<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Aspice itaque quanta praescribant tibi etiam in evangelio ante 
Philippi consultationem et ante omnem argumentationem tuam. Et
<pb xml:id="v.2.p.680"/>

in primis ipsa statim praefatio Ioannis evangelizatoris demonstrat
<bibl n="Io. I, 1 sqq."/> quid retro fuerit qui caro fieri habebat. In principio erat sermo,
et sermo erat apud deum, et deus erat sermo; hic erat in principio
apud deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil. Nam si haec non aliter accipi licet quam quomodo scripta
sunt, indubitanter alius ostenditur qui fuerit a principio, alius
apud quem fuit; alium sermonem dei, alium deum (licet et deus
sermo, sed qua dei filius, non qua pater), alium per quem omnia,
alium a quo omnia. Alium autem quomodo dicamus saepe iam
edidimus. Quo alium dicamus, necesse est non eundem; non
eundem autem, non quasi separatum; dispositione alium, n(??)
divisione. Hic ergo factus est caro, non ipse cuius erat sermo.
<bibl n="Io. I, 14."/> Huius gloria visa est tanquam unici a patre, non tanquam patris.
Hic unius sinum patris disseruit, non sinum suum pater. Praecedit
<bibl n="Io. I, 18."/> enim: Deum nemo vidit unquam. Inde et si agnus dei ab
<bibl n="Io. I, 29."/> Ioanne designatur, non ipse cuius est dilectus. Certe filius dei
semper, sed non ipse, cuius est filius. Hoc eum NathanaÃ«l statim
<bibl n="Matth. XVI, 16."/> sensit, sicut et alibi Petrus: Tu es filius dei. Hoc et ipse
<bibl n="Io, I, 50."/> recte sensisse illos confirmat, NathanaÃ«li quidem respondens, Quia
<bibl n="Matth. XVI, 17."/> dixi, vidi te sub ficu, ideo credis; Petrum vero beatum adfirmans,
cui non caro neque sanguis revelasset, quod et patrem senserat,
sed pater qui in caelis est. Quo dicto utriusque personae constituit
distinctionem, et filii in terris, quem Petrus agnoverat dei
filium, et patris qui in caelis, qui Petro revelaverat quod Petrus
<bibl n="Io. II, 16."/> agnoverat dei filium Christum. Cum in templum introiit, aedem
patris appellat, ut filius. Cum ad Nicodemum dicit: Ita, inquit,
dilexit deus mundum, ut filium suum unicum dederit, in quem
omnis qui crediderit non pereat, sed habeat vitam sempiternam.
<bibl n="Io III. 16 sqq"/> Et rursus: Non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet
mundum, sed ut salvus sit mundus per eum; qui crediderit in
illum, non iudicatur; qui non crediderit in illum, iam iudicatus est,
quia non credidit in nomine unici filii dei. Ioannes autem cum
<bibl n="Io. III, 35 sq."/> interrogaretur quid de Iesu contingeret, Pater, inquit, dilexit
<pb xml:id="v.2.p.681"/>

filium, et omnia tradidit in manu eius; qui credidit in filium,
habet vitam aeternam; qui non credidit in filio dei, non videbit
deum, sed ira dei manebit super eum. Quem vero Samaritidi
ostendit? Si Messiam, qui dicitur Christus, filium utique se, non <bibl n="Io. IV, 25 sq."/>
patrem, demonstravit, qui et alibi Christus, dei filius, non pater,
dictus est. Exinde discipulis, Meum est, inquit, ut faciam voluntatem <bibl n="Io. IV, 34."/>
eius qui me misit, ut consummem opus eius. Et ad Iudaeos
de paralytici sanitate: Pater meus usque modo operatur, et ego <bibl n="Io. V, 17."/>
operor. Pater et ego, filius dicit. Denique propter hoc magis
Iudaei illum interficere volebant, non tantum quod solveret sabbatum,
sed quod patrem suum deum diceret, aequans se deo. Tunc
ergo dicebat ad eos, Nihil filius facere potest a semetipso, nisi <bibl n="Io. V, 19-27."/>
videat patrem facientem; quae enim ille facit, eadem et filius
facit. Pater enim diligit filium, et omnia demonstravit illi, quae
ille fecit, et maiora istis opera demonstravit illi, ut vos miremini.
Quomodo enim suscitat mortuos et vivificat, ita et filius
quos vult vivificat. Neque enim pater iudicat, sed omne iudicium
dedit filio, uti omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Qui
non honorat filium, non honorat patrem, qui filium misit. Amen,
amen dico vobis, quod qui audit sermones meos et credit ei
qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet,
sed transit de morte in vitam. Amen dico vobis, quod veniet
hora qua mortui audient vocem filii dei, et cum audierint, vivent.
Sicut enim pater habet vitam aeternam a semetipso, ita et filio
dedit vitam aeternam habere in semetipso, et iudicium dedit illi
facere in potestate, quia filius hominis est, per carnem scilicet,
sicut et filius dei, per spiritum eius. Adhuc adicit, Ego autem <bibl n="Io. V, 36 sq."/>
habeo maius quam Ioannis testimonium; opera enim, quae pater
mihi dedit consummare, illa ipsa de me testimonium perhibent,
quod me pater miserit; et qui me misit pater, ipse testimonium
dixit de me. Subiungens autem, Neque vocem eius audistis unquam, <bibl n="Io. V, 37."/>
neque formam eius vidistis, confirmat retro non patrem,
sed filium fuisse, qui videbatur et audiebatur. Denique dicit, Ego <bibl n="Io. V, 43."/>
<pb xml:id="v.2.p.682"/>

veni in patris mei nomine, et non me recepistis. Adeo semper
filius erat in dei et regis et domini omnipotentis et altissimi nomine.
<bibl n="Io. VI, 29."/> Interrogantibus autem quid facere debeant respondit, Ut
<bibl n="Io. VI, 32."/> credatis in eum quem deus misit. Panem quoque se adfirmat,
quem pater praestaret de caelo; ergo omne, quod ei daret pater,
ad se venire, nec reiecturum se, quia de caelo descendisset, non
ut suam, sed ut patris faceret voluntatem; voluntatem autem patris
esse uti qui viderit filium et crediderit in eum, vitam et resurrectionem
consequatur;
 neminem porro ad se venire posse, nisi
quem pater adducat; omnem, qui a patre audisset et didicisset,
<bibl n="Io. VI, 37 sqq. 44 sqq."/> venire ad se, Non quasi patrem aliquis viderit, adiciens et hic, ut
ostenderet patris esse sermonem, per quem docti fiant. At cum
discedunt ab eo multi, et apostolis suis offert si velint discedere
<bibl n="Io. VI, 66 sqq."/> et ipsi, quid respondit Simon Petrus? Quo discedimus? verba
vitae habes, et nos credimus quod tu sis Christus. Patrem illum
esse, an patris Christum?</p></div></div></body></text></TEI>