<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed argumentationibus eorum adhuc retundendis opera praebenda 
est, si quid de scripturis ad sententiam suam excerpent,
cetera nolentes intueri, quae et ipsa regulam servant, et quidem
salva unione divinitatis et monarchiae sonitu. Nam sicut in veteribus
nihil aliud tenent quam, Ego deus et alius praeter me non <bibl n="Ies. XLV, 5."/>
est, ita in evangelio responsionem domini ad Philippum tuentur,
Ego et pater unum sumus, et qui me viderit, videt et patrem, et <bibl n="Io. XIV, 9 sq."/>
ego in patre et pater in me. His tribus capitulis totum instrumentum
utriusque testamenti volunt cedere, cum oporteat secundum
plura intellegi pauciora. Sed proprium hoc est omnium haereticorum.
Nam quia pauca sunt quae in silva inveniri possunt,
pauca adversus plura defendunt, et posteriora adversus priora suscipiunt.
Regula autem omni rei semper ab initio, constituta in
prioribus et in posteriora praescribit, utique et in pauciora.</p></div></div></body></text></TEI>