40. 42. 49 sq. 54 sq."/>
quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere
hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et,
Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi
et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam
arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex
sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non
habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem,
nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos
dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et
si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et
sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum <bibl n="Io. VIII, 56."/>
vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum,
non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere
oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in <bibl n="Io. IX, 35."/>
filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans <bibl n="Io. IX, 36 sq."/>
utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc
cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a <bibl n="Io. X, 15. 17 sq."/>
patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a
patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique
dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum
patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus),
Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio <bibl n="Io. X, 24 sq."/>
in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium?
ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum
dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet,
<pb xml:id="v.2.p.684"/>

<bibl n="Io. X, 28 sqq."/> Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum
sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui
non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem;
dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod
pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus.
Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum.
Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum
duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet
ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem,
ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium
filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens,
ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit
<bibl n="Io. X, 32."/> etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari
<bibl n="Io. X, 33."/> mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se
deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego
et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua
<bibl n="Io. X, 34 sqq."/> ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii
estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et
misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat,
Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si
vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et
scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo
erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus
unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut
duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non
posset nisi duo crederentur.</p></div></div></body></text></TEI>