Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis; ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater. Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum. Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum. Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent, Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et, Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem, nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum, non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus), Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium? ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet, Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem; dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus. Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum. Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens, ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat, Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non posset nisi duo crederentur.